← 科鲁迈拉

农业论

§2.11.1-2.11.10

播种后的田间管理与作物的抽穗成熟

作者探讨播种后的田间管理,论述关于中耕松土的不同见解与因地制宜的做法,说明各类作物适宜的中耕培土时期与方法,并阐述从抽穗到成熟的过程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11.1

​Quoniam quando quidque serendum sit persecuti sumus, nunc quem ad modum quotque operis1 singula eorum, quae rettulimus, colenda sint demonstrabimus. Peracta sementi sequens cura est sartionis; de qua non convenit inter auctores. Quidam negant eam quicquam proficere, quod frumenti radices sarculo detegantur, aliquae etiam succidantur ac, si frigora incesserint post sartionem, gelu frumenta enecentur;satius autem esse2 ea tempestive runcari et purgari.

既然我们已经讨论了各类作物应在何时播种,现在我们将阐明,对于我们所提到的每一种作物,应当以何种方式以及耗费多少工力来进行培理。播种完成之后,接下来的工作便是中耕除草;关于这一点,农学作家之间意见并不一致。有些人断言中耕毫无益处,因为庄稼的根系会被锄头翻露出来,有些甚至会被切断,而且如果中耕之后寒流来袭,庄稼就会被严霜冻死;倒不如适时进行人工拔草和清理更为合算。

§2.11.2

​Pluribus tamen sariri placet, sed neque eodem modo neque isdem temporibus usque quaque fieri; nam in agris siccis et apricis, simul ac primum sartionem pati queant segetes, debere eas permota terra adobrui, ut fruticare possint. Quod ipsum ante hiemem fieri oportere, deinde post hiemem iterari; in locis autem frigidis et palustribus plerumque transacta hieme sariri nec adobrui, sed plana sartione terram permoveri.

然而,多数人还是赞同进行中耕,但并非随处都以相同的方式或在相同的时期进行;因为在干燥向阳的田地里,庄稼一旦能够承受中耕,就应当翻动泥土将其根部培土覆掩,以便能够分蘖。这件事本身应当在入冬前进行,然后在冬后再次重复;但在寒冷多沼泽的地方,通常是在严冬过后才进行中耕,而且不作培土,只是用平锄浅耕翻动土壤。

§2.11.3

​Multis tamen nos regionibus aptam esse hiemalem sartionem comperimus dumtaxat ubi et siccitas caeli et tepores permittunt, sed nec istud ubique fieri censemus, verum incolarum consuetudine uti. Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.

不过我们发现,在许多地区,只要气候干燥且温和,冬季中耕是适宜的,但我们并不认为这应该在任何地方推行,而是应当遵循当地居民的习俗。因为各地有其特殊的自然禀赋,例如埃及和阿非利加,那里的农夫在播种后、收获前根本不去触碰庄稼,因为那里的气候条件和土壤肥力使得除了播下的种子外几乎长不出任何杂草,这或是因为降雨稀少,或是由于土壤的特性原本就向耕作者呈现如此。

§2.11.4

​In iis autem locis, ubi desideratur sartio, non ante sunt attingendae segetes, etiam si caeli status permittat, quam cum sata sulcos contexerint. Triticumque et adoreum, cum quattuor fibras habere coeperint, hordeum, cum quinque, faba et cetera legumina, cum quattuor digitis a terra exstiterint, recte sarientur, excepto tamen lupino, cuius semini contraria est sartio, quoniam unam radicem habet, quae sive ferro succisa est seu vulnerata, totus frutex emoritur.

然而在需要中耕的地方,即使天气状况允许,也不应在作物覆盖田垄之前触碰庄稼。小麦和埃默小麦在开始长出四片叶子时,大麦在长出五片叶子时,蚕豆及其他豆类在离地长到四指高时,便可合宜地进行中耕;不过羽扇豆是个例外,对于它的种子来说中耕是有害的,因为它只有一条主根,这条根若被铁锄切断或伤及,整株植物便会枯死。

§2.11.5

​Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat. At quae aliae segetes vel umidae moveri possunt, melius tamen siccae sariuntur, quia sic tractatae non infestantur rubigine; hordeum vero nisi siccissimum tangi non debet.

即便没有发生这种情况,培理也是多余的,因为唯独这种作物不仅完全不受杂草侵害,甚至能自行除灭杂草。而其他作物即便在湿润时可以耕动,但在干燥时进行中耕还是更好,因为如此处理便不易遭受锈病侵害;至于大麦,除非极为干燥,否则绝不应触碰。

§2.11.6

​Fabam multi ne sariendam quidem putant, quod et manibus, cum maturuerit, ducta secernatur a cetera runcatione et internatae herbae faeno reserventur. Cuius opinionis etiam Cornelius Celsus est, qui inter ceteras dotes eius leguminis hanc quoque enumerat, quod sublata faba faenum ex eodem loco secari posse dicat. Sed mihi videtur pessimi agricolae3 committere ut satis herba proveniat;frugibus enim plurimum detrahitur, ​si relinquitur runcatio. Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi; adeoque fabam sariendam censeo, ut existimem debere etiam ter sariri. Nam sic cultam comperimus non solum multiplicare fructum, sed et exiguam portionem in valvulis habere fresaeque eius et expurgatae modium paene tam plenum esse quam integrae, quoniam vix minuatur mensura detractis putaminibus.

许多人甚至认为蚕豆根本无需中耕,因为成熟时它是用手拔除的,从而与其余杂草分离开来,且间生其间的杂草还可以留作干草。科尔内利乌斯·塞尔苏斯也是这种看法,他在列举该豆类的各项益处时也提到了这一点,说拔去蚕豆后可以在同一块地里收割干草。但在我看来,任由播种地里杂草丛生是最差劲的农夫所为;因为如果放弃除草,收成就会大打折扣。 而且明智的农夫绝不该更专注于牲畜的饲草而非人类的粮食,尤其是因为饲草也可以通过经营草场来获取;而且我如此主张蚕豆应当中耕,以至于认为甚至应当中耕三次。因为我们发现,如此培理的蚕豆不仅能使产量倍增,而且外壳所占的比例极小,碾碎去壳后的蚕豆几乎能与带壳完整的蚕豆一样装满一莫狄乌斯,因为去掉外壳后体积几乎没有缩减。

§2.11.8

​Atque in totum, sicut ante iam diximus, hiberna sartio plurimum iuvat diebus serenis ac siccis post brumam confectam mense Ianuario, si gelicidia non sint. Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat. Id prima sartione fecisse proderit, secunda oberit, quia cum pullulare desiit ​frumentum, putrescit si adobrutum est. Nihil itaque amplius in iteratione quam remolliri terra debet aequaliter; eamque transacto aequinoctio verno statim peragi oportet intra dies viginti, ante quam seges in articulum eat, quoniam serius sarta corrumpitur insequentibus aestivis siccitatibus et caloribus. Subiungenda deinde est sartioni runcatio curandumque ne florentem segetem tangamus, sed ​aut ante aut mox cum defloruerit.Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est,4 spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit. Rursus quae duplici semine sunt, ut faba, pisum, lenticula, diebus quadraginta florent simulque grandescunt.

总的来说,正如我们先前所讲,在冬至过后的元月份晴朗干燥的日子里,若没有霜冻,冬季中耕大有裨益。此外,中耕必须如此进行:切勿损伤作物的根部,而应将其培土覆掩,堆起土丘,以便秸秆的分蘖更广泛地展开。在第一次中耕时这样做是有利的,但在第二次时则会有害,因为当庄稼停止萌蘖后,若被泥土掩埋就会腐烂。 因此,在第二次中耕中,除了将泥土均匀松软之外,不应再做更多;而且这应当在春分过后二十天之内、作物拔节之前立即完成,因为如果中耕过晚,就会被接踵而至的夏季干旱和酷热所毁坏。接着,在中耕之后应当进行拔草除杂,并注意不要触碰开花期的庄稼,而是在开花前或刚谢花后进行。 所有的小麦和大麦,总之凡不是两瓣种子的作物,都从第三或第四个茎节抽出麦穗,当麦穗完全抽出后,用八天时间谢花,然后在开花后的四十天内膨大灌浆,直至成熟。相反,那些具有两瓣种子的植物,如蚕豆、豌豆、小扁豆,则在长达四十天的时间里持续开花,并在此期间同步生长膨大。

语法注4 条
  1. 2.11.1quotque operis

    名词 opera(一天的工力、人工)的复数夺格,在此用作手段或代价夺格,意为“耗费多少工力(工日)”。

  2. 2.11.1satius autem esse

    由前文否定动词 negant(断言……不)转出的肯定观点动词(如 censent 或 aiunt)所引出的对格加不定式结构,表示反对中耕者的对立主张(“倒不如适时拔草更为合算”)。

  3. 2.11.6pessimi agricolae

    属格的谓语用法(特征属格或所有属性属格)。在 videtur esse pessimi agricolae committere... 的结构中,不定式 committere 作主语,pessimi agricolae 作表语,表示“放任……长草是最差劲的农夫之特征(所为)”。

  4. 2.11.10non duplici semine est

    性质夺格(ablativus qualitatis)与系动词 est 连用构成的句式,指代那些种子不具两瓣(即非双子叶植物)的单子叶谷物。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.11.1-2.11.10