← 科鲁迈拉

农业论

§2.10.11-2.10.19

蚕豆的处理与各类豆类及亚麻的栽培

作者详细阐述了蚕豆的浸种处理以及收割后的脱粒与扬谷方法,继而说明了兵豆、亚麻、芝麻和鹰嘴豆的适宜播期、土壤条件、虫害防治与贮藏技巧。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.10.11

​Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.1Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, ​experti praecipimus.Silente luna fabam vellito ante lucem; deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia,2 maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- ​tissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur, quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve contundant;deinde cum ad alteram partem areae pervenerint, in acervum culmos regerant.

古代的农人们,以及维吉尔,皆主张先将蚕豆在油渣或天然碱中浸泡,然后以此种方式播种,以便在具有欺骗性的豆荚中产出更丰盛的果实,且无论用多么微弱的火皆能迅速煮软。我们亦发现在经过如此药物处理后,一旦达到成熟期,便较少遭受象鼻虫的侵害。然而我们接下来要谈论的事项,亦是我们亲身经历后给出的教导。 在朔月之时破晓前拔起蚕豆;随后当其在打谷场上晒干后,立即赶在月光开始增长之前,将其脱粒冷却并运入粮仓。依此法储存,它将免遭象鼻虫侵害,且在豆类中唯有它最能够不用牲畜进行脱粒,无需风力极为迅速地完成清选。 解开适量的豆束堆集在打谷场的一端,由三到四人用脚将其沿着打谷场最长和居中的空间向前推进,并用木棍或干草叉捶打;然后当他们到达打谷场的另一端时,将秸秆重新堆成一垛。

§2.10.14

​Nam semina excussa in area iacebunt, superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint, aliter secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.

因为脱落的豆粒将留在打谷场上,其余的豆束将以相同的方式陆续在其上脱粒,最坚硬的秸秆和颖壳将被捶打者拣出分离,而那些与蚕豆一同从豆荚中落下的细碎屑壳,则以另一种方式分离。因为当秸秆与豆粒混合的堆垛聚拢在一处后,用木扬叉从其中逐步向更远的距离抛掷,通过这种方法,较轻的秕糠便会落在近处,而抛掷得更远的纯净蚕豆,则会到达扬谷者将其掷往之处。

§2.10.15

​Lentim modo semediata luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui, sed sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur, fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo aut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, ​seriorem alteram mense Februario.Iugerum agri paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur—nam etiam dum est in siliqua exestur—curandum erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari.

兵豆宜在月亮刚成半月至第十二日之间,播种于浅薄疏松的土壤,或肥沃但极为干燥的地点;因为在开花期它极易因疯长和湿气而败坏。为使其迅速发芽长大,在播种前应当与干粪肥拌匀,如此放置四到五日后播撒。我们保留它的两个播种期,一个是播种中期的适期播种,另一个是二月份的晚播。一亩耕地用种一莫狄乌斯强。为防止其被象鼻虫侵食——因为甚至尚在豆荚中时它便被咬食——必须妥善照料:脱粒之后投入水中,使饱满的豆粒与立即浮上水面的空壳分离;然后在日光下晒干,洒上磨碎的激光草根与醋并反复揉搓,再次在日光下晒干并冷却后贮藏:若数量较大则存入仓房,若数量较少则存入油罐或腌咸菜罐中;这些容器装满后立即用石膏密封,无论何时取出使用,我们都会发现完整的兵豆。然而即便不采用此种药物处理,将其与草木灰混合亦能妥善保存。

§2.10.17

​Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue noxium est. Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo tenuius linum proveniat. Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.3

亚麻种子除非在你所耕作的地区产量丰厚且价格诱人,否则不应播种;因为它对田地极为有害。因此它需要最肥沃且湿度适中的地点。自十月一日起播种,直至十二月七日的天鹰座升起。一亩耕地播种八莫狄乌斯。有些人主张在贫瘠的土地上尽可能密集播种,以便长出更纤细的亚麻。这些人还说,若在二月份播于肥沃的土壤,则每亩应当撒入十莫狄乌斯。

§2.10.18

​Sesama, quae rigantur, maturius, quae carent umore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobres. Putre solum, quod Campani pullum vocant, plerumque desiderant; non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel congesticia humo proveniunt, tantumque seminis quantum milium panicumque, interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri et per autumnum, cum permaturuit, tolli.

浇灌的芝麻播种较早,缺乏湿润的则须从秋分至十月十五日之间播种。它们通常需要疏松的土壤,坎帕尼亚人称之为“黑软土”;然而在肥沃的沙地或堆土中生长亦同样良好,每亩播种量与黍、粟相当,有时亦可多播两升。但我自己曾亲见同一种作物在奇里乞亚和叙利亚地区于六月和七月播种,并在秋季完全成熟后收割。

§2.10.19

​Cicer aut cicercula, quae piso est similis, mense Ianuario aut Februario seri debet laeto loco caelo umido; quibusdam tamen Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum legumen minus agro nocet, sed raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit.

鹰嘴豆或类似于豌豆的草豌豆,应当在湿润气候下的肥沃之地于一月或二月播种;然而在意大利的某些地区则在十一月一日前播种。三莫狄乌斯播满一亩。没有哪种豆类比它对田地的损害更小,但它极少带来丰收,因为在开花期它既耐不住干旱亦经不起南风;而这两种不利条件几乎恰好出现在它落花的时节。

语法注3 条
  1. 2.10.11laetior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent

    由目的连词 ut 引导的从句,化用了维吉尔《农事诗》(1.195–196)的原句。properata 用作副词性或与未明言的蚕豆主语一致,修饰未完成过去虚拟式 maderent(“以便迅速煮软”)。siliquis fallacibus 为处所或方式夺格,指外表膨大却内部虚空的具有欺骗性的豆荚。

  2. 2.10.12a curculionibus erit innoxia

    形容词 innoxius 通常具有主动含义(“无害的”)并支配与格,但此处用作被动含义(“未受损害的、免受危害的”)。介词 a 搭配夺格 curculionibus,表示得以免除侵害的害虫来源(象鼻虫)。

  3. 2.10.17Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt

    句首的 Idem 并非用作副词的中性单数宾格(“同样”),而是阳性复数主格 īdem(即 eīdem)的缩略形式。它指代前一句中的 non nullis(“有些人”),充当主句谓语动词 dicunt 的主语,意为“这些同样的人还说”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:2.10.11-2.10.19