- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.9.1-1.9.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了根据奴隶的体格与心智资质将其分配至相应农事任务的准则,强调以十人小队进行分工以确保监督与效率,并总结导论卷以引出下一卷关于土地耕作的具体论述。
Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus. Magistros pecoribus oportet praeponere sedulos ac frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium est.
此外,我们还必须说明,我们认为应当将何种身体或精神资质分配给何种劳作。对于牲畜,应当委任勤勉且极为克己的人来管理。这两项品质对于这项事务的助益胜过体格的高度与力量,因为这一职役属于需要细心看管与技能的职务。
Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque. Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam; nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre1 vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem, sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus.
对于驭牛者而言,心智的资质虽属必要,但若非其嗓音的洪亮与体格使其令耕牛生畏,却仍嫌不足。但他当以宽厚来节制力量,因为他应当令人畏惧而非残暴,好让耕牛既服从其号令,又能更长久耐劳,而不致同时被劳役与鞭笞的折磨所摧垮。然而,牲畜主管的职责为何,驭牛者的职责又为何,我将在适当之处重新论述;如今只需提醒一点便已足够:在前者身上,力量与高大体魄毫无意义;而在后者身上,则关系至巨。正如我所言,我们将使所有身材最高大的人充当犁耕手,既是因为我方才提及的缘由,也是因为在农事之中,身材修长者从事这项劳作最不易感到疲惫,盖因他在耕地时几乎是以挺直的姿态倚在犁柄之上。至于杂役奴隶,只要适合承受劳苦,其身材高矮皆无不可。
Vineae non sic altos quemadmodum latos et lacertosos viros exigunt, nam hic habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus. Minus in hoc officio quam in ceteris agrico- latio frugalitatem requirit, quia et in turba et sub monitore vinitor opus facere debet ac plerumque velocior animus est improborum hominum, quem desiderat huius operis conditio. Non solum enim fortem, sed et acuminis strenui ministrum postulat, ideoque vineta plurimum per alligatos excoluntur.
葡萄园所要求的并非高大之人,而是宽阔健壮、肌肉发达的男子,因为这种体格更适合于开沟、修剪以及对其余环节的照料。在这项职务中,农业对于克己品行的要求较其余工作为低,因为葡萄栽培工必须在群伙之中且在监工监管下劳作,而恶劣之人通常具有更为敏捷的心智,这正是该项工作的条件所需要的。盖因它不仅要求一个强壮的劳力,更要求其具备积极敏锐的机智;因此,葡萄园大抵是由戴脚镣的奴隶来耕作的。
Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet.2 Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.Sed et illud censeo, ne confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia exsequantur.
然而,只要具备同样的敏捷,正直之人做起事来绝不会有任何一事不比奸恶之徒做得更好。我之所以插进这番话,是免得有人认为我持有宁愿通过有罪之人而非无辜之人来耕种田地的观点。此外我还认为,不可混淆家奴的劳作,以致人人包揽一切事务。
Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit; nec tamen viritim malefactum deprehenditur, quod fit a multis. Propter quod separandi sunt aratores a vinitoribus et vinitores ab aratoribus iique a mediastinis.
盖因这对于农夫最为不利:要么是因为无人相信某项工作乃其专属之责,要么是因为即便他竭尽全力,所增益的亦非其自身而是共有的职责,因而大大地避重就轻、逃避劳作;况且,凡由众人共同犯下的过失,便无法落实到个人予以查明。为此缘故,必须将犁耕手与葡萄工分开,葡萄工与犁耕手分开,并将他们与杂役奴隶分开。
Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet.
此外,还当编成每队不超过十人的小班,古人称之为十人队并极力推崇,盖因这一人数规模在劳作时最便于监管,亦不致使人数过多而扰乱带队监工的注意力。
Itaque si latior est ager, in regiones diducendae sunt eae classes dividundum- que ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment.3 Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos; nam cum certamine opus excitetur, tum in cessantes animadversio iusta et sine querela videtur adhiberi.
因此,倘若田地较为辽阔,便当将这些小队分散至各个区域,并如此划分工作,以使人数既非单人或成双——盖因分散之人难以监视——,亦不超过十人,免得在人数过多之时,个人再度认为该项工作与己无关。这一编制不仅能激发争胜之心,亦能查出怠惰之辈;因为当劳作因竞争而被激发起来时,针对懈怠者施加的惩罚便显公允且无可抱怨。
Sed nimirum, dum quae maxime providenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus.
然而,当我们向未来的农夫吩咐了最须预先防备的各项事宜——关乎卫生、道路、邻里、水源、庄园位置、田产规模、佃农与奴隶的类别、职务与劳作的分配——之后,毫无疑问,我们顺理成章地借由这些事务而达到了对土地本身的耕作阶段,关于这一点,我们不久将在下一卷中详加论述。
- 1.9.3nihil in his, in illis plurimum referre
无人称动词 refert 带副词性宾格(对格)nihil 与 plurimum 的结构。指示代词 in his 与 in illis 分别指代前文提及的牧畜主管(magistri pecoribus)与驭牛者/犁耕手(bubulci),近指与远指代词与上下文中的先后次序相对应。
- 1.9.5Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet.
由双重否定(nihil... non,即“一切”)构成的强调句式,意为“具备同等敏捷的正直之人,做起事来绝无任何一件不比奸恶之徒做得更好”。eiusdem agilitatis 作性质属格,修饰 homo frugi。
- 1.9.8dividundumque ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment.
在由 ita... ut 引导的结果从句内部,嵌套了原因从句(quoniam...)与否定目的从句(ne rursus...)的复杂结构。在 ne 从句内部,双重否定(ne... non existiment)表达了“免得个人不认为该项工作与己有关(即确保每个人都意识到责任在己)”的肯定含义。
