← 科鲁迈拉

农业论

§1.3.1-1.3.6

农地选择的基准与邻人的重要性

引用加图的观点,论述选择农地时最重要的条件(气候与土壤)及次要因素(道路、水源与邻人),并特别强调避开恶邻的重要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3.1

​Porcius quidem Cato censebat inspiciendo agro1 praecipue duo esse consideranda, salubritatem caeli et ubertatem loci; quorum si alterum deesset ac nihilo minus quis vellet incolere mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum.2

事实上,波尔基乌斯·加图主张,在考察田产时,尤其应当考虑两件事:气候的宜人与土地的肥沃;倘若两者中缺其一,而有人仍然执意定居,那他就是丧失了理智,应当被移交给其父系近亲和同族人管束。

§1.3.2

​Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire. Nam ubi sit cum Orco ratio ponenda, ibi non modo perceptionem fructuum, sed et vitam colonorum esse dubiam vel potius mortem quaestu certiorem.

因为任何神智清醒的人都不应当把开支花费在不毛之地的耕作上;反过来,在瘟疫流行的土地上,即便其极其肥沃多产,主人也无法享受到收成。因为凡是必须与冥王结账之处,不仅庄稼的收获是悬而未决的,而且佃农的性命亦是未卜的,或者可以说,死亡比得利更为确定。

§1.3.3

​Post haec duo principalia subiungebat illa non minus intuenda: viam, aquam, vicinum.Multum conferre agris iter commodum: primum, quod est maximum, ipsam praesentiam domini, qui libentius commeaturus sit, si vexationem viae non reformidet; deinde ad invehenda et exportanda utensilia, quae res frugibus conditis auget pretium et minuit impensas rerum invectarum, quia minoris adportentur eo, quo facili nisu perveniatur; ​nec non nihil esse3 etiam parvo vehi, si conductis iumentis iter facias, quod magis expedit quam tueri propria; servos quoque, qui secuturi patrem familiae sint, non aegre iter pedibus ingredi. De bonitate aquae ita omnibus clarum est ut pluribus non sit disserendum.

在这两项主要原则之后,他补充了同样不可忽视的几点:道路、水源和邻人。便利的道路能给田地带来巨大利益:第一,也是最关键的,就是主人亲自到场,若不畏惧路途的艰辛折磨,主人便会更乐于往来;第二,利于运入和运出日用物资,这一因素既能提高已入库庄稼的卖价,又能减少购入物品的开支,因为货物被运往一个省力即可抵达之地,运费便更便宜;此外,倘若雇用驮畜出行,花费甚少便能赶路,这也绝非小事,因为这比自家饲养牲畜更为划算;跟随家父的奴隶们也不会勉强徒步前行。关于水源的优良,众人皆知,无须多费唇舌。

§1.3.5

​Quis enim dubitet eam maxime probatam haberi, sine qua nemo nostrum vel prosperae vel adversae valetudinis vitam prorogat? De vicini commodo non est quidem certum, quia non numquam mors aliaeque nobis eum causae diversae mutant. Et ideo quidam respuunt Catonis sententiam; qui tamen multum videntur errare. Nam quem ad modum sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam, quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit: "οὐδ' ἂν βοῦς ἀπόλοιτ' εἰ μὴ γείτων κακὸς εἴη."

谁会怀疑水被视为至关重要之物呢?若没有它,我们之中无论健康还是患病的人都无法延存性命。至于邻人的益处,确实不能确定,因为死亡和其他各种原因不时会更换我们的邻人。因此有些人排斥加图的观点;然而他们显然大错特错。因为正如以豁达的心胸承受意外变故属于智者,自作自受招致厄运则属于愚妄之人;凡是用自己的金钱买下恶邻的人正是在做这样的蠢事,尽管他只要出身于自由民家庭,自幼便本该听过: “若非有恶邻,就连耕牛亦不会遭殃。”

§1.3.6

​Quod non solum de bove dicitur, sed de omnibus partibus rei nostrae familiaris; adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus et propter iniuriam vicinorum sedes suas profugerint. Nisi aliter existimamus4 diversum orbem gentes universas petisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas,

这话不仅是对牛而言,也是对我们家业的所有部分而言;确实以至于许多人宁可抛弃祖传家宅,因邻人的侵害而逃离自己的住所。除非我们以为,各民族抛弃祖先的土地而迁徙到世界各地——我指的是阿开亚人、伊比利亚人、阿尔巴人,以及西库尔人,并且谈及我们的始祖,佩拉斯吉人、原住民、阿卡迪亚人——是另有别因,

语法注4 条
  1. 1.3.1inspiciendo agro

    动形词(gerundivum)结构的与格,表目的(“在考察田产时”),在 censebat 所统辖的间接引语中与 duo esse consideranda 相结合。

  2. 1.3.1mente esse captum atque eum ad agnatos et gentiles deducendum

    两个不定式短语 mente captum esse(失去理智)和 eum deducendum [esse](应当移交)并列,构成 si 条件句的归结从句,反映了罗马法中将丧失心智者交由父系亲属(agnati)和同族人(gentiles)监护的制度语境。

  3. 1.3.4nec non nihil esse

    通过双重否定(nec non 加上 nihil)构成的轻描淡写修辞(litotes),意为“绝非无足轻重”(即相当重要)。随后的 parvo vehi(以低廉费用出行)作 esse 的实际主语。

  4. 1.3.6Nisi aliter existimamus

    引导反问性假设的从句,其中 existimamus 统辖宾格不定式结构 gentes universas petisse,前置的 aliter 修饰 petisse(“除非我们认为[各民族迁徙……]是出于其他方式”)。它构成了引出诸民族迁徙这一历史事例的骨架,用以论证逃离恶邻危害的极端性。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.3.1-1.3.6