- 底本
- Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.2.1-1.2.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
科鲁梅拉建议购置近郊田产以便主人频繁视察并督导管事,强调了主人对土地情况亲自考察的主导权。随后,他列举了理想田庄所应具备的地形与自然条件,包括平原、缓坡丘陵、水源及便捷的水路运输等。
Censeo igitur in propinquo agrum mercari, quo et frequenter dominus veniat et frequentius venturum se, quam sit venturus, denuntiet.1 Sub hoc enim metu cum familia vilicus erit in officio. Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis. Nam diligentem patrem familiae decet agri sui particulas omnis et omni tempore anni frequentius circumire, quo prudentius naturam soli sive in frondibus et herbis sive iam maturis frugibus contempletur, nec ignoret quicquid in eo recte fieri poterit.
因此,我主张在近旁购置田产,以便主人既能频繁前往,又能通报自己将要前来的次数比实际要来的更为频繁。因为在这种畏惧之下,管事便会与众奴隶一同恪尽职守。只要一有机会,主人便当留居乡野,但这绝不应是懒散或闭居户内的逗留。因为一个勤谨的家父理当在一年四季更为频繁地巡视其田地的每一个角落,以便更深思熟虑地审视土地的性状,无论是在绿叶和青草生长之时,还是在庄稼已经成熟之际,并且通晓在其上可以妥善进行的一切劳作。
Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari, cuius dominus quid in eo faciendum sit non docet, sed audit vilicum.2 Quapropter vel a maioribus traditum possidenti vel empturo fundum praecipua cura sit scire, quod maxime regionis genus probetur, ut vel careat inutili vel mercetur laudabilem.
确实,加图有一句古老的格言:凡是其主人不指点田间当做何事,反而听凭管事摆布的田庄,所受的糟蹋最为惨重。因此,无论是对于拥有祖传田产者,还是对于将要购置田庄者,首要的关切都在于知晓何种地域类型最受称许,以便或是脱手无用之地,或是买下值得称赞之产。
Quod si voto fortuna subscribit,3 agrum habebimus salubri caelo, uberi glaeba, parte campestri, parte alia collibus vel ad orientem vel ad meridiem molliter devexis; terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint. Campus in prata et arva salictaque et harundineta digestus aedificio subiaceat.
倘若命运应允我们的心愿,我们便将拥有一处气候宜人、土壤肥沃的田地,其一部分为平原,另一部分为向东或向南缓缓倾斜的丘陵;一些为土质,另一些则林木繁茂而崎岖,并且离大海或可通航的河流不远,以便运出农产并运入商品。平原应当划分为草场、耕地、柳林与芦苇荡,坐落在宅第下方。
Colles alii vacui arboribus, ut solis segetibus serviant; quae tamen modice siccis ac pinguibus campis melius quam praecipitibus locis proveniunt, ideoque etiam celsiores agri frumentarii planitias habere et quam mollissime devexi ac simillimi debent esse campestri positioni. Alii deinde colles olivetis vineisque et earum futuris pedamentis4 vestiantur, materiam lapidemque, si necessitas aedificandi coegerit, nec minus pecudibus pascua praebere possint, tum rivos decurrentes in prata et hortos et salicta villaeque aquas salientes demittant.
另一些丘陵应当不生树木,以便专供庄稼之用;然而庄稼在适度干燥且肥沃的平地上,比起在陡峭之处生长得更为优良,因此即便是较高的粮食田地,也应当具有平坦之处,倾斜尽可能平缓,与平原的地理位置极为相似。随后,其余的丘陵当覆盖以橄榄林、葡萄园以及未来用作葡萄藤支柱的树木,倘若营建的需要有所迫切,它们不仅能提供木材与石料,亦能为牲畜提供牧场,并向下送出流经草场、菜园与柳林的溪流,以及引入宅第的清泉。
Nec absint greges armentorum ceterorumque quadrupedum culta et dumeta pascentium. Sed haec positio, quam desideramus, difficilis et rara paucis contingit; proxima est huic, quae plurima ex his habet; tolerabilis, quae non paucissima.
在耕地与灌木丛中吃草的牛群及其他四足动物亦不可或缺。然而我们所渴求的这种地形艰难而罕见,仅为少数人所得;次于此者是具备其中最多条件的地形,而可以接受者则是具备条件并非最少的地形。
- 1.2.1frequentius venturum se, quam sit venturus, denuntiet
venturum se 为作 denuntiet 宾语的“对格-不定式”间接引语结构(“声称自己将来访”)。比较从句 quam sit venturus 中的虚拟式(虚拟式主动未来迂回形式)乃是受到间接引语统辖所致,亦带有“与实际打算相对立的虚拟假设”之色彩。
- 1.2.2agrum pessime mulcari, cuius dominus quid in eo faciendum sit non docet, sed audit vilicum
对格加不定式结构 agrum... mulcari 作为名词性从句,解释 illud vetus Catonis(“加图的那句古老名言”)的具体内容。属格关系代词 cuius 修饰先行词 agrum,而 quid... faciendum sit 则构成充当 docet 宾语的间接疑问句。
- 1.2.3Quod si voto fortuna subscribit
动词 subscribo 支配与格(voto),源自法律和官厅用语中的“附签、赞同、应允”,此处为比喻用法。句首的 quod 为连接性关系对格(意为“而如果”、“倘若”)。
- 1.2.4earum futuris pedamentis
由 vestiantur(虚拟式被动态三人称复数,“使被……覆盖”)所支配的工具/方式夺格。阴性复数属格 earum 指代 vineis(葡萄藤),而 pedamentis(“支柱、支架”)则指将用作葡萄桩的支撑树木。
