← 科鲁迈拉

农业论

§1.3.7-1.3.13

恶邻之害与切忌过度占有农田的警诫

在列举恶邻之害的具体事例后,作者告诫务农切忌过度占有土地,并援引古代格言及登塔图斯、利基尼乌斯法等历史先例,主张耕种符合自身能力限度的田产。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3.7

​quam quia malos vicinos ferre non potuerant.1 Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus,2 aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malo enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum meum nominem, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis nec inviolatum seminarium nec pedamenta ad nexum vineae nec etiam pecudes neglegentius pasci sinit. Iure igitur, quantum mea fert opinio, M. Porcius talem pestem vitare censuit et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perveniret.

……除非是因为他们无法忍受恶邻。而且且不说公共灾难,相传无论在希腊各地,还是在这赫斯佩里亚本土,都曾有私人成为可憎的邻人——除非那位著名的奥托吕科斯曾对任何人而言是一个可以忍受的邻居,或者阿文提诺山的居民卡库斯曾给他帕拉蒂诺山上的邻居带来过任何快乐。因为我宁愿忆念过去之事而不提眼前之事,以免指名道姓提到我的邻人:他不容许我们地界内有一棵较高的树矗立,不容许苗圃安然无损,不容许用于捆扎葡萄藤的支柱完好,甚至不容许牲畜有些许不慎的放牧。因此,依我之见,马尔库斯·波尔基乌斯[·加图]理所当然地主张应当避开此类瘟疫,并首先告诫未来的农人,切莫自愿陷入其中。

§1.3.8

​Nos ad cetera praecepta illud adicimus, quod sapiens unus de septem in perpetuum posteritati pronuntiavit, adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intellegatur, ne maiorem, quam ratio calculorum patitur, emere velint.Nam huc pertinet praeclara nostri poetae sententia: laudato ingentia rura. Exiguum colito.3

我们在其余规训之外再加上这一条,即七贤之一为后世永恒宣告的名言:“凡事须有节度与尺度”;应当理解为,这话不仅是对打算从事其他事务的人说的,也是对打算置办田产的人说的,免得他们想要购买超出精打细算所允许的土地。因为我们诗人的名句正是切合此意:“赞美大庄园,耕种小块田。”

§1.3.9

​Quod vir eruditissimus, ut mea fert opinio, traditum vetus praeceptum numeris signavit, quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum.4Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie.

依我之见,那位极有学问的诗人是用诗的韵律铭记了流传下来的古老训诫;因为众所周知,最精明敏锐的迦太基人曾说过,田地应当比农人更弱小,因为当人必须与田地搏斗时,倘若庄园占了上风,主人便会被压垮。毫无疑问,一块未被妥善耕作的宽阔田地,其产出必少于一块耕作极其精细的狭窄田地。

§1.3.10

​Ideoque post reges exactos Liciniana illa septena iugera, quae plebis tribunus viritim diviserat, maiores quaestus antiquis rettulere,quam nunc nobis praebent amplissima veterata. Tanta M'.quidem Curius Dentatus, quem paulo ante rettulimus, prospero ductu parta victoria ob eximiam virtutem deferente populo praemii nomine quinquaginta soli iugera supra consularem triumphalemque fortunam putavit esse, repudiatoque publico munere populari ​ac plebeia mensura contentus fuit.Mox etiam cum agrorum vastitatem victoriae nostrae et interneciones hostium fecissent, criminosum tamen senatori fuit supra quinquaginta iugera possedisse, suaque lege C. Licinius damnatus est, quod agri modum, quem in magistratu rogatione tribunicia promulgaverat, immodica possidendi libidine transcendisset, nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius,5quos hostis profugiendo desolasset agros, novo more civem Romanum supra vires patrimonii possidendo deserere.

因此,在驱逐诸王之后,那位平民保民官按人头分配的名噪一时的利基尼乌斯七由格拉土地,给古人带来的收益,要胜过如今那些最广阔的撂荒田地给我们提供的收益。确实,我们不久前提及的马尼乌斯·库里乌斯·登塔图斯,以其出色的指挥赢得了胜利,当民众因其卓越的英勇而以奖赏名义授予他五十由格拉土地时,他认为这超出了执政官和凯旋者的本分;他拒绝了这份公赠,安于民众和平民的限度。后来,即便在我们的胜利与敌人的覆灭造成了大片土地荒芜之时,元老拥有五十由格拉以上的土地依然被视为罪过;盖乌斯·利基尼乌斯也因其贪得无厌的占有欲逾越了自己在任时通过保民官法案颁布的土地限额,而依自己的法律被定罪——这不仅是因为霸占如此广大的地方显得傲慢,更是因为更可耻的是,敌人溃逃时所蹂躏的土地,罗马公民却前所未有地因超出自己家资力量的占有而任其荒芜。

§1.3.12

​Modus ergo, qui in omnibus rebus, etiam parandis agris habebitur.Tantum enim obtinendum est, quanto est opus, ut emisse videamur quo potiremur,non quo oneraremur ipsi atque aliis fruendum eriperemus more praepotentium, qui possident fines gentium, quos ne circumire quoque valent, sed proculcandos pecudibus et vastandos ac populandos feris derelinquunt aut occupatos nexu civium et ergastulis tenent. Modus autem erit sua cuique voluntas facultasque.

因此,凡事当有的节度,在置办田地时也当遵守。因为只应获取必需的田产,好让我们显出购买是为了掌控它,而不是为了成为自身的负担,并像那些权势过大者一样剥夺他人享用的权利;那些权势过大者占有着诸民族的疆域,甚至无法巡视一遍,却任其被牲畜踩踏、被野兽荒废践踏,抑或通过公民债务奴役和劳役所予以占据把持。而尺度则是各人自身的意愿与能力。

§1.3.13

​Neque enim satis est, ut iam prius dixi, possidere velle, si colere non possis.

因为正如我此前已经说过的那样,若无法耕种,仅仅想要拥有是不够的。

语法注5 条
  1. 1.3.7quam quia malos vicinos ferre non potuerant

    承接前一语段末尾的结构“Nisi aliter existimamus ... gentes universas petisse ...”。“aliter ... quam”构成比较与排除结构(“除了因为……之外没有其他理由”),“quia”从句引导其实质原因。

  2. 1.3.7nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus

    紧承前句“privatos quoque memoria tradidit ... detestabiles fuisse vicinos”的反诘性修辞例外。通过反讽指出神话中的窃贼奥托吕科斯和恶怪卡库斯绝不可能是令人容忍的邻人,以此强调恶邻的令人难以忍受。

  3. 1.3.8laudato ingentia rura. Exiguum colito.

    引用自维吉尔《农事诗》卷二第412行。此处使用了第二人称单数将来命令式(-to),带有一种见于法律与训诫格言的庄重而普遍的规范语调。

  4. 1.3.9quoniam, cum sit conluctandum cum eo, si fundus praevaleat, adlidi dominum

    从属于间接引语“dixisse”的原因从句“quoniam”中,嵌套了无人称动形容词结构“cum sit conluctandum”和条件从句“si fundus praevaleat”,其主干结果则表现为对格加不定式“adlidi dominum”。若化为直接引语,相当于“quoniam, cum ... conluctandum est, si fundus praevalet, adliditur dominus”。

  5. 1.3.11nec magis quia superbum videbatur tantum loci detinere quam quia flagitiosius

    “nec magis quia ... quam quia ...”(与其说是因……不如说是因……)的比较结构。在后半部分的“flagitiosius”之后省略了“[esse videbatur]”,并以此后接续的对格不定式短语“civem Romanum ... deserere”(罗马公民抛弃……)作为其主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0845.phi002.humanitext-lat3:1.3.7-1.3.13