← 凯尔苏斯

医学论

§3.5#2

单日多次发作时的给食时机与准则

论述同日发生多次发作时给食时机与频次的判断准则、发热各阶段进食的危险程度,以及关注患者全身状况与精神安宁的重要性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.5#2

At si plures accessiones eodem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit.1 Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet; si altera longior, altera breuior, post longiorem: si altera grauior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec tempore, et post eam dandum. Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore.2 Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones seruabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresue accessiones eodem die ueniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari cotidie debeat, si protinus uenae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde uis corpori deest. Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus.3 Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt. Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus,4 et cum experrecti sunt, tum exponere.

但若在同日内出现多次发作,便须考察它们是各方面均相等(此种情形极罕见),还是不相等。若各方面均相等,则食物宁可在并非终息于正午至傍晚之间的那次发作之后给予。若不相等,则必须考察它们在何处有别:因为若一次较重而另一次较轻,便应在较重的那次之后给予;若一次较长而另一次较短,便应在较长的那次之后给予;若一次较重而另一次较长,便须考察究竟是前者以其猛烈、还是后者以其时延更令人痛苦,并须在那次发作之后给食。然而,发作之间的缓解有多大以及性质如何,几乎具有至关重要的意义:因为若在一次发热之后仍有躁动不安,而在另一次发热之后身体则完全无热,那么在身体完全无热时更适合进食。若微热始终不退,但其中一次的缓解时间却较长,便宁可选择该时段,以致当发作前后相续时,一旦前次发作势头衰退,便须立即给予食物。盖有一条普遍法则,一切决断皆可依此为准则:即始终使食物尽可能远离未来的发作;在此前提得以保全的情况下,尽可能在身体最完好平稳时给食。不仅在两次发作之间,而且在多次发作之间,皆当遵守此法则。然而,尽管每隔一日给食最为适宜,但若身体虚弱,便须每日给予;若发热连绵不绝且无缓解,由于其折磨身体更甚,便更须如此;若同日出现两次或更多次发作,亦然。此种情形导致:若脉搏立即低落沉陷,便须自第一日起立刻每日给予食物;若在多次发作之间身体屡屡体力不支,则须在同日内更频繁给食。但在这些情形中仍须遵守此项原则:在那些若依身体状况允许本不应给予任何食物的发作之后,应当给予较少量的食物。然而,当发热迫近、发作、加剧、达于顶点、消退,随后在消退期维持停顿或告终结时,当知最佳的进食时机是在发热终结之后;其次是在其消退停顿时;第三,若属必需,则在它消退过程中的任何时刻;其余所有时段皆属危险。但若因虚弱而迫于必要,在发热的加剧业已停顿之时提供食物,总胜于在其加剧之时;在其迫近之时,总胜于在其刚刚发作之时;然而须附带此条件:在任何时候,对衰竭者皆不可不施以扶持。再者,凭赫拉克勒斯起誓,医者仅关注发热本身是远远不够的,还必须审视全身的状态并将治疗针对它而施行,无论体力是有余、是不支,抑或有其他某些病症介入其中。此外,尽管让病人始终生活在无忧虑之中以使其仅受肉体之苦而不受心灵之累向来适宜,但在进食之后尤当如此。因此,若有任何可能激惹其心神之事,在他们患病期间,最好将其从其知晓中隐匿;若不能如此,亦须在食后延宕至睡眠之时,待他们醒来时方予陈明。

语法注4 条
  1. 3.5quae non inter meridiem et uesperum desinit

    关系代词 quae 以 accessionem 为先行词,限定修饰“并非终息于正午至傍晚之间的那次发作”。这一限定承接前文所述正午与傍晚是病情最易恶化的危险时段,旨在避免进食时机与这些不利时段重叠。

  2. 3.5cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore

    不定式 reducere 与 dare 与 perpetuum(恒常之则)构成同位关系,阐明该原则的具体内容。独立夺格 hoc saluo 意为“在保全这一原则的前提下”,界定了首要原则(使食物尽可能远离下一次发作)与次要原则(在身体最为完全平热时给食)之间的主从优先关系。

  3. 3.5satius esse... cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus

    受前文 scire licet 统摄的间接引语(对格不定式结构)在此延续,引出 satius esse。短语 cum eo, ut 引导表示限制条件的从句,意为“在……条件下”;随后的双重否定 nullo tempore... non sit sustinendus(“在任何时候均不可不扶持虚脱者”)强调了无论处于发热的哪一阶段,抢救虚竭患者皆为不可违背的绝对准则。

  4. 3.5sustinere tamen post cibum usque somni tempus

    动词 sustinere 在此处取“拖延、推迟、暂缓”之意,而非“忍受”或“支持”,在句法上充当与前句 subtrahere 并列的补足不定式(由省略的 optimum est 统摄),并承前省略了宾语 ea(令心绪烦乱之事)。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.5#2