← 凯尔苏斯

医学论

§3.6#1

发热患者的饮水管理与发热的诊断指征

本节论述了为发热患者提供饮水的原则与时机,指出了脉搏与体温作为诊断依据的欺骗性,并阐明了确诊发热所需的综合体征及诱导与护理出汗的正确方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.6#1

Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic uenae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo uero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae. Illud uidendum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur * * *, aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt. Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresue sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio.1 Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat. Ob quam causam periti medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere. Quas uenas autem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est,2 non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si uenae non aequalibus interuallis mouentur. Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat. Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent.3 Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.

然而,关于食物,对待病人的处置尚较容易,因为即使其心神渴求食物,其脾胃也常常将其拒斥;但关于饮水却存在着激烈的抗争,且发热越甚,抗争亦越甚。因为发热煽起渴感,且恰在饮水最为危险之时最急切地索求水分。但必须晓谕病人:一旦发热平息,渴感亦必立即平息;若向发热供给任何滋养,发作将会更为持久;因此,不饮水者反而更快止渴。然而,健康之人忍受饥饿比忍受口渴容易多少,在饮水上对病人的宽容便须比在食物上多多少。但在第一天,除非脉搏突然沉陷至亦须给食的地步,否则绝不应给予任何水分;而在第二天以及其他即使不给食的日子里,若剧烈口渴逼迫,仍须给予饮水。此外,塔兰托的赫拉克利德所言亦非毫无道理:当胆汁或宿食不消困扰病人时,通过适度饮水将新物质与腐败之物相混合亦属有益。必须注意,为进食所选取的时机,在不带食物而单独给予饮水时亦当同样选取,〔……〕或者在我们希望病人睡眠之时,因为口渴通常会妨碍睡眠。此外,过量的水分对所有发热者固皆有害,但大家充分一致地认为,对于产后陷入发热的妇人尤为有害。 然而,尽管发热及其缓解的节律决定了进食与饮水的时机,但要知晓病人何时发热、何时好转、何时衰竭,却绝非轻而易举之事;而若不知晓这些,便无法对饮食予以适度分配。因为我们最信赖脉搏,而这是极易骗人的东西,因为由于年龄、性别和体质的差异,脉搏常常或慢或快。通常在身体相当健康的情况下,若脾胃虚弱,有时甚至在发热初起时,脉搏也会沉伏静止,以致一位即将轻易承受逼近的严重发作的人,反倒可能显得虚弱不堪。相反,沐浴、运动、恐惧、愤怒以及心灵的任何其他激动,常常容易激起脉搏,以致医者方至,病人揣测自己在医者眼中病情如何的忧虑便会拨动脉搏。为此缘故,熟练医者的职责不是一到便伸手抓其手臂,而是首先面带悦容坐下,探问其感觉如何,若其有何恐惧,便以入理之言予以抚慰,随后再将手置于其身。然而,既然医者的容颜尚且能拨动脉搏,千百种琐事扰乱它们又是何其容易!我们所信赖的另一项依据是体温,同样具有欺骗性:因为这也会因暑热、劳作、睡眠、恐惧、忧虑而被引发。审视这些体征诚属必要,但不可对它们深信不疑。固然可以立刻知晓:凡脉搏自然匀称且体温与常人无异者,并未发热;但不可一见发热与脉动便立刻认定已成热病,而须依如下条件而定:即皮肤表面亦不均匀地干燥;热度既在额头,又起于心下腹膜深处;气息自鼻孔炽热喷出;气色因异常的潮红或苍白而改变;双眼沉重且极度干涩或微有湿润;若有出汗,汗出不均;脉搏跳动间隔不匀。为此缘故,医者既不应坐在昏暗处,亦不应坐在病人的头侧,而应在光线充足之处与病人相对而坐,以便从卧床者的面容上也察知一切征象。然而,当发热业已发生且已减退时,应当守候观察其双颞或身体其他部位是否微有湿润,以证明出汗即将到来;若有此征象,方可给予温水饮用,若此水能将汗液散布至全身四肢,其功效便属有益。为了这一目的,病人应当将双手保持在足够厚重的被服之下,并同样遮盖双腿与双脚;而在发热的发作高潮之时,尤其是当高热灼烈之时,多数医者恰恰以这种被服粗暴地折磨病人。身体若已开始出汗,便应当温热麻布,逐渐擦干各个肢体。

语法注3 条
  1. 3.6cui facile laturo grauis instat accessio

    关系代名词 cui 指代先行词 is,作动词 instat 的受损与格(利益/受损与格)。将来分词 laturo 与 cui 保持与格一致,含有让步色彩(“尽管他本能轻易承受”),简洁地描绘出尽管重度发作逼近、且该人本有能力承受,却在外表上显得虚弱反常的情形。

  2. 3.6scire est

    est 搭配不定式(scire)属于非人称句式,意为“可以知道”(相当于 licet scire),仿自希腊语 ἔστι(ν) 加不定式的用法。紧随其后的 non febricitare eum... 则是充当 scire 宾语的“宾格加不定式”结构。

  3. 3.6qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent

    关系代词夺格 qua 指向前句中的 ueste satis multa(足够厚重的被服),作手段夺格。成语 male habere 意为“折磨、使苦恼、苛待”。句首副词 male 与句末谓语 male habent 中的 male 形成呼应或修辞性重复,整体结构意为“多数医者正是凭借它(过多的衣物)在发热发作之时折磨病人”。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.6#1