← 凯尔苏斯

医学论

§3.5#1

各类发热中进食的适当时机

塞尔苏斯论述了在单次发热、疑似三日热与四日热、日发热、稽留热以及不定热等各类发热中进食的适当时机。针对绝无缓解期的稽留热,他在反驳各派主张后提出了于午夜进食的见解。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.5#1

Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest. At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum.1 Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam. Nunc uero eas explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die2 cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat. Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est: si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur3 et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die grauior, altero leuior accessio est, post grauiorem. Fere uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur; quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet,4 non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet. Si uero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est; simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum omnis aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii uespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est. Si uero febres uagae sunt, quia uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere.

这些事项通常适用于所有类型的发热;现在我将进而论及它们各自的种类。因此,若发作仅有一次便随即止息,且起因于腹股沟、疲劳、暑热或类似的原因,以致体内的任何原因都未引发忧虑,那么在次日,当发作的时辰过去而未引起任何变故时,便可给予食物。但若热力源自深处,随后出现头部或心窝部重压感,且身体受损的原因不明,那么尽管单次发作之后身体恢复完全无热,但由于三日热尚堪忧虑,仍须等待至第三日;当发作的时辰过去之后,应当给予食物,但只能给极少量,因为四日热同样令人担忧;直至第四日,若身体完全无热,方可放心地食用它。然而,如果在次日、第三日或第四日继而出现发热,便可知这确是一种病症。但对于三日热或四日热而言,它们既有确定的周期,又以完全无热告终,且有充裕的平静间歇,其处理方案更为简易;关于这些我将在适当时机予以论述。而现在我将解释那些每日发作的发热。因此,每隔一日给病人进食最为适宜,以便一日减退发热,另一日扶助体力。但若属完全止息的日发热,食物当在身体一旦完全恢复无热时立刻给予;若虽非发作相连,但发热前后承接,每日加重却在缓解时未能完全退热,食物则当在身体处于无法指望更大缓解的状态时给予;若一日发作较重,另一日较轻,则当在较重的发作之后给予。通常,较严重的发作之后会迎来较轻松的夜间,由此较难熬的夜间亦会先于较严重的发作。然而,若发热连绵不断且绝不减轻,而进食又属必要,对于究竟应当何时给食,存在巨大分歧。有些人认为应当在清晨进食,因为清晨对于病人而言通常是较为缓解的时段。若实情确系如此,给予食物并非由于时值清晨,而是由于病人较为缓和。然而,若彼时病人亦无丝毫喘息之机,则正因这一时段本性当较好却因病势沉重而并非如此,该时段反而尤为恶劣;同时随之而来的是正午时段,几乎所有病人从此时段起都会恶化,因而令人担忧病患会遭受甚于平常的逼迫。因此另有人在傍晚给此类病人食物;但既然患病者在彼时通常状态最劣,便须担忧若我们在那时扰动任何事情,可能会引发更严重的后果。基于这些考虑,我主张求助于午夜,也就是说,最沉重的时刻业已结束且距其最远,而随后将至的是几乎所有人睡眠最沉的黎明前时分,其后紧接着本性最为温和的清晨时分。但若发热属不定热,由于必须忧虑其紧随进食之后发作,只要有人从发作中得到缓解,便应当在那时进食。

语法注4 条
  1. 3.5eo cum fiducia utendum

    eo 是指示代名词的夺格,指代前文的 cibus,作为非人称动形词 utendum 的宾语(uti 支配夺格的句式)。意为“应当放心地享用它(食物)”。

  2. 3.5tertio quoque die

    采用古罗马的包容性计数法(inclusive reckoning),意为“每隔一日”。正如紧随其后的交替对偶分句 ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat(“以便一日退热,另一日扶助体力”)中的 alter... alter... 所证实,此处的周期并非每三天一次,而是每两天一次(隔日)。

  3. 3.5si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur

    在 quamuis 从句中,谓语动词由主句承前省略,将 accessiones(单次剧烈发作)与 febres(整体发热状态)形成对比,意为“即便单次发作本身未直接相连,但发热状态却前后承接”。该条件节统摄在何时给食的主干判断之下。

  4. 3.5Quod si respondet

    quod 为连接性关系代词(“如果这一点……”),respondet 为不及物动词用法,意为“与期待相符、确系如此”。全句意为“如果实际情况确如所料”。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.5#1