- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.4#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯驳斥了古医家将单数日定为危象期的数秘教条,主张医者应当观察实际的发作而非计算天数;随后探讨了应当在退热后还是热势减退时进食,并根据缓解期的长短确立了相应的给食准则。
Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant.1 Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die febris desisset, recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit.2 Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat,3 sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit. Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinata quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur. Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.4 Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breue, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse. Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quo aegris iucundius insidat †si interdum non uacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est.
然而,关于这些日子本身还存在另一个疑问,因为古医家尤其重视单数日,并称其为“危象期”(临界日),仿佛在那时将对病患做出判决。这些日子是第三天、第五天、第七天、第九天、第十一天、第十四天和第二十一天,以致最大的效力归于第七天,其次是第十四天,再次是第二十一天。因此,他们调养病人的方式是等待单数日的发作,随后在似乎更轻微的发作临近时给予食物,以致于希波克拉底在发热于其他日子(偶数日)止息时常常担忧复发。阿斯克勒皮亚德斯理所当然地将此视为无稽之谈予以摒弃,并指出无论日子是双数还是单数,对他们而言危险绝不会因此而更大或更小。因为有时双数日反而更严重,在它们的发作之后进食更为合宜。有时在疾病本身的发展中,日子的规律也会改变,原本较为缓和的日子变得更为严重;而且古医家承认具有巨大威力的第十四天本身就是偶数。他们一方面主张第八天具有第一天的性质,以便第二段七日周期从它开始,另一方面却不将第八天、第十天或第十二天作为更有力的日子,反而将更大的效力归于第九天和第十一天,这便陷于自相矛盾。他们在没有任何合理根据的情况下这么做之后,又从第十一天不是过渡到第十三天,而是过渡到第十四天。在希波克拉底的著作中也指出,对于第七天将获痊愈的人而言,第四天最为沉重。因此,根据那位医宗的观点,在偶数日上发热同样可以更为严重,且能成为未来的确凿征兆。而在另一处,同一位作者又将每第四天视为对吉凶两种结局最为关键的日子,即第四天、第七天、第十一天、第十四天和第十七天。在这一点上,他不仅从单数法则跨越到了双数法则,甚至连这一预设也未能保持,因为从第七天到第十一天不是第四天,而是第五天。由此显而易见,无论我们从何种法则来看待数字,至少在那位医宗的名下找不到任何理性根据。事实上,在这些事情上蒙蔽古人的是当时名重一时的毕达哥拉斯数秘说;而在此处,医生同样不应当计算天数,而应当察看发作本身,并由此推测何时应当给予食物。 然而,更切合实际的是去了解:究竟是在脉搏已经充分平静下来时进食,还是在发热的余波犹存时进食。古医家总是在身体尽可能完好无病时进纳食物;而阿斯克勒皮亚德斯则是在发热虽已衰退却仍缠绵不退时给食。在这方面他遵循了一种虚妄的理论;这倒不是说在担心另一场发作过早到来时,有时不应当提早给食,而是说显然应当在身体尽可能健康时给食,因为引入健全身体中的食物较少败坏。然而,特米松的看法亦非确当,他以为若病人有两小时的热退间歇,最好在那时进食,以便主要由健康的身体来消散和运化食物。因为若能如此迅速地运化,固然最好;但既然那短暂的时间无法保证这一点,那么食物消化的初期由退去的发热来承受,总好过其残余由初起的热势来承受。因此,若间歇的顺境时间较长,当在身体最为完好时进食;若时间短暂,甚至可以在完全康复之前进食。而完全无热居于何种地位,缓解期便居于同等地位,这是稽留热中至多能有的。 此外人们亦在探讨:究竟应当等待与发热持续时间相同的时数,还是只要度过其中的前一部分便已足够,以便让病人更为舒适。然而,最安全的是先度过整场发作的时间,尽管在发热漫长的情况下,可以较早放宽对病人的限制,但前提是至少一半的时间已经过去。这不仅在刚才论及的那种发热中应当遵守,而且在一切发热中都当同样恪守。
- 3.4eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant
tamquam 搭配未完成过去时虚拟语气的无人称被动结构(tamquam tum de aegris iudicaretur,“仿佛在那时对病患做出判决一般”),是对希腊医学术语 κρίσιμος(源自 κρίνω,“裁决、判定”)字面含义的语源性诠释。
- 3.4in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit
这里的 qua 用作副词(相当于 in quantum 或 eo quod,“因其为单数或双数而言”)。is 为代词 is, ea, id 的复数与格拼写 īs(= iis / eis),指代前句的病患(aegros),与 periculum esse 连用(“对他们而言存在危险”)。
- 3.4non quo non sit interdum maturius cibus dandus... sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat
此处采用了 non quo non + 虚拟语气(“倒并非说有时不当提早给食……”)与 sed quo + 虚拟语气(“而是说显然应当……”)相呼应的对比原因句,用于排除片面的理由并确立真正的医学根据。
- 3.4satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi
由 satius est 引导的带不定式的宾格结构。核心对比在 principia cibi(食物消化的初期)与 reliquias(消化的残余)之间,分别与 a decedente febre(退去的发热)及 ab incipiente [febre](初起的热势)相对应,excipi 表“承受、迎接”。
