- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.4#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯论述了发热初期的调护原则(涵盖光线、睡眠与饮水管理),评述了阿斯克勒皮亚德斯等前人的疗法,并指出给食的时机不可拘泥于机械的天数,医者必须守在病榻旁根据患者体力的消长灵活施治。
Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum uero diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet.1 Id uotum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet. Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute,2 in ipsis partibus curationum considerandum erit. Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo subduxit; febre uero ipsa praecipue se ad remedium eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. Quo magis falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit.3 Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet. Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere.4 Ac primo quidem sic tenendus est. Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse uel in Asia uel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat. At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet. Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistratum quoque inuenio; qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. Sed qui quaestui seruiunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident:5 ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est uisurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consueuit.
发热的性质大致如此;但其疗法却有不同的门类,因各派宗师而异。阿斯克勒皮亚德斯称,医生的职责在于安全、迅速、舒适地施治。这固然是一种愿望,但过度的急速和过度的惬意通常都伴随着危险。然而,为了在始终以保全生命为先的前提下,尽可能实现这一切,究竟应当运用何种节制,须在具体的治疗环节中加以考量。 首先要探讨的是,在最初的几天里应当以何种方式照护病人。古医家通过给予某些药物来促进消化,因为他们最为畏惧食滞未化;随后,他们通过频繁通便来泻下那些看似为害的病料。阿斯克勒皮亚德斯废弃了药物;虽然并非如此频繁,但他几乎在每种疾病中仍然通便;然而他宣称,自己主要是利用发热本身作为其对治之法。因为他认为应当用光线、不眠和极度的口渴来消磨病人的体力,以至于在最初的几天里连漱口都不允许。那些以为他的学说处处令人惬意的人,受到的蒙蔽就更深了;因为他在后来的日子里确实连卧床者的奢靡要求都予以应允,但在最初的几天里却扮演了行刑者的角色。然而我认为,服药与导泻应当只是极少施行;但我并不因此认为应当设法去摧垮病人的体力,因为衰弱会带来最大的危险。因此,只需减损那多余的病料即可,当不再有新的东西摄入时,它会自然消解。所以,病人在最初的几天必须禁食;除非体弱,白天应当将病人置于光亮之中,因为身体借此也能促进消化,而且他应当卧于尽可能宽敞的居室中。关于口渴与睡眠,则须有所节制,务使他白天保持清醒。夜间若有可能,当令其安歇;既不饮水,也不致遭受过分渴感的折磨;当病人口干舌燥且自感口臭时,即使那时尚不适于饮水,亦可为其漱口。埃拉西斯特拉托斯说得很恰当:内部器官不需要水分时,口喉却往往需要,而让病人受苦于事无补。起初确当如此调护。 然而发热最好的良药乃是适时给予的食物;食物最先当于何时给予,乃是一个争论的问题。古医家大多给食较迟,往往在第五天或第六天;这在亚洲或埃及或许是气候条件所允许的。阿斯克勒皮亚德斯在用各种手段折磨病人三天之后,便将第四天指定为给食之时。然而近来的特米松所考虑的,不是发热何时开始,而是何时止息,或至少何时减轻;从那时起算等待至第三天,若发热未曾复发,便立即给食;若已复发,则在发热止息之时,或者持续不解时至少在其势头减退之时给食。然而这些做法绝非一成不变的通则。因为最初的食物可以在第一天给予,也可以在第二天、第三天给予,或者迟至第四天或第五天才给予;可以在一次发作之后,可以在两次之后,也可以在多次发作之后。因为关键在于何种疾病、何种体质、何种气候、何种年龄以及一年中的何种时节;在彼此差异极大的事物中,绝不可能存在关于时机的永恒教条。对于消耗体力较多的疾病,给食须更早;在使身体消化更快的气候下也是如此。由于这一原因,在阿非利加,病人似乎一日也不当禁食。给小儿进食亦当比青年更早,夏季比冬季更早。唯有一条原则须时刻随处恪守:医生须时常守在病榻旁察看其体力;只要体力尚存,便当以禁食克制病势;一旦开始担心衰弱,即当进食以解危。因为医生的职责,正是既不使病患为多余之物所累,又不因饥饿而使其体虚致命。我在埃拉西斯特拉托斯那里亦见此说;他虽未充分说明腹部何时排空、身体本身何时排空,但通过指出必须察看这些情况,并在身体有所匮乏之时给予食物,已充分表明:体力尚充沛时不当给食,而须审慎以防虚竭。由此可知,一位医者无法照料众多病患,若为良医,唯有不远离病家者方为称职。然而那些追逐私利之人,因在大众中获利更多,便乐于采纳那些无需勤勉照料的教条,正如在此事上一般。因为对于难得探视病者的人而言,计算天数或发作次数是轻而易举的;唯有那将要观察唯一必要之事——即若不进食病人将于何时过分虚弱——的医者,才必须守候在侧。然而在多数情况下,第四天向来最宜作为开始给食之期。
- 3.4officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet
ut从句(ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet)作为实质性(名词性)从句,用以具体说明由dicit所统领的宾格不定式结构 officium esse medici 中的 officium 的具体内容,转述了阿斯克勒皮亚德斯著名的行医三原则。
- 3.4prima semper habita salute
独立夺格结构(ablative absolute),带有条件或限制性色彩:“在始终将生命/健康置于首位的前提下”。prima 作宾语补足语式的谓语性用法。
- 3.4tortoris uicem exhibuit
名词 uix 的宾格形式 uicem 与属格 tortoris 搭配,构成习语 exhibere uicem(“扮演……的角色/代行……之职”)。此处将阿斯克勒皮亚德斯初期剥夺睡眠、饮水和黑暗的严苛疗法比作行刑者的酷刑。
- 3.4neque ad rem male haberi aegrum pertinere
习语 ad rem pertinere(“切合目的/于事有益”)中的不定式 pertinere 由宾格不定式结构 male haberi aegrum(“病人受苦/受折磨”)作为主语。加上否定词 neque,意为“让病人受苦于事无补”。
- 3.4is quoque, qui aegrum raro uident
is 是古典拉丁语与格复数 iis / eis 的古正字法或变体形式,由关系从句 qui aegrum raro uident 所修饰,在句中作形容词 facile 的参照与格/关系与格(“即使对于极少看望病人的那些人而言,也是容易的”)。
