← 凯尔苏斯

医学论

§3.3

发热的分类与发作周期特征

论述了发热的分类(日发热、三日热、四日热)及其发热周期与临床特征,并探讨了多样的日发热及关于不规则发热的学说争议。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.3

Atque haec quidem sanis facienda sunt tantum cum causa metuentibus. Sequitur uero CVRATIO FEBRIVM quod et in toto corpore et uulgare maxime morbi genus est.1 Ex his una cotidiana, altera tertiana, altera quartana est. Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit. In prioribus et morbi * sunt et medicina. Et quartanae quidem simpliciores sunt. Incipiunt fere ab horrore, deinde calor erumpit, finitaque febre biduum integrum est: ita quarto die reuertitur. Tertianarum uero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum,2 tertio redit. Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est. Id genus plerique medici ΗΜΙΤΡΙΤΑΙΟΝ appellant. Cottidianae uero uariae sunt et multiplices. Aliae enim protinus a calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus uoco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas; aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac saepe aliae * * uix quicquam aut nihil remittant sed continuent. Deinde aliae feruorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae cotidie pares sunt, aliae inpares, atque inuicem altero die lenior, altero uehementior *: aliae tempore eodem postridie reuertuntur, aliae uel serius uel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem mouent, aliae non mouent; atque alias per sudorem ad integritatem uenitur, alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt. Ex quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat.3 Interdum uero accessiones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque spatia possint. Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset: sed quod euidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui,4 cum aliter aliterque in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem nihil pertineret, etiamsi uere diceretur. Tempora quoque remissionum modo liberalia, modo uix ulla sunt.

而这些措施,确实是健康人在有正当理由担忧时才当采取的。接下来便是发热的治疗,这是一种波及全身且最为常见的疾病类型。在这些发热中,一种是日发热,一种是三日热,另一种是四日热。有时某些发热以更长的周期复发,但这很少见。疾病与医法都存在于前者之中。 四日热确实较为单纯。它们通常起自寒战,随后热度迸发,发热终了后有整整两天完全无热:如此便在第四天复发。 然而三日热有两种。一种以与四日热相同的方式起止,唯一的区别在于,它提供整整一天的无热期,而在第三天复发。另一种则危险得多,它确实也在第三天复发,但在四十八小时中,发作几乎占据了三十六小时(有时甚至更短或更长),而且在缓解期并不彻底平息,只是稍有减轻而已。大多数医家将这种类型称为半三日热。 日发热则是多样而复杂的。有些直接起于热感,有些起于冷感,有些起于寒战。我把四肢末端变冷称为冷感,把全身颤抖称为寒战。再者,有些发热消退后随即完全恢复健康;有些发热虽有相当程度的减退,但在下一次发作来临之前,仍有若干残留的病象;而且往往还有些发热几乎毫不减轻甚至完全不减轻,而是持续不断。此外,有些发热热势凶猛,有些则尚可忍受;有些每日发作程度均等,有些则不均等,一天较轻、一天较剧地交替出现;有些次日在同一时间复发,有些则更迟或更早;有些发作与消退占满一日一夜,有些较短,有些较长;有些在消退时引起出汗,有些则不出汗;有时通过出汗达到完全恢复,有时则仅仅是身体变得更为虚弱。然而发作有时每日仅出现一次,有时两次或多次并发。由此往往出现每天有多次发作与缓解的情况,但每一个发作仍与先前的某一次发作相对应。但有时发作也会混乱交织,以至于既无法辨明其时间,也无法辨明其间歇。正如某些人所言,若非源于内部蓄脓、炎症或溃疡,便没有任何发热是不规则的,这种说法是不符合实情的;因为如果这是真的,治疗本应总是更容易;然而显见原因所能引起的,隐匿的原因同样能够引起。此外,当同一种疾病中发热以不同形式发作时,那些声称并非同一种发热不规则地复发、而是不同的发热相继产生的人,挑起的并非实质之争,而是文字之辨;不过,即使他们的说法是真实的,这对于治疗的法度也毫无影响。缓解的时间同样有时十分宽裕,有时则几乎全无。

语法注4 条
  1. 3.3quod et in toto corpore et uulgare maxime morbi genus est

    关系代名词 quod 为中性单数,在此不仅概括性地指代“发热”或“发热的治疗”这一整体概念,而且在语法上受到表语名词 genus(中性)的吸引(attractio)而呈中性。虽然 febris 为阴性,但此处指代病症这一整体类型。

  2. 3.3illo tantum interposito discrimine, quod unum diem praestat integrum

    illo... discrimine 构成独立夺格结构,随后的 quod 引导的名词性从句充当 discrimine 的同位语,说明该区别的具体内容(即“提供整整一天无热期”)。

  3. 3.3sic tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat

    连词 ut 引导限制性结果从句,与 sic tamen(“然而仍以……的方式”)相呼应,表示即便一日内多次发作,每一个发作依然与先前的某一次发作存在规律性的对应关系。

  4. 3.3Neque de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui

    关系代词 qui 的先行词(代词 ii)被省略。qui 引导的整个关系从句充当主句谓语 neque de re sed de uerbo controuersiam mouent 的主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.3