- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯阐明了辨别急性病与慢性病以及判断疾病增减阶段的方法,强调在发病初期将静养、节制饮食与适度补水作为早期防治的关键手段。
Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus morbus quis longus sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed in is quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus accessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porrigunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. Videndum etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quaedam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; eaque, quae decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in remissionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt.1 Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. * * Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat,2 in longis maturius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia curatio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere habitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento restituitur. Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animaduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae proposita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinentia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumendus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis metus finiatur. Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut sudationibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat,3 solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod subtractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat; si paulo grauiora, facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umidoque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimulauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet.
然而,在初起阶段就很容易知晓哪种疾病是急性的,哪种是慢性的,不仅在那些始终如一的疾病中如此,而且在那些病情多变的疾病中也是如此。因为当发作与剧痛连续不断地逼迫时,便是急性病;当疼痛缓慢、发热低微,发作之间的间歇延长,并伴有前一卷中所阐明的那些征候时,显而易见此病将是慢性的。还必须观察疾病究竟是在加重、处于相持,还是在减轻,因为某些疗法适用于加重期的疾病,更多的疗法适用于已经转折的疾病;而那些适合减退期的疗法,当急性病正在加剧逼迫时,则宁可在缓解期尝试。只要更严重的疼痛与发作袭来,且比前一次发作来得更早、消退得更晚,疾病便处于加重之中。此外,在没有此类征象的慢性病中,如果睡眠不安、消化变差、排泄物更秽臭、知觉更迟钝、神智更呆滞、忽冷忽热流经全身、身体更加苍白,也可得知疾病在加重。而与这些相反的征候,则是疾病衰退的标志。除这些之外,在急性病中应较迟给患者进食,非等到病情已经转折不可,以便首先通过除去滋养病邪之物来遏制其势头;在慢性病中则应较早进食,以便患者能够承受将要折磨他的疾患所持续的时间。如果有时疾病并非在全身而是在局部,致力于增强全身的力量也比专门致力于患病部位的痊愈更为切要。从一开始一个人是被正确施治还是被误治,关系也极其重大,因为对于那些屡经治疗而无效的人,治疗的成效往往较差。如果某人虽被草率对待,但仍体力未衰地存活,一旦施以适当治疗,立刻就能复原。 但我既然是从那些显现未来健康恶化之预兆的现象开始讲起,那么治疗的开端我也将从对同一时期的注意做起。因此,如果前述的某种征象出现,在所有措施中最优的是静养与节食:如果必须饮用什么,当饮用水;有时这样做一天就足够了,有时如果令人担忧的征候持续存在,则需两天;在节食之后应紧接着摄取少许食物,饮用水,次日亦可饮酒,其后逐日轮流交替,时而饮水,时而饮酒,直到一切恐惧终结。因为通过这些方法,往往能驱散迫在眉睫的重病。多数人陷入误区,期望在第一天就立刻通过运动、沐浴、导泻、催吐、发汗或饮酒来消除困倦;这并不是说这些方法有时不会奏效或未曾令人满意,而是因为它们更容易误事,而唯有节食没有任何危险便能治病:尤其是因为还可以根据担忧的程度加以调整,若征兆较轻,仅戒酒便已足够,戒酒的助益比减少食物还要大;若稍重一些,不仅饮水,而且从食物中去除肉类,有时也比平时少摄入面包,满足于湿润的食物尤其是蔬菜,便很容易做到;而当剧烈的征象令人惊恐时,完全戒绝食物、酒和一切身体活动也就足够了。毫无疑问,凡不掩饰前兆而是通过这些手段及早应对疾病的人,几乎没有人会真正病倒。
- 3.2eaque et ante, quam proximae, reuertuntur et postea desinunt
ante 与 postea 相对比,ante 与连词 quam 呼应构成比较结构(“比前一次发作 [proximae accessiones] 更早”)。相应地,postea 暗指比以往结束得更晚,表明发作频率增加且持续时间延长。
- 3.2ut primo dempta materia impetum frangat
目的从句中动词 frangat 的主语既可理解为前文的 aeger(患者),也可理解为推迟进食这一措施本身。但此处将其理解为以患者为主语(“以便患者通过初起时除去滋养病邪之物来遏制其势头”)更为自然,与后一从句 ut sustinere... possit 的主语保持一致。
- 3.2non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat
否定理由从句 non quo (+ 否定词 non) + 虚拟式与肯定理由从句 sed quo + 虚拟式结合的结构(“并非由于有时不会发生,或并非未曾令人如愿,而是因为它们更容易误事”)。双重否定下的 non deceperit 意指符合预期或奏效。
