- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:3.1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者将疾病分为急性、慢性等类型,并区分为全身性与局部性,继而讨论了急慢性病中时间限制及调整疗法的准则。
Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morborum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera esse manifestum est. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus neque sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diuidam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca de omnibus praefatus. In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest:1 ut pote quom repugnante natura nihil medicina proficiat. Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet,2 acuto par est. Et acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo facilius curatur. Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque, ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum,3 et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit,4 minus uero remoueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore expletur.
在预先论述了关于各种疾病总类的所有事项之后,我将进而论及个别疾病的治疗。希腊人把这些疾病分为两类,称其中一些为急性病,另一些为慢性病。又因为同一种疾病并不总是以相同方式发展,所以不同的人把同一种疾病或列入急性病,或列入慢性病;由此显而易见,它们有更多的种类。因为某些疾病确乎是短期的,它们要么迅速致人于死地,要么自身迅速终结;某些疾病则是长期的,在其影响下健康与毁灭都非迫在眉睫;第三类则是时而急性、时而慢性的疾病,这不仅发生在最常见的发热中,也发生在其他病症中。此外,除这些之外还有第四类,它既不能被称为急性的,因为它不致死,也不能断然被称为慢性的,因为一旦施治,它极易被治愈。当我就各个疾病展开论述时,我将指明每一个属于何种类别。此外,我将把所有的疾病分为看似停留在整个身体中的疾病和发生于局部的疾病。在对所有的疾病作了简要的前言之后,我将从前者开始讲起。 确实,在任何疾病中,运气为自身索取的功劳都不可能少于医术,因为当自然抗拒时,医药便毫无助益。然而,在急性病中收效甚微的医生,比起在慢性病中,更应当受到宽恕;因为在前一种情况中,时间是短暂的,在此期间若施救无效,病人便会夭折;在后一种情况中,无论是深思熟虑还是更改疗法,都有充裕的时间,以至于如果在最初阶段医生便已介入,顺从的病人若非因医生的过失是极少丧命的。然而,慢性病一旦根深蒂固,就困难程度而言,便与急性病不相上下。确实,急性病历时越久,慢性病发病越近,就越容易被治愈。 另有一点不应忽视,那就是并非对所有病人都适合相同的补救措施。由此产生的结果是,最高权威们根据各自所获成效的不同,各自声称不同疗法仿佛是唯一的疗法。因此,当某种疗法不起作用时,不应把权威看得如病人那般重要,而应不断尝试其他疗法;但仍须注意:在急性病中,毫无益处的做法应被迅速更改;而在时间造成它也同样瓦解它的慢性病中,若有某种疗法未立刻见效,不可立即否定,若有某种疗法哪怕稍有助益,更不应轻易废除,因为好转是随着时间才圆满达成的。
- 3.1In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars potest
结合否定短语 in nullo、比较级副词 minus 与 quam 的比较句式。意为“在任何疾病中,运气为自身索取的功劳都不会少于医术”,强调自然与机遇的力量至少与医术同等重要甚至更甚。
- 3.1quod ad difficultatem pertinet
关系代词 quod 与介词短语 ad difficultatem 结合,构成一个限制性状语从句,意为“就困难程度而言”,用以限定主句谓语 acuto par est。
- 3.1non tanti putare auctorem quanti aegrum
tanti 和 quanti 是表示价值或评级的属格(genitive of value),在动词 putare 下与宾语 auctorem 及 aegrum 构成比照,意为“不把权威看得如病人那般重要”。
- 3.1sic tamen ut in acutis morbis cito mutetur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, non statim condemnetur, si quid non statim profuit
由 sic tamen ut 引导的限制/结果从句中,对比了 in acutis morbis 与 in longis 两种情形。后者不仅包含修饰慢性病的插入关系从句 quos tempus ut facit sic etiam soluit,更承接了虚拟式动词 non statim condemnetur 及 minus uero remoueatur,与前半句的 mutetur 形成严整的并列对照。
