← 凯尔苏斯

医学论

§2.31-2.33

具特定药效的食物与外用药的性质

本节列举了具有利尿、催眠、振奋感官以及引出体内毒邪之功用的食物与药物,继而分类阐述了兼具收敛、致凉、软化或致热作用的外用贴剂与药油的性质与应用。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.31

Vrinam autem mouent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum; praeter haec asparagus, capparis, nepeta, thymum, satureia, lapsanum, pastinaca, magisque agrestis, radicula, siser, cepa; ex uenatione maxime lepus; uinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.

通利小便者,凡园圃所生有芳香之物皆是,如芹菜、芸香、莳萝、罗勒、薄荷、牛膝草、茴芹、芫荽、水芹、芝麻菜、茴香;除此以外,尚有芦笋、刺山柑、荆芥、百里香、香薄荷、稻槎菜、防风草(尤其是野生的)、小萝卜、防风根、洋葱;野味中尤指野兔;薄葡萄酒、圆胡椒与长胡椒、芥末、苦艾、松子。

§2.32

Somno uero aptum est papauer, lactuca, maximeque aestiua, cuius coliculus iam lacte repletus est, morum, porrus. Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.

适于催眠者有罂粟、莴苣——尤其是茎中已满含乳汁的夏日莴苣——桑葚、韭葱。振奋感官者有荆芥、百里香、香薄荷、牛膝草,尤其是普列薄荷、芸香与洋葱。

§2.33

EVOCARE uero materiam multa admodum possunt, sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam:1 ponam uero ea, quae prompta et is morbis, de quibus protinus dicturus sum, apta corpus erodunt, et sic eo quod mali est extrahunt. Habent autem hanc facultatem semen erucae, nasturcii, radiculae, praecipue tamen omnium sinapi. Salis quoque et fici eadem uis est. Leniter uero simul et REPRIMVNT et molliunt lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est,2 contritae palmulae, furfures in salsa aqua uel aceto decoctae. At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (ΠΑΡΘΕΝΙΟΝ uel ΠΕΡΔΕΙΚΙΟΝ appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci ΠΟΛΥΓΟΝΟΝ uocant, portulaca, papaueris folium, capriolique uitium, coriandrum, folia hyoscyami, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci uocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen; contrita pira uel mala, praecipueque Cotonea, lenticula; aqua frigida, maximeque pluuialis, uinum, acetum, et horum aliquo madens uel panis uel farina uel spongia uel cinis uel lana sucida uel etiam linteolum; creta Cimolia, gypsum; melinum, murteum, rosa, acerbum oleum; uerbenarum contusa cum teneris colibus folia; cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum. Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calda, in qua uerbenae coctae sunt, quas supra posui, puluis uel ex faece uini uel ex murti foliis, amarae nuces. CALFACIT uero ex qualibet farina cataplasma siue ex tritici siue farris siue hordei siue erui siue lolii siue milii uel panicii uel lenticulae uel fabae uel lupini uel lini uel feni Graeci, ubi ea deferuuit calidaque inposita est. Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso quam ex aqua cocta. Praeterea cyprinum, irinum, medulla, adeps ex fele, oleum, magisque si uetus est, iunctaque oleo sal, nitrum, git, piper, quinquefolium. Fereque quae uehementer reprimunt et refrigerant, durant: quae calfaciunt, digerunt et emolliunt, praecipueque ad emolliendum potest cataplasma ex lini uel feni Graeci semine. His autem omnibus, et simplicibus et permixtis, uarie medici utuntur, ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit.3

固然有极多药物能够引出体内病邪,但因它们多由外来药物构成,且更多有助于饮食调理之外的疾病,故目前我暂且搁置;然而我将记下那些易于获取、适于我随即将要论述之疾病的药物,它们能侵蚀体表,从而将其中为恶之物拔除。芝麻菜、水芹、小萝卜的种子具有此种效力,但在一切之中最甚者为芥末。盐与无花果亦有相同之功用。 兼具温和收敛与软化之效者,有浸有油并加入醋或酒的带脂羊毛、捣碎的椰枣,以及在盐水或醋中熬煮过的麦麸。 兼具收敛与致凉之效者,有墙草(称作parthenion或perdikion)、百里香、普列薄荷、罗勒、蓼草(希腊人称作polygonon)、马齿苋、罂粟叶、葡萄卷须、芫荽、天仙子叶、苔藓、防风根、芹菜、龙葵(希腊人称作strychnon)、甘蓝叶、菊苣、车前、茴香籽;捣烂的梨或苹果,尤其是榅桲,以及扁豆;冷水(尤其是雨水)、葡萄酒、醋,以及浸透上述任一液体的面包、麦粉、海绵、草木灰、生羊毛或细麻布;基莫洛斯土、石膏;榅桲油、香桃木油、玫瑰油、生青橄榄油;连同嫩茎一起捣碎的药用灌木叶,属于此类的有橄榄、柏、香桃木、乳香黄连木、柽柳、女贞、玫瑰、黑莓、月桂、常春藤、石榴。 收敛而不致凉者,有煮熟的榅桲、石榴皮、煮过上述药用枝条的热水、由酒糟或香桃木叶制成的粉末、苦杏仁。 由任何谷粉制成的敷剂——无论是小麦、二粒小麦、大麦、苦野豌豆、毒麦、黍、粟、扁豆、蚕豆、羽扇豆、亚麻仁还是胡芦巴——只要在沸腾平息后温热敷上,皆能致热。然而就此目的而言,用蜜酒煮过的任何谷粉都比用水煮过的更为有效。此外,还有指甲花油、鸢尾油、骨髓、猫脂、橄榄油(尤以陈油为佳),以及加入油中的盐、天然碱、黑种草籽、胡椒、委陵菜。 大凡强烈收敛且致凉者能致坚硬;致热者能消散且软化,而亚麻仁或胡芦巴籽制成的敷剂尤能软化。然而医生们各以不同方式使用所有这些单一或混合之物,以至于每个人自以为是的成见比其真凭实据的发现显得更为分明。

语法注3 条
  1. 2.33sed ea cum ex peregrinis medicamentis maxime constent, aliisque magis, quam quibus ratione uictus succurritur, opitulentur, in praesentia differam

    主句谓语为 differam(第一人称单数)。由 cum 引导的从句(cum... constent... opitulentur)使用虚拟式表示原因。aliis 为与格代词,意为“对于其他疾病”,与后文省略先行词的关系代词与格 quibus 形成对比;quibus 在无人称被动结构 succurritur 中作间接宾语(即“由饮食法施以救治的疾病”)。

  2. 2.33lana sucida quo cum aceto uel uino oleum adiectum est

    quo 用作关系副词(相当于 in quam 或与格 cui),引导关系从句,意为“向其中(指未脱脂羊毛)加入了油以及醋或酒”。部分校勘本改作与格 cui,但在语法逻辑上均修饰前面的 lana sucida。

  3. 2.33ut magis quid quisque persuaserit sibi appareat, quam quid euidenter compererit

    ut 引导结果从句,动词为虚拟式 appareat。appareat 的主语是由两个间接疑问句构成的并列对比:quid quisque persuaserit sibi(每个人自说自话、深信不疑的事情)与 quid euidenter compererit(通过经验明白查证到的事实)。persuadere sibi 为固定短语,表示“自以为、成见”。

翻译:Gemini 3.8 Flash(2026-11-29 发布)・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.31-2.33