← 凯尔苏斯

医学论

§2.8#3

化脓与痨病等诸病的危险征象与预后

本章详述化脓、痨病、水肿、关节疼痛、癫痫及下痢等疾病中出现的危险与致命征象,以及取决于年龄与病症的预后情况。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.8#3

At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex is deinde, quae in exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt. Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit,1 aut quamuis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est. Atque ex is quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris iuniores. At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur. Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est. Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo uomicae fistulaeque oriri; quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae ualetudinis subsecuta sunt. Ex reliquis uero minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt. Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est,2 dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est; magis si eum aluus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet. Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum. At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendunt; sed fere fiducia secundae ualetudinis opprimuntur. Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur: nam siue aqua inter cutem quem impleuit, siue in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis uulnere factus exsanguis est. Articulis uero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur:3 quaeque eorum uitia uel in senectute coeperunt, uel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur. Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, uix quicquam in medicina sit. In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis uenientis mali sensus est, sed homo inprouiso concidit, cuiuscumque is aetatis est, uix sanescit: si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est. Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt; isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest; atque, etiamsi ipsa conualuit, tamen partum perdit. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.

但在各种化脓中,最恶劣者乃向内发展、以致连外在皮肤亦为之变色者;其次,在溃破于体外者之中,最恶劣者乃最大且最扁平者。若即使脓疡溃破或脓液排出体外,发热亦未消退,或者纵然消退却又复发;同样,若有口渴、厌食、腹泻,若脓液青紫而苍白,若患者除泡沫样痰液外别无咳出,则危险确凿无疑。且在由肺疾所引发的化脓中,死者通常为老年人;在其余化脓中,死者多为较年轻之人。 然而在痨病中,混杂而化脓的痰液,以及既夺去进餐时间又以口渴折磨人身的持续发热,皆证明在消瘦的身躯中暗藏危险。在此病中,若有人拖延日久,当头发脱落、尿液出现形似蛛网的沉淀物且其中带有恶臭之时,尤以在其后发生泻下时,便立时死亡;若值秋季则更是如此,在一年中其余时节苟延残喘者,多在此季殒命。同样,在此病中咯出脓液随后又完全停止咯痰,乃是致命的。在青年人中,亦常因该病而产生脓疡与瘘管;若无诸多良好的健康征象随之而来,这些是难以愈合的。然而在其余人中,处女或在痨病之上月经停闭的妇女最不易痊愈。凡此前健康之人突发头痛,继而被沉睡压倒以致打鼾且不醒来者,必在七日之内丧命;若此前未曾先有急剧泻下、若睡眠中眼睑不闭合、若眼白露出,则更为确凿。不过,只有在该疾未被发热驱散的情况下,死亡方会如此降临于他们。 然而皮下积水若起于急性病,则罕能恢复健康,尤以若出现与上文所述相反的征象为然。在此病中,咳嗽同样会断绝希望,若血向上向下涌出且水液充满身体中部,亦是如此。在某些人身上,此病中亦会出现肿胀,继而消退,继而再次升起:他们若多加留心,固然比上文所述之人更为安全;但他们通常因过信康复而致覆灭。人们理当对此感到惊异:某些事物如何能在折磨我们身体的同时,又在某一方面对其加以保护。盖不论是皮下积水充满了某人,抑或大量脓液汇聚于巨大的脓肿中,一次性将这一切全数排出,皆与健康之躯因创伤而失血殆尽同样致命。 凡关节剧痛以致其上生出硬茧样结节者,决不能获解脱;而在这些疾患中,凡起于老年、或由青年延至老年者,虽有时得以缓解,却决不能全然终结。 此外,二十五岁之后发生的癫痫难以治愈,而四十岁之后发生者则远为更难,以致在此年龄段,自然之中尚存些许希望,而医术之中则几乎毫无希望。在同一疾病中,若全身同时受累,且事前局部毫无恶疾来临的预兆感知,而是患者突然倒地,则不论其年龄为何,皆极难康复;若心智受损,抑或筋脉出现瘫痪,则医术毫无用武之地。 若泄泻亦伴有发热,伴有肝脏或季肋部或腹部的炎症,伴有过度的口渴、较长的病程,若粪便性状多变且伴有疼痛,则亦潜伏着死亡的危险,尤以在这些症状中开始出现真正的腹绞痛为然;此病尤以摧残十岁以下之小儿为甚,其余年龄则较易耐受。孕妇亦可因罹患此类变故而丧命;且纵使其自身康复,亦会失去胎儿。更有甚者,源于黑胆汁的腹绞痛是致命的,抑或在此期间身体已见消瘦而突然排出黑便,亦是致命的。

语法注3 条
  1. 2.8ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit

    ne... quidem 夹置让步性的独立夺格短语(rupta uomica uel pure extrinsecus emisso),同时否定主句谓语动词 quieuit(“即使脓疡破裂或脓液排出,发热仍未消退”)。紧随其后的对照句 aut quamuis quierit, tamen repetit(“或纵使消退却又复发”)亦印证了前半句系否定意义。

  2. 2.8Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est

    非人称动形词结构(pereundum est)与施事与格(cui)结合,构成非人称必然句。sano 为与关系代词 cui 保持格一致的述谓性与格,表“健康之时”的预先条件。

  3. 2.8Articulis uero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur

    句首的 Articulis 乃是表示限制的夺格(或受 dolent 支配的与格),为突出主题而置于句首。整句的真正主语为引导关系从句 qui sic dolent... 所省去的代词 ii(指人),该代词同时充当主句谓语 liberantur 的主语(即“关节如此疼痛之人,决不能得解脱”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.8#3