- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.8#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述了腹绞痛、肠疾、瘫痪、狂乱、妇人疾患及发热等病症得以缓解与自愈的各种善候,并在末尾列举了膀胱、肺部与肝脏疾患中严重且致命的险候。
Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam grauida mulier non solum reseruari possit, sed etiam partum reseruare;1 prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit. Contra intestinorum leuitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit. Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione neruorum; ex quibus coxa, si sine torpore est, si leuiter friget, quamuis magnos dolores habet, tamen et facile et mature sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam aluo cita finitur; omnisque deiectio lippienti prodest. At uarix ortus uel per ora uenarum subita profusio sanguinis uel tormina insaniam tollunt. Vmerorum dolores, qui ad scapulas uel manus tendunt, uomitu atrae bilis soluuntur; et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est. Singultus sternumento finitur. Longas deiectiones supprimit uomitus. Mulier sanguinem uomens profusis menstruis liberatur. Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo uacat. Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur. Aestiua quartana fere breuis est. Cui calor et tremor est,2 saluti delirium est. Lienosis bono tormina sunt. Denique ipsa febris, quod maxime mirum uideri potest, saepe praesidio est. Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit; et iocineris dolori succurrit; et neruorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem mouet, leuat. At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione uel fortuita uel etiam petita summouentur. Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur. Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden uocant, subitus horror exsoluit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil plus aduersus surditatem quam biliosa aluus potest. Quibus in fistula urinae ueluti minutiores abscessus, quos ΦΥΜΑΤΑ uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.3 * * * Ex quibus cum pleraque per se proueniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse. Contra si uesica cum febre continenti dolet, neque uenter quicquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum. In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum mansit,4 periculosum est; quantoque magis mixtos neque inter se diductos colores habet, tanto deterius. Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, siue rufum est siue cruentum siue album siue glutinosum siue pallidum siue spumans; nigrum tamen pessimum est. In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum; periculosissimumque est, si haec secuta subita deiectio est. Fere uero quae in pulmonis, eadem in lateris dolore et mitiora signa et asperiora esse consuerunt. Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.
而且就连腹绞痛,若排泄出血与肠垢,只要没有发热及此病的其他发作,亦无甚危险,以致怀孕的妇人不仅自身得以保全,甚至亦能保住胎儿;且在此病中,患者若已上了年纪则更为有利。 反之,肠道滑泄在幼年时更易被驱除,尤以若开始排出尿液且身体开始得到食物滋养为然。 同一年龄亦有利于髋部疼痛、肩部疼痛以及一切神经筋脉的弛缓;在这些病中,髋部若无麻木感且仅微凉,纵使剧痛,亦能轻易且迅速痊愈;弛缓的肢体若仍照常得到滋养,亦能康复。口部麻痹亦可因突发泻下而止;一切通便皆有益于眼炎患者。另一方面,静脉曲张的出现、静脉口突发大量失血、抑或腹绞痛,皆能消除狂乱。 延伸至肩胛或手部的肩痛,可由呕出黑胆汁而化解;且凡向下延伸之疼痛,皆较易治愈。 呃逆因喷嚏而止。 呕吐能抑制长期的泻下。 吐血之妇人因月经量多而得解脱。不因月经而获排净之妇人,若鼻腔出血,便免于一切危险。患子宫之疾或难产之妇人,可因喷嚏而获缓解。 夏季的四日热通常较短。对于身热而战栗者,谵妄乃是生机。对于脾脏疾患之人,腹绞痛大有益处。 最后,发热本身——这或许看似极为奇特——亦常常是一种保护。盖若季肋部疼痛不伴炎症,发热便能将其终结;它能救治肝痛;对于筋脉痉挛与硬直,若〔发热〕在其后才开始,它能将其全然根除;且对于因小便不利而引起的小肠疾患,发热若能借温热通利小便,则能将其缓解。 然而,若头痛伴随眼目昏花、充血以及前额的某种瘙痒,则可通过偶然的或有意求取的出血予以消除。若头与前额之痛系由风、寒或热引起,则可因头面沉重鼻塞与喷嚏而告终。 此外,突发的寒战可化解烈热病——希腊人称之为卡乌索德斯。若在发热中耳聋不聪,若鼻出血,或腹部泻利,则该恶疾便全然止息。对抗耳聋,无一物比胆汁性泻下更有效验。凡在尿道中开始生出如同微小脓肿、被称作弗玛塔之人,一旦脓液从该部位流出,便可重获健康。 * * * 既然这些现象多半自发产生,便可由此得知,在医术所采用的手段之中,自然之力最为强固。 反之,若膀胱疼痛伴有持续热,且腹部毫无排泄,则是恶性且致命的;此危险在七岁至十四岁的孩童中最甚。 在肺疾中,若最初数日无痰,继而在第七日出现并持续超过七日,则是危险的;且痰液颜色愈是混杂而未分离,病情便愈恶劣。然而,最坏莫过于咯出纯一单色之痰,不论其为微红、血色、白色、黏稠、苍白或泡沫状;不过黑痰乃是最恶之物。在同一疾病中,咳嗽、鼻涕流注、乃至在别处被视为有益的喷嚏,皆是危险的;若继这些症状之后突发泻下,则最为危险。 通常,在肺痛中所见的征象,在胁痛中亦同样往往既有较轻缓者,亦有较剧烈者。 若从肝脏排出带血之脓,则是致命的。
- 2.8non solum reseruari possit, sed etiam partum reseruare
同一动词 reseruare 在前半句中作被动态(reseruari),在后半句中带宾格宾语 partum 作主动态(reseruare),构成对照。两者的主语皆为 grauida mulier,意为“孕妇不仅自身得以保全,甚至亦能保住胎儿”。
- 2.8Cui calor et tremor est, saluti delirium est
关系代词 Cui 为领有与格(“对于身热而战栗之人”),主句中的 saluti est 则是表示目的或结果的谓语性与格(predicative dative,意为“成为解救/生机”),构成与格的双重用法。名词 delirium 是句子的主语。
- 2.8Quibus in fistula urinae ueluti minutiores abscessus, quos ΦΥΜΑΤΑ uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur
关系从句(Quibus ... esse coeperunt)先于先行词出现,并在主句中由指示代名词 is(复数与格 iis 的收缩形)承接(“凡……之人,向他们……”)。Quibus 在从句中作与 esse coeperunt 连用的领有与格。
- 2.8a septimo die coepit et ultra septimum mansit
从语法上看,ultra septimum 既可理解为“持续超过(疾病的)第七日”,亦可理解为“(自第七日始又)持续超过七天(即延续至第十四日之后)”。鉴于紧接前文的 a septimo die(从第七日起),将其理解为发病后又持续超过七天更为合乎脉络。
