- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.8#4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯列举了肠滑、小肠及脾脏疾患、持续头痛、关节与筋脉瘫痪、产褥热及黑便等多种病症中的危重征象与死候,并论述了季节和年龄对预后的影响。
At intestinorum leuitas1 periculosior est, si frequens deiectio est, si uenter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leue et mali odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit); si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si uenter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et * * cupiditas non est; inter quae cum euidens mors sit, multo euidentior est,2 si iam longum quoque id uitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est. Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt. At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est. Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inuersa sunt uel in aquam inter cutem uel intestinorum leuitatem, uix ulla medicina periculo subtrahit. Morbus intestini tenuioris * * nisi resolutus est, intra septimum diem occidit. Mulier ex partu si cum febre uehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est. Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est. Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulasque peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo peruagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perueniunt. Et cum in isdem abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.3 In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus,4 neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno. Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur. Quacumque uero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque mouetur et emacrescit, in pristinum habitum non reuertitur, eoque minus, quo uetustius id uitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus: aliquid sperari potest uere et aestate; is morbus mediocris uix sanatur, uehemens sanari non potest. Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit. Mulieri grauidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est. Quae neque peperit neque grauida est, si lac habet, a menstruis defecta est.5 Quartana aestiua breuis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante. Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent. Neque is ad uitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est. Aluus nigra, sanguini atro similis, repentina, siue cum febre siue etiam sine hac est, perniciosa est.
然而肠滑(下利)在下列情形下更为危险:若排便频繁,若腹泻在任何时刻不论有声或无声皆涌出;若昼夜皆同样如此;若排出之物或未消化,或色黑且此外又滑腻兼具恶臭;若口渴紧迫;若饮水后不解小便(此因当时一切水液非入膀胱而是下注于肠所致);若口舌生疮,面部潮红且宛如布满各色斑点;若腹部宛如发酵、肥腻且多皱;若无对食物及[……]之欲求;在此等征象中,死亡固已显然,若该疾已迁延日久,尤以处于衰老之躯中,则死亡更为显然。 但若疾患位于小肠,则呕吐、呃逆、筋脉挛急、谵妄皆为恶兆。 而在黄疸病中,肝脏变硬乃最致命者。 受脾疾折磨之人,若腹绞痛发作,继而转为皮下积水或肠滑,则几乎无任何医术能使其脱离危险。 小肠之疾[……],若不消解,必在七日之内致死。 妇人产后若伴有发热,复为剧烈且持续之头痛所迫,则处于死亡之危险中。 若在容纳脏腑之处有疼痛与炎症,则呼吸急促乃恶兆。 若头痛日久而无端,且蔓延至项颈与肩胛,复又折回头部,抑或自头部延至项颈与肩胛,则除引发某种脓疡致使脓液咳出,或除某部位破裂出血,或除头部生出多量头屑或全身生出脓疱之外,此疾乃致命者。同样巨大之祸患乃是:麻木与瘙痒游走,时而遍及全头,时而局于一部,或在彼处有似某种寒冷之感,且波及舌尖。虽然于同类脓疡中存有补救之机,但在此等祸患之下,此等脓疡愈罕出现,痊愈便愈加困难。 但在髋关节疼痛中,若麻木剧烈,腿与髋部发凉,不大便除非被迫,且排出物呈黏液状,而此人之年岁已过四十,则该病必极长久且至少历时一年,非至春季或秋季决不能终结。 在同一年龄段中,若肩部疼痛或达手部,或延至肩胛,引起麻木与疼痛,且呕吐胆汁亦不能缓解,则治疗同样困难。 然而在身体任何部位,若有肢体瘫痪,既不能动又见消瘦,则不能复归原状;且此疾愈陈旧,愈在衰老之躯,便愈难复原。对于一切筋脉瘫痪而言,冬与秋皆非适宜医治之时令;于春与夏尚可存少许希望;此病若属中度已极难治愈,剧烈者则不可治愈。 凡向上行之疼痛,亦较少受医术所及。 孕妇若乳房骤然萎缩,有流产之险。未曾生育亦未怀孕之妇人若有乳汁,乃月经停闭。 夏季之四日疟短暂,秋季者通常漫长,尤以临近冬季发作者为甚。若大量失血,继之以神昏伴筋脉挛急,则有死亡之险;同样,若经药物泻下且尚处空虚者为筋脉挛急所迫,又或在腹部剧痛中四肢发凉,亦复如是。 自自缢处解下且口吐白沫者,亦不得复生。 骤然下黑便、色若黑血者,不论伴有发热或无发热,皆为致命之凶兆。
- 2.8intestinorum leuitas
为希腊医学术语 λειεντερία(肠滑/下利,指因肠道平滑无阻致使食物未及消化即直下的病症)的拉丁语直译表现,此处用作特指该肠道疾患的病名。
- 2.8multo euidentior est, si iam longum quoque id uitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est
承接前句的 inter quae cum euidens mors sit(在此等征象中死亡已显然),主句省略的主语补出 mors,即“死亡更为显然”。后半句的 id maxime etiam 为惯用强调结构,以代词 id 回指并强化前面的整个命题,意为“尤以处于衰老之躯中,该情况(死亡之确凿)更为显著”。
- 2.8eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur
由 eo... quo... 构成的相关结构(愈……则愈……)。代词主语 illi 指向前文出现的阳性名词 abscessibus(脓疡)。整句逻辑为:在此等祸患之下,那些脓疡出现的频率愈低,健康(的恢复)便愈加困难。
- 2.8is morbus erit longissimus minimeque annuus
表数量或期间下限的副词 minime(“至少”)修饰形容词 annuus(持续一年的),意为“至少历时一年”。此解与前面的 longissimus(极其长久)以及后文指出唯有春季或秋季方能终结的语境完全吻合。
- 2.8a menstruis defecta est
动词 deficere(匮乏、脱离、见弃)的被动完成分词 defecta 与表示分离/来源的夺格 a menstruis 结合构成的结构,意为“为月经所遗弃”,即“月经停闭”。
