← 凯尔苏斯

医学论

§2.8#1

各种疾病中预后良好与痊愈的征象

阐述在膀胱疾患、肺疾、化脓、痨瘵、皮下水肿、关节疾及癫痫等各类疾病中表明预后良好与可望痊愈的特有征象及条件。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.8#1

Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae uel spem uel periculum ostendant. Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit. In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere. Neque inter initia terreri conuenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur. Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur. Si in iocinere uomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis est: id enim malum in tunica est. Ex suppurationibus uero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur. At ex iis, quae intus procedunt, eae leuiores, quae contra se cutem non adficiunt, eamque et sine dolore esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt, sinunt esse. Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit1 desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium. Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est. At in tabe eius, qui saluus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, eiusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est febrem omnino non esse; secundum est tantulam esse, ut neque cibum inpediat neque crebram sitim faciat. Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est.2 Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, leuari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt. Sed isdem fere, nisi redit sanguis, uomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est. Aqua autem inter cutem3 minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo superuenit, utique si firma uiscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis uenter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est, si uenter medicamentis mouetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur; si urina et uini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur; si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est. Articulorum uero uitia, ut podagrae cheragraeque, si iuuenes temptarunt neque callum induxerunt, solui possunt; maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo uenter fluit. Item morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur; et in quo ab una parte corporis uenientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusue initium fieri, deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite. Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur. Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur,4 si extremam aluum spiritus sequitur.

接下来,我当阐述各类疾病中预示希望或危险的特有征象。 疼痛的膀胱若排出脓性尿液,且其中沉积有平滑而洁白之物,便可消除恐惧。 在肺疾中,若仅凭咯痰疼痛便得以减轻,且纵使痰呈脓性,患者仍呼吸顺畅、咯痰容易、承受该病而无甚困难,则其有望恢复健康。在初期,若痰液立即夹杂某种红色与血液,只要随即咯出,便无须惊恐。 胁痛在化脓发生并随后在四十日内排净清除之后,即告终结。 若肝脏生有内痈,且从中排出纯净白脓,则痊愈甚易;盖因该邪气仅在包膜之中。 在各类化脓之中,向外部行进并成尖锐之形者尚可忍受。但在向内部行进者中,凡不影响其正对之皮肤,容许皮肤既无痛楚又与其余部位同色者,则较为轻微。脓液不论从何处破溃,若平滑、洁白、色泽均一,便无任何可惧,且凡脓液排出后发热随即平息、厌食与渴饮之感不再紧迫者,亦无所畏惧。若化脓有时向下流注于腿部,且该患者之痰液由微红转为脓性,则危险亦较少。 但在痨瘵中,将要痊愈之人其痰必须洁白、整体匀称、色泽均一且不含黏液;若自头部向鼻孔有所流注,亦须与此相似。全然无热远为最佳;其次则是微热至既不妨碍进食,亦不致频渴。在此病中安全的通便,是每日排出成形且与所进之食相称之粪便;安全的身体,是极不羸瘦、胸膛极阔且多毛、软骨微小而多肉者。除痨瘵之外,若妇女月经亦被闭阻,胸与肩胛周围存有疼痛,而后血液突然喷出,则病势往往减轻:盖咳嗽随之减少,口渴与微热亦告止息。然而在同样这些人身上,若无血液复出,则多半发为内痈;此痈脓血愈多,则预后愈佳。 至于皮下积水,在无先行疾病而发作者最不可怕;其次则是继长期疾病而发作者,尤以内脏坚固、呼吸容易、毫无疼痛、身体无热且四肢末端匀称消瘦、腹部柔软、无咳、无渴、甚至睡眠之后舌亦不干为佳;若有食欲,若腹部可受药物推动,若能自行排出软润成形之便,若腹部缩小;若尿液既随酒类更换亦随饮入某些药物而改变;若身体无倦怠且能轻易承受疾病:盖若兼备这一切者,则完全安全;若具备其中较多者,则大有希望。 关节之疾,如足痛风与手痛风,若侵袭年轻人且尚未形成硬结,则可获解;且此症尤因腹绞痛及腹部以任何方式泻下而得缓解。 同样,青春期前发作的癫痫亦不难终结;而在发作来临之感从身体某一部位开始者身上,起于手或足最佳,其次为起于侧腹;在这些部位之中最恶劣者为起于头部。 且在这些病症中,凡经通便排出之物亦最为有益。但泻下本身若不伴发热,若迅速停止,若抚触腹部觉察不到其蠕动,若排便后继以排气,则毫无害处。

语法注4 条
  1. 2.8et quo effuso febris protinus conquieuit

    quo effuso 为包含关系代词的夺格绝对结构(指代前文的 pus,“其排出之后”)。承接前文的 sine ullo metu est,增补说明并列的情况,即脓液排出后发热平息亦为预后无虞之征。

  2. 2.8cuiusque cartilago exigua et carnosa est

    此处 cartilago 系指胸骨下端的剑状突起。exigua et carnosa 形容胸部结构肉厚而突起不显露,与前文的 lati pectoris atque saetosi(胸膛宽阔且多毛)并列,皆指足以耐受虚损消耗性疾病(如肺痨)的坚实形体特征。

  3. 2.8Aqua autem inter cutem

    此为拉丁医学直译希腊医学术语 ὕδρωψ(水肿、浮肿、腹水)的习用表达。字面意为“皮间之水”,在此充当名词短语作主语,谓语为 minime terribilis est。

  4. 2.8nullus motus eius sentitur

    代词 eius 在语境中承接前文的 uentre(腹),意为“当触摸腹部时,感觉不到其(腹部的)动乱或剧烈蠕动”。指腹部没有异常痉挛与翻腾,而非指排便本身的运动。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.8#1