← 凯尔苏斯

医学论

§2.7#3

发热时的发狂与筋挛征象及体内化脓的预测

论述了在发热相加时提示发狂、筋挛及内脏疾患的危险征象,并详尽阐明了体内化膿与内痈的形成条件、病期推移及其潜伏症状。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7#3

Haec uero, cum sine febre quoque uel latentium uel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, uel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die uigilia, uel prostratum contra consuetudinem corpus in uentrem, sic ut ipsius alui dolor id non coegerit,1 item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt. Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in pus uertatur. Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit. Quod nisi incidat,2 sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alui longam resolutionem tormina, post haec intestinorum leuitas oritur; post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post haec insania; post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio; ubi caput uulneratum est, delirium; ubi uigilia torsit, neruorum distentio; ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis profluuium. Suppuratio uero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuuenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur. Eadem suppuratio fit, si praecordia dura, dolentia ante uicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit. Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus fit abscessus; ac si inter ipsa uiscera non fit, circa aures erumpit. Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in uentre est; is, qui supra umbilicum quam is, qui infra est. Si lassitudinis etiam sensus in febre est, uel in maxillis uel in articulis aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transuersum septum, quod ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uocant, fit abcessus. Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per uictus rationem finitus est, uomicas aliquas intus excitat aut circa uicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum. Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitauit aliquis aut inhorruit aut grauitatem eius partis sensit. Sed hae uomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque concitat: ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo uidetur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, uomica uel ante uel circa uicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius soluentur.3 Solent etiam in graui morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum corpus inualuit, pedes tamen decidunt.

然而这些征象,纵使在无热时亦含有潜伏或未来病变之端倪,一旦发热相加则更为确凿,且届时亦会生出其他疾病之征候。因此,当某人之言辞较健康时更为流利、突发饶舌,且其说话本身较平日更为大胆时;或当某人呼吸稀疏而剧烈,季肋部坚硬肿胀而脉搏躁动时,须立即防备发狂。眼睛频繁转动,头痛时眼前发黑,或在无任何疼痛潜伏时睡眠被夺、昼夜持续不眠,或反常地俯卧俯伏且非因腹痛所迫,以及身体尚强健时出现反常的磨牙,皆为发狂之征。若某处起肿,且在化脓之前发热仍存之际肿胀消退,则首先带来狂乱之险,继而带来死亡。耳部剧痛伴随持续而剧烈的高热亦常扰乱神智;因该病况,年轻者有时在七日内死亡,年长者则死得较迟,因为他们既不经历同等程度之高热,亦不至同等狂乱,故能支撑至该疾患化为脓液。妇人乳房充血亦预示狂乱将至。然而久热不退者,必发脓肿或关节疼痛。在发热中呼吸冲击喉咙者,筋腱痉挛即将来临。咽峡炎若骤然消退,其邪转移至肺,往往在七日内致死;若未致死,则继而在某部位化脓。继腹泻日久之后发生腹部绞痛,在此之后发生肠滑下利;过度津液流注之后发生虚损,胁痛之后发生肺疾,在此之后发生发狂;体表大热之后发生筋挛或筋强;头部受伤时发生谵妄;为失眠所折磨时发生筋痉挛;溃疡上脉管剧烈跳动时发生大出血。化脓实由多种疾病引发:盖若久热无痛且无显因仍滞留不退,该邪气必积于某一部位,然此见于年轻者;年长者由该类疾病多半生出四日热。若坚硬且疼痛的季肋部在二十日之前未致人死亡,且鼻未出血,尤其在青年人身上,特别是若初期有眼前昏花或头痛,亦会形成同样之化脓;但此时脓肿发于下部。或若季肋部有柔软肿块,且在六十日内未消退,而发热贯穿始终,但此时脓肿发于上部;若未发于内脏之间,则破溃于耳周。凡久肿大抵皆趋向化脓,然季肋部之肿较腹部者更易化脓,脐上之肿较脐下者更易化脓。发热时若兼有倦怠感,则脓肿生于下颌或关节。有时稀薄而未消化的尿液在其他征候尚佳的情况下持续排出甚久,由该病况多半在希腊人称为横膈的横隔之下形成脓肿。肺痛若既未随咯痰亦未随放血或饮食调理而愈,则在二十日前后、三十日前后、四十日前后,有时甚或六十日前后,在体内激起内痈。我们当从某人初次发热、恶寒或感到该部位沉重之日算起。然而此类内痈时而生于肺,时而生于对侧。化脓之物必在其所侵部位激起疼痛与炎症:其本身温度较高,且人若向健全一侧卧倒,则觉有重物压迫该侧。一切尚未显露于目之化脓,皆可如此探知:若发热不退,且白昼较轻、夜间加剧,多汗,欲咳而在咳中几乎无痰咯出,眼窝凹陷,两颊发红,舌下静脉变白,手指生钩甲,手指尤以指尖发热,足部肿胀,呼吸较为艰难,厌食,全身起脓疱。若一开端便有疼痛、咳嗽与呼吸困难,则内痈在二十日之前或二十日前后破裂;若这些〔症状〕出现较迟,固然必渐加剧,然其侵袭愈迟缓,其消解亦愈推迟。在重病中足部连同脚趾及指甲常变黑:若未致死且身体其余部分转健,足部仍会脱落。

语法注3 条
  1. 2.7sic ut ipsius alui dolor id non coegerit

    连词 sic ut 引导限制性结果从句,后接完成时虚拟式 coegerit,对前述“反常俯卧”作为发狂之征予以限定,明确指出唯有在“并非腹痛本身所迫”的前提下该征象方能成立。

  2. 2.7Quod nisi incidat

    关系代名词 quod 为联结性关系词,指代前文所述“七日内致死”之事,与接有现在时虚拟式的条件从句 nisi incidat 结合,意为“若此事(死亡)并未发生”,并引出主句 sequitur, ut...。

  3. 2.7quo minus cito adfecerint, eo tardius soluentur

    由相关结构 quo... eo...(愈……则愈……)与副词比较级构成的句式。前半句 adfecerint(虚拟式完成时或直陈式将来完成时)表示发病速度愈不迅捷,后半句 soluentur(直陈式将来时被动态)表示这些症状的消解相应愈加迟缓。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.7#3