← 凯尔苏斯

医学论

§2.7#2

泌尿征象辨析与多种病症的临床预后

本节详述了根据尿液性状与排尿状态辨识肾脏、膀胱疾患及结石的征象,并进一步论述了咯血、孕妇异常、呃逆、溃疡骤变、静脉闭阻、脾肿大以及痛觉丧失所昭示的精神失常等多种临床征候与预后。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7#2

Si haec crassa1 carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pallidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo spiritu redditur, utique in renibus uitium est. At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est. Calculosi uero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine uoluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem leuant.2 Grauitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu augentur. Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant. Feminae uero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone uitium est. Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur. Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest: at si a priore parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est: interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alui sequitur.3 Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante oculos tamquam imagines obuersentur. At quibus magni lienes sunt, iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit; quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est,4 his mens labat. Si in uentrem sanguis confluxit, ibi in pus uertitur. Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Vrina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.

若此种稠厚的尿液含有若干如毛发般的细小肉屑,或若其起泡且发出恶臭,时而带出如沙之物,时而带出如血之物,而髋部以及两髋之间与耻骨上方疼痛,并伴有频繁的嗳气,时而发生胆汁性呕吐,四肢末端变冷,尿意频繁却排尿极难,且由此排出的尿液如水样,或呈淡红,或呈苍白,然而排后甚少缓解,肠道排便亦伴有多量气体,则病变无疑在于肾脏。但若尿液点滴而下,或血随尿出,且其中含有若干血凝块,其排出本身伴有困难,且耻骨周围下部疼痛,则病变在于同一膀胱。结石患者确可通过以下征象识别:排尿困难且点滴而出;有时甚至不由自主地滴沥;尿中带沙;有时血液或带血之物、化脓之物随尿排出;有人直立排尿较为顺畅,有人仰卧——尤其是那些患有大结石者——,甚至有人俯身前倾时排尿较为顺畅,且通过牵拉阴茎以缓解疼痛。该部位亦有一种沉重感;且这些症状因奔跑与一切活动而加剧。有人在剧痛发作时,两腿交替变动而相互绞缠。妇人则被迫用手去抓挠阴户边缘;有时若伸入手指,在其压迫膀胱颈之处便能摸到结石。而那些咯出泡沫样血液者,病变在于肺。孕妇若腹泻无度,可致流产。同一孕妇若乳汁自乳房流出,则腹中所怀胎儿羸弱;乳房坚挺则证实胎儿健康。频繁且异常持续的呃逆,意味着肝脏发炎。若溃疡上的肿胀骤然消退,且此情况发生于后背部,则恐有筋腱痉挛或寒战之虞;若发生于前部,则当防剧烈胁痛或发狂;有时在此类情况发生后,亦会随之出现腹泻,这在诸后果中属于最安全者。平时惯于出血的静脉孔若骤然闭塞,随之而来的要么是水肿,要么是虚损。若在胁痛中形成的化脓无法在四十日内排净,亦会引发同样的虚损。若长期的抑郁伴有长期的恐惧与失眠,则潜伏着黑胆汁之疾。鼻孔经常出血者,要么脾脏肿大,要么有头痛,且头痛之后眼前有如幻影浮动。然而脾脏肿大者,牙龈恶化,口臭,或某处破发出血;若这些皆未发生,则小腿必生恶性溃疡,并由此形成黑色瘢痕。凡有致痛之因却无痛觉者,其神智已乱。若血液流入腹腔,便在其中化为脓液。若疼痛从髋部及下部转移至胸部,且并无不良征象相加,则该处有化脓之险。在无发热的情况下若某部位有伴随红热的疼痛或瘙痒,该处必有化脓之物。在健康人身上不够清澈的尿液,亦预示着耳周将发生某种化脓。

语法注4 条
  1. 2.7Si haec crassa

    haec 为阴性主格单数指示代词,承接上一段末尾的 urina,与形容词 crassa 一同充当主语,意为“此种稠厚的尿液”。

  2. 2.7colemque extendendo dolorem leuant

    colem 为 colis(caulis 的异体,医学语境中指“阴茎”)的单数宾格,充当动名词 extendendo 的直接宾语,指患者通过牵拉阴茎以缓解疼痛。

  3. 2.7quae tutissima inter haec est, profusio alui sequitur

    关系代词 quae 在意义上指代后续的结果,但与后置的阴性先行词 profusio(profusio alui,作 sequitur 的主语)保持性一致,因而呈现阴性单数主格,而非中性。

  4. 2.7Quibus causa doloris neque sensus eius est

    Quibus 为所属与格。前半句的主语 causa doloris 省略了动词 est,并通过 neque 与后半句 sensus eius est 并列,意为“凡有致痛之因而无痛觉者”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.7#2