← 凯尔苏斯

医学论

§2.7#1

特定疾病的早期征象与发病预兆

本节由疾病的普遍征象转入具体病类的论述,详举发热前后以及排泄物、关节与各种疼痛等病征,以预判水肿、痛风、虚损与内脏溃疡等特定疾患。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7#1

Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem.1 Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut uenturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluuium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii uel capitis doloribus conflictantur, uel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut uisceribus aut aluo laborant. Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare. Vbi pedes turgent, longae deiectiones sunt; ubi dolor in imo uentre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est iis, quibus uoluntas desidendi est, uenter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra parte uentris inuicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum proficisci uidetur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (ΣΤΡΟΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis soluuntur. Calor autem articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nerui contrahantur,2 aut si id membrum ex leui causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheragramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proueniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, uel quaelibet alia pars morbo infestetur. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant. Si fros prurit,3 lippitudinis metus est. Si mulier a partu uehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa uicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem, quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere reuertitur. Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem uiridis aut uiscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, uel uesica uel renes exulcerati sunt.

然而,在阐明了一切不良健康状况中常见的普遍征象之后,我亦将进而指明人们在各类具体疾病中可能具有的征象。有些征象在发热之前显现,有些则在发热期间显现,揭示体内已存在何物或将发生何事。在发热之前,若头部沉重,或睡醒后视物昏花,或频繁打喷嚏,则头部周围恐有痰涎之侵袭。若血液或热气过盛,则极可能在某一部位发生出血。若有人无故消瘦,则令人担忧其身体会陷入恶液质。若心窝部疼痛,或腹胀沉重,或终日排出未消化之尿液,则显然存在消化不良。那些长期面色不佳而无黄疸之人,要么饱受头痛折磨,要么食土。面容长期苍白而浮肿者,要么头部患病,要么内脏或肠道患病。若小儿在持续发热中大便不通,面色改变,无法入睡,且啼哭不止,则必须警惕抽搐痉挛。在瘦长体型者身上频繁流鼻涕或粘液,则证实消耗性虚损值得担忧。当下腹数日未排便时,表明要么暴泻在即,要么微热将临。当双足浮肿时,便会有长期的腹泻;当下腹部与髋部疼痛时,皮下水肿便迫在眉睫;但此类疾病往往源于胁肋。那些欲便而大便仅艰难且干硬排出、双足肿胀、且该肿胀在腹部右侧与左侧交替起落者,亦面临同样的危险;然而这种病患似乎源自肝脏。同一种疾病的标志还表现为脐周肠道扭绞(希腊人称之为绞痛),髋部疼痛持续不退,且无论历经时日或施用药物皆无法缓解。关节的发热,无论是在足部、手部还是其他任何部位,若达到使该处的筋腱发生拘挛的程度,或者该肢体因轻微原因疲惫后对寒热同等敏感不适,便预示着足痛风、手痛风,或有此感觉的那个关节即将发生病变。幼年时曾鼻衄而后来停止者,必受头痛折磨,或关节发生严重溃疡,或甚至因某种疾病而致衰弱。经血不行的妇女,必有极其剧烈的头痛,或身体其他任何部位受病邪侵袭。那些未患痛风或类似疾患而关节出现异常、疼痛与肿胀时作时止者,亦面临同样的危险,特别是若其两侧太阳穴常感疼痛且夜间盗汗时更是如此。额头瘙痒,则恐有眼疾。产妇若有剧烈疼痛而别无其他不良征象,在第二十日前后,要么鼻腔喷血,要么在下部化脓成痈。凡在太阳穴与前额周围有剧烈疼痛者,亦将以这两种方式之一终结其痛,青年人多因出血而解,年长者多因化脓而解。而在毫无缘由且无良好征象的情况下突然退去的发热,通常会复发。若咽喉昼夜充满血液,且此前并无头痛、心窝部疼痛、咳嗽、呕吐或微热,则其鼻腔或咽喉内必有溃疡。若妇人腹股沟出现肿块并伴有微热,且原因不明,则子宫内必有溃疡。稠厚且沉淀物呈白色的尿液,意味着关节周围或内脏周围存在疼痛及疾病的隐患。同一种尿液若呈绿色,则证实内脏有隐伏着某种危险的疼痛与肿胀,或者至少表明身体并不完好。若尿中有血或脓,则表明膀胱或肾脏已发生溃疡。

语法注3 条
  1. 2.7eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem

    该句主干为 eo transibo,后接由 ut 引导的说明性/目的性分句 ut... indicem。在该分句内部,短语 quas... habere possit notas(具备何种征象)作为 indicem 的直接宾语被前置。

  2. 2.7Calor autem articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nerui contrahantur

    全句核心为主语 Calor articulorum 支配其谓语 podagram cheragramue [...] morbum futurum esse denuntiat。在主语和谓语之间,插入了相关比较结构 prout... sic est ut...(视……而定,达到……的程度)以及并列的 aut si... 条件分句,构成长距离的倒置离隔结构。

  3. 2.7fros prurit

    fros 为阴性单数主格名词 frons(前额)的正字法异体或省音形式,用作不及物动词 prurit(发痒)的主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.7#1