← 凯尔苏斯

医学论

§2.6#2

排泄物中的死兆与作为推测之术的医学辩护

本节详述了痰、汗、呕吐物、尿液及粪便中显现的死兆,并针对偶尔出现的误诊还魂现象及德谟克利特等人的怀疑论进行辩护,指出医学是一门推测性技艺,局部的偏差并不能否定征兆在整体上的确凿有效性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.6#2

​et cui protinus in recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit; cuiue alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat,1 nisi alia signa mitiora peioraue accesserint; quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem mortem uel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo uomitus, qui uarius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac sanguinem quoque in febre uomuisse pestiferum est. Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in uiris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris uero quae tenuis et diluta est. Aluus quoque uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae liuida eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit. Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis conualescunt? * * quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus reuixisse. Quin etiam uir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem uitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obuius intellexit uiuere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit.2 Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque uix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet,3 cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in is tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in is quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid conuertunt. Neque id euitare humana inbecillitas in tanta uarietate corporum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.

在刚发病时黑胆汁便向下或向上显露者,或者当其身体已被长期疾病消耗与摧残之时以这两种方式之一排泄黑胆汁者,亦复如是。胆汁性与脓性的痰液,无论是分别咯出还是混合咯出,皆预示着死亡的危险。而若此种痰液在第七日前后开始出现,除非伴随出现其他更轻或更重的征象,否则他极可能在第十四日前后去世;随之而来的征象越轻或越重,所预示的死亡便越迟或越早。急性发热中的冷汗亦是致命的;在一切疾病中,多变且兼有多种颜色的呕吐物也是如此,尤其在伴有恶臭时更是凶兆。在发热中呕血亦是致命的。另一方面,红色且稀薄的尿液通常出现于重度未消化状态中,并往往在其随时间成熟之前夺人性命;因此,若这种尿液持续较久,便显现死亡的危险。然而最恶劣且尤为致命的是黑色、浓稠且具恶臭的尿液;在成年男女中,此类尿液最为凶险,但在儿童中,稀薄而寡淡的尿液最为凶险。成分斑杂的粪便亦是致命的,它呈现剥落物、血液、胆汁、绿色物质,有时在不同时间出现,有时则同时排出,形成某种混合物却又彼此分明。但这还可能拖延稍久一些;而呈现铅色且同时兼具黑色、苍白或油腻的粪便,则宣告病人已处于危殆边缘,特别是在伴随极其难闻的恶臭时更是如此。 我知道有人可能会向我提出这一疑问:如果存在着昭示未来死亡的确凿征兆,为何有时被医生放弃的人却能康复,甚至传闻有人在葬礼本身之中复生?诚然,当之无愧享有崇高声誉的德谟克利特甚至提出,连生命已经终结都没有足够确凿的标志可供医生信赖;他完全否定存在着任何关于未来死亡的确凿征象。针对这些人,姑且不论某些相近的表象常常欺骗的是不熟练的医生而非良医,阿斯克勒庇阿德斯在路遇葬礼时便识破了被抬出之人尚且活着,而且行医者的过失绝不能直接等同于医学本身的过错;然而我要更为平允地提出:医学是一门推测性的技艺,而推测的性质就在于,尽管它多数时候应验,有时却依然会发生差错。因此,若某种征象在千人之中仅于一人身上偶尔失效,它并不因此失去作为征象的资格,因为它在无数人身上都是应验的。我所说的不仅适用于致命的征象,亦适用于预示康复的征象;因为希望有时亦会落空,医生起初毫不担忧的人也会死亡,而为治疗而发现的药物有时也会导致恶化。在人体的巨大差异面前,人性的软弱无法避免这种情况。然而医学依然值得信赖,因为它在绝大多数时候对绝大多数病患是有益的。不过我们亦不可忽视,在急性疾病中,康复与死亡的标志都更具有欺骗性。

语法注3 条
  1. 2.6in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat

    短语 in proximum est, ut... 是表示临近性或极大概率的非人称句式,意为“极有可能……”或“临近于……”,其中的 ut 引导的名词性分句充当实质主语。

  2. 2.6Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod... nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit

    ne dicam 是修辞上的预先让步/虚掩式跳过(praeteritio),意为“姑且不说/无需提及”。随后的不定式短语 nec... esse 在句法上承接了 ne dicam 中内含的陈述动词概念,构成宾格加不定式结构(间接引语)。

  3. 2.6Non si quid itaque uix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet

    此句包含双重否定结构:句首的 Non 否定整个判断,而主句谓语又带有 non habet,构成强烈的肯定(“并不因此失去作为征象的资格”)。条件从句 si quid... decipit 紧接在句首否定词之后插入。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.6#2