← 凯尔苏斯

医学论

§2.6#1

希波克拉底面容与临死前的决定性体征

塞尔苏斯全面列举了预示病人死亡临近的决定性濒死体征,包括希波克拉底面容、眼部与面部的畸变、异常体位、摸空症(捻弄衣物绒毛)、内移疼痛的骤止以及吞咽困难等。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.6#1

Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima uero iam uentum esse testantur1 nares acutae, conlapsa tempora, oculi concaui, frigidae languidaeque aures et imis partibus leuiter auersae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia praecesserit neque uentris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est. Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit;2 eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquaue ex his peruertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non uidet. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut liuidum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit.3 Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. Neque is seruari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut deuorare saliuam suam non potest; cuiue in eodem febris corporisque habitu ceruix conuertitur sic, ut deuorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate uexatur; aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim neruorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solui debet, loqui coepit. Mulier quoque grauida acuto morbo facile consumitur; et is, cui somnus dolorem auget;

然而在这些征候中,尽管令人恐惧,却依然存有希望;但若出现鼻梁尖削、两太阳穴凹陷、双眼深陷、双耳冰冷萎垂且下部轻微外翻、额头周围皮肤坚硬紧绷、面色发黑或极度苍白,则证明已真正到了大限之时,特别是在未曾有过失眠、腹泻或绝食先行发生的情况下更是如此。有时这些起因也会产生这种面容,但一日之内即会消除;因此,若持续更久,便是死亡的表征。但若在久病之中已连续三日如此,则死期临近;而除了这些以外,若双眼也畏光流泪,眼中本应为白色的部分变红,其中的细小血管显现苍白,浮于眼中的黏液最终凝滞于眼角,其中一眼小于另一眼,且双眼要么严重凹陷,要么肿胀加剧,睡眠中眼睑无法合拢,而在眼睑之间露出部分眼白,且此现象并非由腹泻所致;眼睑本身亦苍白,同样的苍白使唇部和鼻翼褪色;同样的嘴唇、鼻孔、眼睛、眼睑、眉毛或其中任何一处发生歪斜扭曲;且病人因虚弱已失聪或失明,则死亡更加确定。当仰卧病人的双膝蜷缩;当他屡屡向床尾滑落;当他裸露手臂与双腿、不规则地散放且四肢冰凉;当他张着嘴,当他昏睡不醒;当神志不清且健康时并无此习惯的他咬牙切齿;当病前或病中生成的溃疡变干,且呈苍白或青灰色时,同样预示着死亡。这些亦是死兆:指甲与手指苍白,呼气冰凉;或者病人在发热与急性病中,或谵妄、肺痛或头痛时,以手拈取衣物上的绒毛、撕扯流苏,或在邻近的墙壁上抓摸任何微小的凸起。发生于髋部与下部的疼痛,若转移至内脏且骤然停止,亦证明死期将至,若伴有其他征象则更是如此。此外,发热而无任何肿胀却突然窒息、或无法咽下自身唾液者,无法获救;在同样的发热与身体状况下颈项扭曲致使同样无法下咽任何物体者;同时患有持续高热与身体极度衰竭者;发热不退而外表冰冷、内里燥热以致口渴者;发热同样不退而同时受谵妄与呼吸困难折磨者;服用了白藜芦后出现筋脉痉挛者;或在醉酒中失语者,皆无法挽救:因为后者除非发热或在醉意本应消退之时恢复言语,否则必因筋脉痉挛而丧生。孕妇亦极易因急性病而丧命;睡眠反而加剧其疼痛者亦然;

语法注3 条
  1. 2.6ad ultima uero iam uentum esse testantur

    此句包含由无人称被动完成时不定式 uentum esse 构成的宾格加不定式结构,作主动词 testantur 的宾语从句。中性复数宾格 ad ultima 作名词性用法,意为“生命的极限/终点”,整句意为“已然走到了大限”。后文由 nares acutae 引领的长串主格短语群则构成 testantur 的主语。

  2. 2.6neque id fluens aluus expressit

    该分句以代词 id(指代前文“睡眠中眼睑不合、露出眼白”的现象)作宾语,fluens aluus(腹泻/下利)作主语,expressit(挤压出/引起)作谓语。它指明如果这种眼部体征并非由腹泻脱水直接诱发,而是疾病本身发展而来,则极其凶险。

  3. 2.6in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit

    此处描绘的是医学上称为“摸空症/捻衣摸床”(carphologia)的谵妄危重表现。主语 quis 支配三个并列动词:legit、deducit 和 carpit。从句 si qua minuta eminent 采用中性复数不定代词 qua(=quae)作主语(“若有任何微小凸起突兀突出”),实际上限定并充当了 carpit 的隐性宾语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.6#1