← 凯尔苏斯

医学论

§2.4-2.5

预示危急死期与疾病迁延转为慢性的体征

塞尔苏斯列举了预示重病危象与致死风险的严重征候(如不良体位、呼吸困难、心窝坚硬、恶性发汗与异常排泄物等),并阐明了疾病即便不致死也会转为慢性迁延的各项体征。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.4

Contra grauis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam1 horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque uero signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post uomitum singultum esse uel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postue longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum2 febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio.3 Timere etiam ex somno mali morbi est, itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumue aliquod esse resolutum; ex quo casu quamuis uita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et leuia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba uitiosa est, sed in phreneticis maxime. Aluus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum; uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.

与此相反,当病人两手两腿伸直、仰卧在床时;当他在急性病发作的高潮中——尤其是肺部受累时——执意要坐起时;当他受夜间失眠的折磨,即便白昼得以入睡时,便存在罹患重病的危险。然而在此白昼睡眠中,第四时辰至入夜之间的睡眠,比清晨至第四时辰之间的睡眠更糟。最坏的则是昼夜皆无法入眠,因为这通常非有持续不断的剧痛相伴而不可得。不过,睡眠过度沉重亦非吉兆,且昏睡昼夜持续的时间越长则越凶。剧烈且急促的呼吸、自第六日起开始发冷战、吐脓、咯痰艰难、持续疼痛、难以耐受疾病、挥舞手臂与双腿、不由自主地流泪,同样是恶疾的明证;牙齿上附着粘腻的唾沫,肚脐与阴阜周围的皮肤干瘪,心窝发炎、疼痛、坚硬、肿胀、紧绷,且这些症状在右侧甚于左侧,均属恶候;但若该处的血管也剧烈搏动,则最为险恶。过于迅速地消瘦亦是恶疾的表征;腹部和胁肋发凉而头及手足发热,或者急性病紧逼时四肢末端冰冷,或者出汗后发冷战;或者呕吐后出现呃逆,或双目充血;或者在食欲出现之后、或久热之后厌恶食物;或者大汗淋漓且多出冷汗,或者出汗在全身不均匀且不退热,以及每日在同一时刻发作的热病,或者发作强度始终如一且每逢第三日并不减轻的热病,或者持续不解、发作时加剧而退热期仅稍见缓解且从未让身体恢复健全的热病。最凶险的是热势毫无减轻,反而持续同等狂烈。黄疸之后再起发热亦属危险,特别是心窝右侧依然坚硬时。而当心窝疼痛时,任何急性热病都不容我们等闲视之;在急性热病中或睡醒之后出现的筋脉痉挛,绝无不可怕之时。睡醒时感到惊恐亦属重病之兆,同样,在发热之初即神志错乱或某一肢体瘫痪也是如此;在此情形下,即便保住性命,该肢体通常也会残废。呕吐物若是纯质而未夹杂黏液或胆汁,亦是危险的,若呈绿色或黑色则更甚。沉淀出微红且细腻物质的尿液是不祥的;含有微薄、白色如叶片般微粒的尿液更劣;而在这些之中最劣的,是显现出宛如麸皮构成的絮状浮云。稀薄而苍白的尿亦属病态,但在譫妄狂症患者中尤甚。然而,大便完全闭结是凶兆;在发热期间下利不止以致病人无法安卧于病榻亦很危险,特别是排出的粪便极为水样、呈发白、苍白或多泡沫时。除此以外,排泄物若量少、粘腻、平滑、白色且微显苍白,或呈青紫、胆汁色、血性,或气味比往常更为恶臭,亦预示危险。在久热之后排出纯质的粪便同样是不良之兆。

§2.5

Post haec indicia uotum est longum morbum fieri: sic enim necesse est, nisi occidit. Neque uitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat4 porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut ceruices oritur, aut ubi febre non quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non peruenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si leuia atque alba rubraue sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.

在出现这些征候之后,唯一的期盼便是疾病转为慢性;因为若非致死,必然如此发展。面对巨大的危厄,保全性命的唯一希望莫过于通过拖延病势来逃脱其冲击,并延展至提供治疗机会的时机。然而,即便疾病不致夺命,我们仍可立刻从若干征象推知病情将迁延更长时日:在非急性热病中,冷汗仅出现在头部或颈部周围;或热未平息而身体出汗;或身体忽冷忽热,面色变幻不定;或发热期间某处化脓溃破却未能愈合;或病人在相应时间内消瘦不足;同样,若尿液时而清澈透明,时而含有某些沉淀物;或沉淀之物细腻且呈白色或红色;或显现出若干如碎屑般的微粒,或激起微小的泡沫,亦是如此。

语法注4 条
  1. 2.4ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam

    夺格短语 ex quo 的先行词是前句 etiamsi interdiu somnus accedit 中的 somnus(白昼的睡眠),此处作部分夺格解(意即“在白昼的睡眠之中”)。其后引导两个由 qui 引领的关系分句进行比较,即第四时辰至夜间的睡眠比清晨至第四时辰的睡眠更为不利。

  2. 2.4arcuatum morbum

    arcuatus morbus(亦作 arquatus morbus)是古罗马医学中指代“黄疸”的专门术语,得名于 arcus(彩虹),源于患者皮肤和眼白呈现出鲜明深黄或杂色的病态光泽。

  3. 2.4neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio

    双重否定 neque umquam ... non est 表达强烈的肯定含义(“无不令人畏惧 / 始终极为可怕”)。neruorum distentio 对应希腊医学概念 spasmos(筋脉痉挛、抽搐)。介词短语 a somno 表示时间起点,意为“睡醒之后 / 甫离睡眠”。

  4. 2.5impetum morbi trahendo aliquis effugiat

    动名词 trahendo 为方式/手段夺格,带直接宾语 impetum morbi,意为“通过拖延病势的冲击”。它与后文的虚拟式被动 porrigatur 形成呼应,表示通过将危急的急性期拖长而转化为慢性,从而为救治赢得时间。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.4-2.5