← 凯尔苏斯

医学论

§2.2-2.3

发病前兆与热病中的良好预后征象

塞尔苏斯论述了发病前身体出现的各种反常变化与先兆,强调需结合个人体质进行判断,并详细列举了热病发作后预示病情安全转归的体位、呼吸、出汗及排泄物等诸般良好征兆。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.2

Ante aduersam autem ualetudinem, ut supra dixi, quaedam NOTAE oriuntur, quarum omnium commune est aliter se corpus habere atque consueuit, neque in peius tantum sed etiam in melius. Ergo si plenior aliquis et speciosior et coloratior factus est, suspecta habere bona sua debet; quae quia neque in eodem habitu subsistere neque ultra progredi possunt, fere retro quasi ruina quadam reuoluuntur. Peius tamen signum est, ubi aliquis contra consuetudinem emacuit et colorem decoremque amisit, quoniam in is, quae superant, est quod morbus demat;1 in is, quae desunt, non est quod ipsum morbum ferat. Praeter haec protinus timeri debet, si grauiora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem incaluit; si grauior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur; si corpus dormientis circa partes aliquas contra consuetudinem insudat, maximeque si circa pectus, aut ceruices, aut crura uel genua uel coxas. Item si marcet animus, si loqui et moueri piget, si corpus torpet; si dolor praecordiorum est aut totius pectoris aut, qui in plurimis euenit, capitis; si saliuae plenum os est, si oculi cum dolore uertuntur, si tempora adstricta sunt, si membra inhorrescunt, si spiritus grauior est; si circa frontem intentae uenae mouentur, si frequentes oscitationes; si genua quasi fatigata sunt, totumue corpus lassitudinem sentit. Ex quibus saepe plura, numquam non aliqua febrem antecedunt. In primis tamen illud considerandum est, num cui saepius horum aliquid eueniat neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur. Sunt enim quaedam proprietates hominum, sine quarum notitia non facile quicquam in futurum praesagiri potest. Facile itaque securus est in is aliquis, quae saepe sine periculo euasit: ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.

然而在疾病降临之前,正如我上面所说,会出现某些前兆,所有这些前兆的共同点在于身体处于与往常不同的状态,这不仅表现为变坏,甚至也表现为变好。因此,如果有人变得更加丰满、俊美且面色更加红润,他就应当怀疑自己的这种良好状态;因为这些状态既不能维持在同一阶段,也不能进一步向前发展,它们通常宛如某种坍塌一般倒退。然而,若有人反常地消瘦下去,失去了气色与容光,这便是一个更凶的兆头;因为在充裕有余的情况下,尚有可供疾病消耗之物,但在匮乏不足的情况下,则毫无承受疾病本身之力。除此以外,若肢体沉重,溃疡频发,身体比往常发热;若沉睡难醒,噩梦纷扰,醒来的次数比往常更频繁随后又重新入睡;若睡眠者的身体反常地在某些部位出汗,尤其是胸部、颈部、腿部、膝部或髋部周围,便应立即警惕。同样,若精神萎靡,懒于言语和活动,身体麻木迟钝;若心窝或整个胸部疼痛,或者如大多数人身上发生的那样头部疼痛;若满口唾液,转动眼睛伴随疼痛,太阳穴紧缩,四肢发战,呼吸粗重;若额周紧绷的血管搏动,频频打呵欠;若膝部宛如疲惫不堪,或全身感到困顿,也当引起警惕。在这些症状中,往往有许多、且必定有一些先于热病出现。然而,最先必须考虑的是,这些症状中的某一项是否曾多次发生在某人身上,而身体随后并未因此出现任何困难。因为人各有其某些独特的特质,若不知晓这些特质,便难以对未来作出预卜。因此,对于那些以往经常安然度过的情况,一个人大可安心;但初次面对这些症状,或是从未能不加自我调护便使这些症状安然无事的人,则应当感到忧虑。

§2.3

Vbi uero febris aliquem occupauit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi uisum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est; si facile conuertitur, si noctu dormit, interdiu vigilat; si ex facili spirat, si non conflictatur; si circa umbilicum et pubem cutis plena est; si praecordia eius sine ullo sensu doloris aequaliter mollia in utraque parte sunt: quod si paulo tumidiora sunt, sed tamen digitis cedunt et non dolent, haec ualetudo, ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit.2 Corpus quoque, quod aequaliter molle et calidum est, quodque aequaliter totum insudat, et cuius febricula eo sudore finitur, securitatem pollicetur. Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta. Neque terrere debet ea febris, quae eodem die finita est, ac ne ea quidem, quae, quamuis longiore tempore euanuit, tamen ante alteram accessionem ex toto quieuit, sic ut corpus integrum, quod ΕΙΛΙΚΡΙΝΕΣ Graeci uocant,3 fieret. Si quis autem incidit uomitus, mixtus esse et bile et pituita debet, et in urina subsidere album, leue, aequale, sic ut etiam, si quae quasi nubeculae innatarint, in imum deferantur. At uenter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda ualetudine adsueuit, modo conuenientia iis, quae adsumuntur. Peior cita aluus est: sed ne haec quidem terrere protinus debet, si matutinis temporibus coacta magis est, aut si procedente tempore paulatim contrahitur et rufa est neque foeditate odoris similem aluum sani hominis excedit. Ac lumbricos quoque aliquos sub finem morbi descendisse nihil nocet. Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus uentris inde ad inferiores partes euolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.

然而,当热病袭来时,如果患者随意选择向右侧或左侧卧倒,双腿微蜷——这几乎也是健康人卧床时的姿态;如果他容易翻身,夜间入睡而白昼清醒;如果他呼吸轻松,并不挣扎;如果肚脐和阴阜周围的皮肤充盈饱满;如果他的心窝在两侧均柔软且无任何痛感,便可知其并无危险;但若略有肿胀,不过按之即陷且不疼痛,这病情虽会迁延一些时日,却仍属安全。身体如果各处均等地柔软与温热,并且全身均匀出汗,其微热随此汗而退,也预示着安全。打喷嚏亦属于吉兆,食欲自始至终得以保持、或者在厌食之后重新出现,同样如此。当天即告退去的热病不必令人惊慌;即使经过较长时间才消退,但在下一次发作前已完全平息,以致身体恢复健全(希腊人称之为纯正状态),这样的热病也同样无须惧怕。倘若发生呕吐,呕吐物应兼具胆汁与黏液,而在尿液中应沉淀出白色、细腻、均匀的沉渣,以致即便漂浮着宛如微云之物,也会沉降到底部。对于脱离危险的人,其肠胃排出的粪便柔软且成形,排便时间与健康时习惯的时间大致相同,其量亦与所摄入的食物相称。急剧的腹泻较为严重;但即使是腹泻,如果早晨时分较为干结,或者随着时间推移逐渐收敛且呈微红色,其恶臭未超过健康人的类似排便,也不应立即惊慌。在病末排出若干蛔虫也并无大害。如果上腹部的胀气引起了疼痛与肿胀,肠鸣音自该处滚向下方部位是良好的征兆,若能毫不费力地伴随粪便排出,则更为吉利。

语法注3 条
  1. 2.2est quod morbus demat

    此处为 est quod 接虚拟式 demat 的结构,表示“尚有可供疾病夺取/消耗之处”。与后文的 non est quod ipsum morbum ferat(“毫无承受疾病本身之力”)形成对称与对比。

  2. 2.3ut spatium aliquod habebit, sic tuta erit

    此处 ut... sic... 为相关连词结构,带有让步与对比的意味,意为“虽然会迁延一些时日,但仍属安全”。两处动词(habebit, erit)均使用将来直陈式。

  3. 2.3quod ΕΙΛΙΚΡΙΝΕΣ Graeci uocant

    该关系从句修饰先行词短语 corpus integrum(“健全的身体”)。引用了希腊语词汇 εἰλικρινές(纯粹的、无杂质的),指病势完全退尽、身体彻底恢复平正健康的状态。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.2-2.3