- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.26-2.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯根据食物与饮料的生理功效进行分类,列举了产生或缓解胀气、生热或致凉、在体内易腐败或不易变质,以及通便或收敛止泻的各类饮食。
Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, omnia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id uinum, cui nihil adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque radices, excepto sisere et pastinaca;1 bulbi, ficus etiam aridae sed magis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Minima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere. Feniculum uero et anetum inflationes etiam leuant.
然而,几乎所有的豆类、一切肥腻之物、一切甘甜之物、一切炖汁之物、新榨葡萄汁,乃至尚未陈化的葡萄酒,都会引起胀气;在蔬菜中,大蒜、洋葱、甘蓝,以及除防风根和欧洲防风以外的一切根菜类;球茎类、干无花果尤甚是鲜无花果、鲜葡萄、除松子以外的一切坚果、乳和一切干酪;继之以凡半生食用的东西,皆引起胀气。由猎物、禽鸟、鱼类、树生果实、橄榄或贝类、半熟蛋或溏心蛋、陈年葡萄酒所引起的胀气最少。而茴香与莳萝甚至能缓解胀气。
At calfaciunt piper, sal, caro omnis iurulenta, alium, cepa, ficus aridae, salsamentum, uinum, et quo meracius est, eo magis. Refrigerant holera, quorum crudi caules adsumuntur, ut intubus et lactuca, et item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasia, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, siue cibus ex eo siue potio adsumitur.
然而,胡椒、盐、一切炖肉、大蒜、洋葱、干无花果、腌鱼、葡萄酒能使人发热,且酒质越纯烈,发热越甚。食用生茎的蔬菜如菊苣和莴苣,以及芫荽、黄瓜、水煮葫芦、甜菜、桑葚、樱桃、酸涩苹果、酥脆梨、水煮肉,尤其是醋,无论以此制成食物还是饮品,皆能致凉。
Facile autem intus corrumpuntur panis fermentatus, et quisquis alius quam ex tritico est, lac, mel; ideoque etiam lactentia2 atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et uetus, crassa uel tenera caro, uinum dulce, mulsum, defrutum, passum; quicquid deinde uel iurulentum est uel nimis dulce uel nimis tenue. At minime intus uitiantur panis sine fermento, aues et eae potius duriores, duri pisces: neque solum aurata tuta aut sparus sed etiam lolligo, lucusta, polypus; item bubula omnisque dura caro; eademque aptior est, si macra, si salsa est; omniaque salsamenta, cocleae, murices, purpurae; uinum austerum uel resinatum.
发酵面包、小麦以外任何其他原料制成的面包、乳、蜂蜜,在体内极易败坏;因此乳制品与一切面点、嫩鱼、牡蛎、蔬菜、新鲜及陈年干酪、肥厚或鲜嫩的肉、甜葡萄酒、蜜酒、浓缩葡萄汁、葡萄干酒,以及凡炖汁的、过甜的或过稀薄的食物,亦易败坏。而在体内最不易败坏的则是无酵面包、鸟类尤以较硬实者、坚硬的鱼——不仅金头鲷或海鲷安全,乌贼、龙虾、章鱼亦然;同样,牛肉及一切坚实之肉,若肉瘦、若经腌制则更为适宜;一切咸鱼、蜗牛、骨螺、紫螺;酸涩或含松脂的葡萄酒。
At aluum mouent panis fermentatus, magisque si cibarius uel hordiacius est, brassica, si subcruda est, lactuca, anetum, nasturcium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, alium, cepa, malua, lapatium, beta, asparagus, cucurbita, cerasia, mora, uua ex olla, omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis uiridis, uuae recentes; pingues minutae aues, cocleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque ius earum, saxatiles et omnes teneri pisces, sepiarum atramentum; si qua caro adsumitur, pinguis, eadem uel iurulenta uel elixa, aues quae natant, mel crudum, lac, lactentia omnia, mulsum, uinum dulce uel salsum, aqua tenera; omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa uel diluta.
通便之物则有发酵面包,若为粗粮或大麦制成则更甚;半生的甘蓝、莴苣、莳萝、水芹、罗勒、荨麻、马齿苋、小萝卜、刺山柑、大蒜、洋葱、锦葵、酸模、甜菜、芦笋、葫芦、樱桃、桑葚、瓮藏葡萄、一切成熟柔和的果实、干无花果尤甚是鲜无花果、鲜葡萄;肥嫩的小鸟、蜗牛、鱼酱、腌鱼、牡蛎、大蛤、海胆、贻贝以及几乎所有的贝类,尤其是其汁液;岩礁鱼及一切嫩鱼、乌贼墨;若进食肉类,则为肥肉,炖煮或水煮皆可;游水之鸟、生蜂蜜、乳、一切乳制品、蜜酒、甜葡萄酒或含盐葡萄酒、软水;一切甘甜、温吞、肥腻、水煮、炖汁、含盐或稀薄之物。
Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; lenticula, cui uel beta uel intubus uel ambubeia uel plantago adiecta est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus uel ex plantagine uel ambubeia fricta, minuta holera, brassica bis decocta; dura oua, magisque si assa sunt; minutae aues, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aues, quae magis currunt quam uolant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum; caseus, qui uehementior uetustate fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, ex melle mulsoue decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorua, magisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferuuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluuia potissimum;3 omnia dura, macra, austera, aspera, tosta, et in eadem carne assa potius quam elixa.
相反,收敛止泻者有精白小麦面或细面粉制成的面包,若为无酵则更甚,若烤焦则尤甚,若经两次烘烤其力更强;硬粒小麦、粟或黍制成的稀粥,以及由其制成的薄羹,若事先炒过则效力更大;加入了甜菜、菊苣、野菊苣或车前的扁豆,若扁豆事先炒过则更甚;单独的菊苣,或用炒过的车前或野菊苣制成者;细小蔬菜、煮过两次的甘蓝;硬熟蛋,若经烤制则更甚;小鸟、乌鸫、林鸽,尤以在醋水中煮过者为佳;鹤、一切善走多于善飞之鸟;野兔、狍、生板油动物的肝脏尤以牛肝为甚,以及板油本身;因年久或因我们在海外干酪中所见的那种变化而力强的干酪,若为新鲜干酪,则在蜂蜜或蜜酒中熬煮过者;同样,煮过的蜂蜜、未熟之梨、花楸果尤甚是被称为止痢果者、榅桲与石榴、白橄榄或熟透的橄榄、香桃木果、椰枣、紫螺、骨螺、含松脂或粗涩的葡萄酒,同样,纯酒、醋、煮沸过的蜜酒,以及浓缩葡萄汁、葡萄干酒、温水或极冷之水、硬水——即不易腐败之水,因此尤指雨水;一切坚硬、干瘦、干涩、粗粝、炒炙之物,而在同一肉类中,烤肉优于水煮之肉。
- 2.26excepto sisere et pastinaca
独立夺格结构,中性单数过去分词 excepto 与邻近的中性单数名词 sisere(源自 siser)保持一致,并兼管其后的阴性单数名词 pastinaca,表示“除……之外”。
- 2.28lactentia
lactens 的中性复数主格/宾格形式。鉴于其紧随 omne pistorium opus(面点)并与乳、干酪并置,此处指代“乳制品/奶类食物”。尽管该词有时亦可指乳猪、乳羔等哺乳期幼畜肉,但在易酸败发酵食品的语境下,解作奶类料理最为恰当。
- 2.30aqua uel tepida uel praefrigida, dura, id est ea, quae tarde putrescit, ideoque pluuia potissimum
形容词 dura 修饰 aqua,随后由 id est ea, quae tarde putrescit 进行同格解释。这里的“硬”并非现代化学意义上含钙镁离子的“硬水”,而是指在古代医学上“不易腐败败坏之水”,因而久存不坏的雨水(pluuia)被作为最重要的典型列出。
