- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.19-2.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯系统地分类了食物的各种生理作用(如生成良质或劣质体液、刺激性、对黏液的影响、对胃的适宜与否等),并列举了归属于各个类别的具体食材。
Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni suci sunt,1 aliae mali, quas ΕΥΧΥΛΟΥΣ uel ΚΑΚΟΧΥΛΟΥΣ Graeci uocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis faciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refrigerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae non facile intus corrumpuntur; aliae mouent aluum, aliae supprimunt; aliae citant urinam, aliae tardant; quaedam somnum mouent, quaedam sensum excitant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii uel corpori uel ualetudini conuenit.2
而且,不仅存在这些区分;某些食物还生出良质体液,某些则生出劣质体液——希腊人称之为好汁或坏汁;某些温和,某些刺激;某些使我们在体内产生更稠厚的黏液,某些则使之稀薄;某些适于胃,某些则与胃不合;同样,某些引起胀气,某些则无此弊;某些生热,某些致凉;某些在胃中易于酸腐,某些在体内则不易败坏;某些通便,某些止泻;某些利尿,某些阻滞;有些引人入睡,有些则振奋感官。凡此种种皆须明了,因为依各人体质或健康状况之不同,适宜之物各有差异。
Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tragum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex media materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nominaui; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; uerna lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, ouum sorbile, portulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque acidum est; uinum dulce uel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex his duobus in altero utro seruatae sunt; uuluae, rostra, trunculique suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur.
产生良质体液者有:普通小麦、精白小麦、硬粒小麦粥、稻米、淀粉、粗粒小麦、大麦水、乳、软干酪、一切猎物、属于中间类别的一切鸟类,以及在上文所列的体型较大者;介于嫩软与坚硬之间的鱼类,如羊鱼、海鲈;春季莴苣、荨麻、锦葵、[黄瓜、]葫芦、可吸饮的软蛋、马齿苋、蜗牛、椰枣;果实中凡既不涩亦不酸者;甘甜或温润的葡萄酒、葡萄干酒、浓缩葡萄汁;浸泡在这两者之一中保存的橄榄;母猪的子宫、鼻、颈肉,一切肥腻之肉,一切胶质之肉,以及一切肝脏。
Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legumina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feniculum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, intestina; pomum quodcumque acidum uel acerbum est; acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uirosique sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
而产生劣质体液者有:黍、粟、大麦、豆类;极瘦的家畜肉及一切咸肉、一切咸鱼、鱼酱、陈年干酪;防风根、小萝卜、芜菁、蔓菁、球茎类;甘蓝及尤甚的甘蓝嫩芽、芦笋、甜菜、黄瓜、韭葱、芝麻菜、水芹、百里香、荆芥、风轮菜、神香草、芸香、莳萝、茴香、孜然、茴芹、酸模、芥菜、大蒜、洋葱;脾、肾、肠;凡酸或涩的果实;醋、一切辛辣、酸味、酸涩之物、油;岩礁鱼类,以及一切属于最嫩之类的鱼,或反之过于坚韧且具腥臭味者,如池塘、湖泊及泥泞溪流通常所产之鱼,以及长至过大体型者。
Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, in petiolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibusque cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars.
温和之物则有:羹汤、稀糊、薄饼、淀粉、大麦水、肥肉及一切富有胶质之肉;这在家养动物的肉中几乎皆有,但尤以猪的蹄及颈肉、小山羊、牛犊与小羊的小腿及头,以及所有的脑为甚;同样,严格意义上称为球茎之物、乳、浓缩葡萄汁、葡萄干酒、松子。刺激之物有一切过涩之物、一切酸物、一切咸物,且蜂蜜品质越好,刺激性亦越强。同样,大蒜、洋葱、芝麻菜、芸香、水芹、黄瓜、甜菜、甘蓝、芦笋、芥菜、小萝卜、菊苣、罗勒、莴苣,以及绝大多数蔬菜。
Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa. Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
而使黏液变稠厚者有:可吸饮的软蛋、硬粒小麦粥、稻米、淀粉、大麦水、乳、球茎类,以及几乎一切胶质之物。一切咸物、辛辣之物及酸物则使同一种黏液变稀薄。
Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana; omnis auis, omnis uenatio; atque utraque uel assa uel elixa: ex domesticis animalibus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue; ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque; ex holeribus intubus, lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum uel Meuianum est; item pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex olla; molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, uel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, uel quae in passo defrutoue seruatae sunt; uinum austerum, licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel frigidae uel feruentes, apsinthium.
最适于胃者,凡干涩之物;以及酸味之物,微沾以盐之物;同样,无酵面包,水洗过的硬粒小麦粥,或稻米或大麦水;一切鸟类,一切猎物;且二者烤制或水煮皆可;在家畜中,牛肉适胃:若从其余动物中取食,则取瘦肉而不取肥肉;在猪肉中,蹄、鼻、耳、子宫及未孕母猪肉;在蔬菜中,菊苣、莴苣、欧洲防风、水煮葫芦、防风根;在果实中,樱桃、桑葚、花楸果、酥脆的梨,如克鲁斯图米亚或梅维亚产的梨;同样,适于储存的梨,如塔兰托及西格尼亚产的梨,圆苹果或斯考迪亚苹果、阿梅里亚苹果、榅桲、石榴、瓮藏葡萄;溏心蛋、椰枣、松子、浓盐水浸白橄榄,浸醋的白橄榄,或树上完全成熟的黑橄榄,或在葡萄干酒或浓缩葡萄汁中保存的黑橄榄;干涩的葡萄酒,即使稍嫌粗粝亦可,以及松脂葡萄酒;属于中间类别的硬质鱼、牡蛎、扇贝、骨螺、紫螺、蜗牛、冷或滚烫的食物与饮品、苦艾。
Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quodcumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina omnia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho conuenire,3 neque, quicquid stomacho conuenit, protinus boni suci esse.
而与胃不合者,一切温吞之物、一切咸物、一切炖汁之物、一切过甜之物、一切肥腻之物、羹汤、发酵面包,以及黍或大麦制成的面包、蔬菜的根,以及凡拌以油或鱼酱食用的蔬菜、蜂蜜、蜜酒、浓缩葡萄汁、葡萄干酒、乳、一切干酪、鲜葡萄、鲜无花果及干无花果、一切豆类,以及凡惯常引起胀气之物;同样,百里香、荆芥、风轮菜、神香草、水芹、酸模、野甘蓝、胡桃。由此可知,并非凡生良质体液者皆立刻适于胃,亦非凡适于胃者皆立刻生良质体液。
- 2.19boni suci sunt
用作表语的“性质属格”(genitive of quality),意为“具有良质汁液的属性”或“产生良质体液”。下文对比的“mali [suci]”亦为同类结构。
- 2.19aliud alii uel corpori uel ualetudini conuenit
代词“alius”变换格位构成的多格并列(polyptoton)。主格“aliud”(某物)与与格“alii”(对于某人)相呼应,其后并列与格“uel corpori uel ualetudini”,极为简洁地表达了分配意义,即“因人而异、因体质或健康状态不同而适宜之物各异”。
- 2.25non, quicquid boni suci est, protinus stomacho conuenire
否定词“non”置于关系从句之前,修饰并否定谓语“protinus ... conuenire”,构成部分否定句,意为“并非凡产生良质体液者皆立刻适于胃”。它与后半句“neque, quicquid stomacho conuenit, protinus boni suci esse”形成严整的对仗平行结构。
