- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.1#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节论述了风向与气候转变对身体及诸般疾病的影响,继而系统分类并详述了各年龄阶段(幼年、青年、老年)与体质(羸弱、肥胖)易患的特有疾患。
Ex tempestatibus aquilo tussim mouet, fauces exasperat, uentrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris. Sanum tamen corpus spissat et mobilius atque expeditius reddit. Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores mouet, aluum soluit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum. Ceteri uenti, quo uel huic uel illi propiores sunt, eo magis uicinos his illisue affectus faciunt.1 Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat; ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit.2 Frigus modo neruorum distentionem, modo rigorem infert; illud spasmos, hoc tetanos Graece nominatur; nigritiem in ulceribus, horrores in febribus excitat. In siccitatibus acutae febres, lippitudines, tormina, urinae difficultas, articulorum dolores oriuntur; per imbres longae febres, alui deiectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio neruorum (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint. Si hiemps sicca septentrionales uentos habuit, uer autem austros et pluuias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus. Si uero austri pluuiaeque hiemem occuparunt, uer autem frigidum et siccum est, grauidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur; eae uero, quae gignunt, inbecillos uixque uitales edunt. Ceteros lippitudo arida et, si seniores sunt, grauedines atque destillationes male habent. At si a prima hieme austri ad ultimum uer continuarint, laterum dolores et insania febricitantium, quam phrenesin appellant, celerrime rapiunt. Vbi uero calor a primo uere orsus aestatem quoque similem exhibet, necesse est3 multum sudorem in febribus subsequi. At si sicca aestas aquilones habuit, autumno uero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur. Sin autem autumnus quoque aeque siccus isdem aquilonibus perflatur, omnibus quidem mollioribus corporibus, inter quae muliebria esse proposui, secunda ualetudo contingit: durioribus uero instare possunt et aridae lippitudines, et febres partim acutae partim longae, et i morbi, qui ex atra bile nascuntur. Quod ad aetates uero pertinet, pueri proximique his uere optime ualent, et aestate prima tutissimi sunt, senes aestate et autumni prima parte, iuuenes hieme quique inter iuuentam senectutemque sunt. Inimicior senibus hiemps, aestas adulescentibus est. Tum si qua inbecillitas oritur, proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris, quae ΑΦΘΑΣ Graeci nominant, uomitus, nocturnae uigiliae, aurium umor, circa umbilicum inflammationes exerceant.4 Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones; maximeque caninis dentibus orientibus male habent; quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime uenter adstrictus est. At ubi aetas paulum processit, glandulae, et uertebrarum, quae in spina sunt, aliquae inclinationes, struma, uerrucarum quaedam genera dolentia (ΑΚΡΟΧΟΡΔΟΝΑΣ Graeci appellant) et plura alia tubercula oriuntur. Incipiente uero iam pube, et ex isdem multa, et longae febres, sanguinis ex naribus cursus. Maximeque omnis pueritia, primum circa quadragesimum diem, deinde septimo mense, tum septimo anno, postea circa pubertatem periclitatur. Si qua etiam genera morborum in infantem inciderunt, ac neque pubertate neque primis coitibus neque in femina primis menstruis finita sunt, fere longa sunt: saepius tamen morbi pueriles, qui diutius manserunt, terminantur. Adulescentia morbis acutis item comitialibus tabique maxime obiecta est; fereque iuuenes sunt, qui sanguinem expuunt. Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam uelut ora uenarum (ΑΙΜΟΡΡΟΙΔΑΣ Graeci appellant) profusio. In senectute spiritus et urinae difficultas, grauedo, articulorum et renum dolores, neruorum resolutiones, malus corporis habitus (†ΚΑΚΕΞΙΑΝ Graeci appellant), nocturnae uigiliae, uitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta aluus, et quae secuntur hanc, tormina uel leuitas intestinorum ceteraque uentris fusi mala. Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item uiscerum et laterum dolores fatigant. Obesi plerumque acutis morbis et difficultate spirandi strangulantur, subitoque saepe moriuntur; quod in corpore tenuiore uix euenit.
就天气而言,北风引起咳嗽、刺激咽喉、紧束肠胃、阻滞小便、激发发冷战栗,并同样引发胁肋和胸膛疼痛。然而,它能使健康的身体收紧,变得更加灵动而矫捷。南风使听觉迟钝、感觉减缓、引起头痛、疏通下腹,使整个身体变得钝滞、湿软而倦怠。其余的各种风,越靠近此风或彼风,便越会造成近似于此风或彼风的病症。总之,一切热气使肝与脾肿胀,使神智迟钝;它导致气力衰竭,血液喷涌。寒冷时而带来筋脉拘挛,时而带来僵硬;前者希腊人称为痉挛,后者称为破伤风;它引起溃疡发黑,并在热病中引发寒战。在干旱时期,易发急性热病、眼炎、腹痛肠绞、排尿困难、关节疼痛;雨水过多时,易发慢性热病、腹泻、咽峡炎、坏疽、癫痫、筋脉弛缓(希腊人称为瘫痪)。重要的不仅在于日子本身如何,还在于此前曾经历过怎样的天气。倘若干旱的冬季刮北风,而春季呈现南风与降雨,则普遍会袭来眼炎、腹痛与热病,尤其是在较娇弱的身体中,因而主要在女性身上。然而,若南风与雨水占满了冬季,而春季却寒冷且干燥,那么此时临产的孕妇便有流产的危险;而那些分娩者,所生婴儿虚弱且几乎难以存活。对其余之人,干燥性眼炎,以及若为长者则伴随的重感冒和黏膜炎,会带来折磨。但是,倘若从初冬到春末南风持续不断,胁肋疼痛以及热病患者的癫狂(他们称为狂乱)便会极其迅速地夺人性命。然而,若热气自初春开始,且夏季亦呈现相同状态,那么在热病中必然随之出现大量出汗。但如果干燥的夏季吹北风,秋季却多雨且刮南风,则在紧随其后的整个冬季,便会发生咳嗽、黏膜炎、失音,某些人甚至会患上痨病。不过,倘若秋季同样干燥并吹拂着同样的北风,一切较娇弱的身体(正如我指出的,女性身体包括在内)便会获得良好的健康;但对于较强壮的身体,则可能面临干燥性眼炎、部分为急性部分为慢性的热病,以及由黑胆汁所生的诸般疾患。 就年龄而言,儿童及最接近这一阶段者在春季最为健康,在初夏最为安全;老年人在夏季与秋初,青年人以及处于青年与老年之间者则在冬季最为安全。冬季对老年人更具敌意,夏季对青年人更具敌意。此时若有任何虚弱发生,极有可能的是:口腔中蔓延的溃疡(希腊人称为阿弗他)、呕吐、夜间失眠、耳部流脓、肚脐周围的发炎会折磨婴儿和尚属娇嫩的儿童。出牙者还特有牙龈溃烂、微热、偶有痉挛、腹泻;尤其在犬齿长出时极为痛苦;这些危险属于最为肥胖的孩子以及腹部最为紧结的孩子。然而当年岁略增,便会出现淋巴腺肿、脊柱某些椎骨的弯曲、瘰癧、某些疼痛的疣类(希腊人称为肉垂疣)以及许多其他小肿块。在青春期初至时,同样会出现许多此类病症,还有慢性热病以及鼻腔流血。尤其在整个儿童期,首先在大约第四十天,其次在第七个月,再次在第七年,其后在青春期前后,最容易遭遇危险。倘若婴儿身上染上某种疾患,且既未随青春期结束,亦未随初次性行为结束,而在女性身上也未随初潮而告终,这些病症通常便会拖得很长;然而,持续较久的儿童疾病通常还是会终结的。青年期尤其易患急性病,同样也易患癫痫和痨病;咯血者大抵皆为年轻人。过了这一年龄段之后,便会出现胁肋和肺部疼痛、嗜睡症、霍乱、癫狂,以及血液从某些宛如血管之口中喷涌而出(希腊人称为痔疮)。到了老年,则会出现呼吸和排尿困难、重感冒、关节与肾脏疼痛、筋脉瘫痪、身体不良状态(希腊人称为恶病质)、夜间失眠、耳目乃至鼻部更长久的疾患,尤其是腹泻,以及随之而来的肠绞痛或消化不良性腹泻及其他腹泻引起的恶疾。除此以外,痨病、腹泻、黏膜炎以及内脏和胁肋的疼痛使羸弱者疲惫不堪。肥胖者大多因急性病和呼吸困难而窒息,且往往猝死;这种情况在较为消瘦的身躯上则极少发生。
- 2.1quo uel huic uel illi propiores sunt, eo magis uicinos his illisue affectus faciunt
quo... eo... 构成比例比较结构(“越……,越……”)。huic uel illi 为与格,作 propiores 的补足语,指代前文的 aquilo(北风)与 auster(南风)。uicinos 修饰 affectus,并支配与格 his illisue(“造成与此者或彼者相近的病症”)。
- 2.1ut anima deficiat, ut sanguis prorumpat, efficit
动词 efficit 接两个无连词并列(asyndeton)的 ut 名词性从句作为宾语(efficere ut... 结构),表示热气带来的结果(“使得气力衰竭,血液喷涌”)。
- 2.1quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime uenter adstrictus est
quae 为连接代词(中性主格复数),指代前句提及的诸般出牙危险。plenissimi cuiusque 为所有属格,意为“属于每一个最肥胖的孩子”。其后的 et cui 与 cuiusque 在逻辑上并列,通过带与格的从句限定对象(“以及属于下腹最紧结者”)。
- 2.1proximum est, ut infantes tenerosque adhuc pueros serpentia ulcera oris... exerceant
proximum est ut... 是非人称结构,意为“极有可能/自然的是……”。在 ut 从句内部,serpentia ulcera oris 等一系列并列主语统摄复数动词 exerceant,宾格 infantes tenerosque adhuc pueros 作其直接宾语。
