- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.18#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述了即便是同一种食物或饮品,由于年龄、部位、土壤、气候及烹调方式的不同,其滋养效力亦有强弱之别,并指出应根据消化难易度和体力强弱来选择食物并节制摄入分量。
Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit.1 Deinde ex eodem sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in media materia poni possint. Ex auibus colla alaeue recte infirmis adnumerantur. Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualentius est collinum quam campestre; leuior piscis inter saxa editus quam in harena, leuior in harena quam in limo. Quo fit, ut ex stagno uel lacu uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto quam qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius, et quodcumque umido caelo quam quod sicco natum est. Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, magis assa quam elixa. Ouum durum ualentissimae materiae est, molle uel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.2 Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est.3 At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius dari debet.4 Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo uino, quod bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum est. Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est. Aqua leuissima pluuialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec ex niue aut glacie: grauior his ex lacu, grauissima ex palude. Facilis etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quaeque est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea legumina percoquuntur. Fere uero sequitur, ut, quo ualentior quaeque materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. Itaque utendum est materiae genere pro uiribus, modusque omnium pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et robustis apta ualidissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex leuioribus potest: magis in iis, quae ualentissima sunt, temperare sibi debet.
然而,不仅在事物的门类之间存在差异,在同类事物本身之中也存在差异;这种差异是由年龄、身体部位、土壤、气候以及身体状况所引起的。因为任何四足动物若尚在哺乳期,所提供的滋养便较少;庭院饲养的雏鸡也是越嫩提供的滋养越少;鱼类中未达最大体型的中等年龄者亦是如此。此外,在同一头猪身上,蹄、鼻、耳和脑,以及在小羊或小山羊身上,连同小腿在内的整个头部,均比其余部位轻得多,以至于可以归入中间类别。在鸟类中,颈部和翅膀被合理地归入较弱的类别。就土壤而言,丘陵生长的谷物也比平原生长的更强劲;产于礁石间的鱼比沙地中的轻,沙地中的又比泥沼中的轻。由此可见,即便属于同一种类,湖泊、池塘或河流中的鱼更为沉重,而栖息于深水中的鱼比栖息于浅滩中的更为清淡。任何野生动物也比家养动物更为清淡,在潮湿气候中长成的动物比在干燥气候中长成的更为清淡。此外,一切肥腻之物比瘦瘠之物、新鲜之物比盐渍之物、新制之物比陈旧之物含有更多的滋养。同样,同一种食物带汁炖煮比烤制更能滋养,烤制又比水煮更能滋养。熟透的硬蛋属于效力最强的一类,而溏心蛋或可吸饮的软蛋则属于最弱的一类。虽然所有的面包制品都最为坚实,然而某些水洗过的谷物,如硬粒小麦粥、稻米、大麦水,或由此制成的羹汤及稀糊,以及浸水湿透的面包,亦可被归入最弱的一类。 在饮品中,凡是由谷物酿制者,以及奶、蜜酒、浓缩葡萄汁、葡萄干酒,以及甘甜或浓烈、新酿或年份久远的葡萄酒,均属于效力最强的一类。然而醋,以及存放了数年、口感干涩或厚重的葡萄酒,则属于中间类别;因此,决不可将另一类的饮品供给虚弱的人。水在一切饮品中效力最弱;谷物酿制的饮品,谷物本身越坚实,饮品就越厚实;源于良田的葡萄酒比源于贫瘠之地的更厚实,源于温和气候的葡萄酒比源于过湿或过干、过冷或过热气候的更厚实。蜜酒所含蜂蜜越多,浓缩葡萄汁熬煮得越透,葡萄干酒所用的葡萄越干瘪,其效力就越强。最轻的水是雨水,其次是泉水,再者是河水,然后是井水,在其之后是雪水或冰水;湖水比这些水更沉重,而沼泽之水最重。对于探求其本性的人而言,辨识水质既简易又必要。因为轻质之水可由重量显现,而在重量相等的水中,加热和冷却越快、豆类在其间煮熟得越快的水就越好。通常必然呈现的规律是:某种物质效力越强,就越不易被消化;但若被消化,其所给予的滋养就越多。因此,必须根据体力采用相应种类的食材,且一切食物的份量必须根据其种类来摄取。故而虚弱之人需要效力最弱之物;中间类别的食材能最好地维持中等健壮的人;效力最强之物则适于强健之人。此外,人们可以多摄取清淡之物,而在效力最强之物上,则更应当自我节制。
- 2.18itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit
前文的主谓结构“minus alimenti praestat”(提供较少的滋养)通过承前省略,同时支配“quo tenerior pullus...”与“in piscibus quoque media aetas...”。前者省略了与“quo”相对应的相关副词(即“eo minus”),后者则以“media aetas”为主语并补足该动词谓语。
- 2.18adnumerari potest
尽管句中并列了多个主语(中性复数的“genera frumenti”、阴性单数的“sorbitio aut pulticula”以及阳性单数的“panis”),但情态动词“potest”采用了单数形式。这是谓语动词在数上被最近的单数主语“panis”吸引而产生的一致现象(邻近一致)。
- 2.18passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est
在“quo... eo...”(越……则越……)的比例句式中,表示程度差异的夺格“quo”插入了介词短语“ex sicciore uua”(“uua”为阴性名词)内部、紧随介词“ex”之后。理顺语序即为“passum eo ualentius est, quo ex sicciore uua est”(制作葡萄干酒所用的葡萄越干,该酒效力便越强)。
- 2.18infirmis numquam generis alterius dari debet
“generis alterius”为性质/种类属格,指代与刚刚提及的中间类别相对的“另一类别(即效力最强的一类)”。此处在被动不定式“dari”的主语位置上需补充一个不定代词(如“nihil”或“quidquam”)或承前省略的名词(“uinum”),意为“决不可将另一类别的[酒/物品]给予[虚弱者]”。
