- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.18#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯根据食物和饮品的滋养强弱将其划分为“最强”、“居中”和“最弱”三类,列举了各类具有代表性的谷物、肉类、禽类、鱼类、蔬菜和水果,并对同类内部的营养厚实程度进行了比较。
Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM. Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates nosse,1 primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes liceat2 species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare. Scire igitur oportet omnia legumina, quaeque ex frumentis panificia sunt, generis ualentissimi esse (ualentissimum uoco, in quo plurimum alimenti est); item omne animal quadrupes domi natum; omnem grandem feram, quales sunt caprea, ceruus, aper, onager; omnem grandem auem, quales sunt anser et pauo et grus; omnes beluas marinas, ex quibus cetus est quaeque his pares sunt; item mel et caseum. Quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse,3 quod ex frumento, adipe, melle, caseo constat. In media uero materia numerari ex holeribus debere ea, quorum radices uel bulbos adsumimus; ex quadrupedibus leporem; aves omnes a minimis ad phoenicopterum; item pisces omnes, qui salem non patiuntur solidiue saliuntur.4 Inbecillissimam uero materiam esse omnem caulem holeris et quicquid in caule nascitur, qualis est cucurbita et cucumis et capparis, omnia poma, oleas, cochleas, itemque conculia. Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior est uel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, quem ΑΥΤΟΠΥΡΟΝ Graeci uocant: infirmior est ex polline, infirmissimus cibarius panis. Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum. Ex holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quoque et alium numero, quam pastinaca uel quae specialiter radicula appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel cucurbita uel asparagus. At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt. Itemque ex is auibus, quae in media specie sunt, ualentior ea, quae pedibus quam quae uolatu magis nititur: et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus. Atque eae quoque, quae in aqua degunt, leuiorem cibum praestant, quam quae natandi scientiam non habent. Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula. Itemque ex feris, quo maius quodque animal, eo robustior ex eo cibus est. Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen grauissimi sunt, ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est; deinde ii qui, quamuis teneriores, tamen duri sunt, ut aurata, coruus, sparus, oculata, tunc plani, post quos etiamnum leuiores lupi mullique, et post hos omnes saxatiles.
在论述了那些通过排泻而发挥效用的疗法之后,我们必须进而探讨滋养身体之物,即食物与饮品。这些不仅是针对一切疾病,也是针对健康体魄的通用保障。了解所有这些物质的属性乃切合要务:首先,使健康人知晓如何享用它们;其次,便于我们在接下来论述各种疾病的治疗时,能够仅列出所需摄取的物品类别,而无需在行文中屡屡一一列举其名。 因此,应当知晓的是,所有豆类以及由谷物制成的面包均属于效力最强的一类(所谓最强,我指的是其中滋养成分最多者);同样,所有家养的四足动物;所有大型野生动物,如狍、马鹿、野猪、野驴;所有大型鸟类,如鹅、孔雀和鹤;所有巨型海生动物,如鲸鱼以及与它们相当者;同样还有蜂蜜与奶酪。由此不足为奇的是,由谷物、油脂、蜂蜜和奶酪制成的糕点也是效力最强的。 然而,在效力居中的一类中,蔬菜中应当包括我们食用其根或鳞茎者;四足动物中包括野兔;从最小者到火烈鸟的所有鸟类;同样包括所有不宜盐渍或整条盐渍的鱼类。 效力最弱的一类则是蔬菜的茎秆以及茎秆上生长的所有产物,如葫芦、黄瓜和刺山柑,所有的树生水果、橄榄、蜗牛以及贝类。 然而,尽管作了上述区分,但即使属于同一种类的事物之间也存在很大差异,彼此之间或强或弱:既然面包所含的滋养成分多于任何其他食物,小麦就比小米更厚实,而小米本身又比大麦更厚实;在小麦中,最高等的软质麦最为厚实,其次是精白面粉,再次是未去任何部分的麦子制成的全麦面包(希腊人称之为全麦粉);粗粉制成的面包较弱,而粗配给面包最弱。 在豆类中,蚕豆或小扁豆强于豌豆。在蔬菜中,芜菁、油菜以及所有的鳞茎类——其中我也算入洋葱和大蒜——强于欧防风或特称为小萝卜者。同样,甘蓝、甜菜和韭葱强于莴苣、葫芦或芦笋。而在树木藤蔓的果实中,葡萄、无花果、坚果、海枣强于严格意义上被称为果实者;而在这些果实本身之中,多汁者又比脆弱易碎者更为厚实。 同样,在属于中间种类的鸟类中,主要依靠足部行走者强于主要依靠飞翔者;而在依赖飞翔的鸟类中,体型较大的鸟类比微小的鸟类更为厚实,如食无花果鸟和鸫鸟。此外,生活在水中的鸟类比不具备游泳能力的鸟类提供更清淡的食物。 在家畜四足动物中,猪肉最轻,牛肉最重。在野兽中也是如此,动物个体越大,从中获得的食物就越强劲。 而在我们最常食用的中间类鱼类中,能够制成盐腌鱼者(如鲭鱼)最为沉重;其次是那些虽然肉质稍嫩却依然坚实的鱼,如金头鲷、石首鱼、海鲷、眼鲈;接着是比目鱼类,在其之后是更为清淡的狼鲈和红鲻,最后则是所有的岩礁鱼类。
- 2.18pertinetque ad rem omnium proprietates nosse
不定式短语 omnium proprietates nosse 用作非人称惯用表达 pertinet ad rem(“……是切要的/有益的”)的主语。随后的两个由 ut 引导的目的从句(primum ut... deinde ut...)具体阐述了了解这些性质的双重目的。
- 2.18exsequentibus nobis morborum curationes liceat
与格现在分词短语 exsequentibus nobis(“当我们进一步论述/探讨时”)作非人称动词 liceat 的与格补足语。liceat 的语法主语是后面的不定式 subicere,并与后文的 neque necesse sit 构成并列。
- 2.18quo minus mirum est opus pistorium ualentissimum esse
quo minus mirum est 是表示“因此……不足为奇”的惯用结构。quo 为程度差别的夺格,修饰比较级 minus;随后的宾格加不定式结构 opus pistorium ualentissimum esse 作为主语说明 mirum 的具体内容。
- 2.18qui salem non patiuntur solidiue saliuntur
关系代名词 qui 的先行词为 pisces omnes。选言连词 -ue 连接了 salem non patiuntur(“不能耐受盐渍”,即不耐保存的柔嫩鱼类)与 solidi saliuntur(“整条被盐渍”),指出了归入中等滋养强度的鱼类的两种类别。
