← 凯尔苏斯

医学论

§2.17

发汗疗法的方式与沐浴及热敷的应用

作者论述了通过干热和沐浴发汗的方法与适应证、发热时沐浴的严格条件与操作步骤,以及各种热敷法及其疗效。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.17

Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut balneo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarundam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor aedificio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec sole quoque et exercitatione mouetur. Vtiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac neruorum quoque quaedam uitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt conuenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre uel inter initia morborum uel etiam grauibus morbis tenentur. Cauendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate temptetur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium cibi plenioris uinique firmioris facit, modo ipsam febrem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit. Antiqui timidius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea res, si tempestiua est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre liberatus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post tempus accessionis, tuto lauari potest. At si circumitum habere ea febris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non accessit, balneum tutum est. Manentibus uero adhuc febribus, si eae sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant,1 neue lingua aspera sit, neue aut in medio corpore aut in capite dolor ullus sit, neue tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante horrorem, alterum febre finita: in is uero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere ualetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum uitare debet, ne ante frigus aliquod experiatur. Vbi in balneum uenit, paulisper resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris primum ibi, deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida; tum in solio descendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat,2 ex ratione ualetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda uirium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat; sed maturius is auferendus curioseque uestimentis inuoluendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid adsumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quidlibet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore ui opus est, etiam solum linteum, at si maiore, exstincti titiones inuolutique panniculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et in uasa fictilia, quas lenticulas uocant, aqua coicitur; et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxtaque ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterumque ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur: ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde inuicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur.3 His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis morborum generibus dicetur.

出汗也是通过两种方式引起的:或是通过干热,或是通过沐浴。干热包括热沙、斯巴达式干热蒸气室、烤炉以及某些天然蒸气浴,即从大地中喷出的热蒸气被封闭在建筑物中,正如我们在拜埃上方的香桃木丛中所见的那样。除此之外,阳光和锻炼也能促进出汗。每当体内体液造成危害且必须被消散时,这些方法都是有益的。某些筋腱的疾患也以此种方式得到最好的治疗。但其他方法可以适宜体虚之人,阳光和锻炼则仅适宜较为强健者,而这些人仍是在无热状态下处于疾病初期,或者甚至患有严重疾病。然而必须注意,发热时或消化不良时均不可尝试这些方法中的任何一种。 另一方面,沐浴有双重功用:有时在热度消散之后,它成为摄入更充足的食物和更强烈的葡萄酒的开端;有时它能消除发热本身。通常,当适宜使表皮放松、引出变质体液并改变体质状态时,便会采用沐浴。古人使用它较为谨慎,阿斯克勒皮亚德斯则更大胆。然而,只要合乎时宜,这一措施就不应令人畏惧;而在适当时机之前使用则是有害的。任何摆脱了发热的人,一旦整整一天未再发作,便可以在发作时间过去的次日安全地沐浴。但若该发热习惯于具有周期性,以至于在第三天或第四天复发,那么无论何时只要没有发热,沐浴就是安全的。在发热依然持续的情况下,若它们属于那种长期折磨病人却缓慢而温和的微热,那么尝试这种疗法是合理的,但条件是心窝部既不坚硬也不肿胀,舌苔不粗糙,身体中部或头部没有任何疼痛,且当时发热没有加剧。在那些具有确定周期的发热中,沐浴有两个时机:一个是在寒战之前,另一个是在发热结束之后。然而在那些长期被慢性微热缠身的人身上,则是在发热完全退去之时,或者如果那并非惯常现象,至少在其有所缓解且身体处于该类健康状况下通常所能达到的最健全状态之时。 体虚者在准备进入浴室时,必须避免事先遭受任何寒冷。当他进入浴室时,应当暂停片刻,试看太阳穴是否紧缩,以及是否有汗液冒出:若前者发生而后者未随之而来,则当天的沐浴是无益的,应当为他轻轻涂抹油脂并带他离开,且必须想方设法避寒并实行绝食。但若太阳穴无恙,汗液首先在此处、随后在别处开始冒出,则应当用温水温敷口面部;随后应当下到浴盆中,在那里也必须观察表皮在初次接触热水时是否发抖,如果前面的步骤进展顺利,这几乎不可能发生;但这却是无效沐浴的确定标志。至于某人应当在浸入热水之前还是之后涂油,应当根据其自身体质状况的判断来决定。然而通常情况下,除非特别指示在之后进行,否则一旦汗液被激发,就应当轻轻涂抹身体,随后浸入热水中。在此处也必须顾及体力,绝不能让其因过热而昏厥;而应当及时将他带离,并仔细包裹在衣物中,使冷气不致吹拂到他身上,并在进食任何食物之前,在那里也发汗。 热敷物还包括黍米、盐、沙,即加热并装入亚麻布袋中的任何这些物质;若需要较弱的力量,单用布匹即可;但若需要更强的力量,则用碎布包裹熄灭的余烬,并以此敷在周围。甚至可以用热油装满小皮囊,将水注入被称为小扁壶的陶器中;用亚麻布袋盛盐并浸入滚烫的热水中,然后放置在需要温敷的肢体上方[……]炉火旁备有两根头部稍宽的铁器具,将其中的一根插入那盐中,并轻轻在上面喷洒水:当它开始变凉时,放回火中,并对另一根如法炮制,随后在两者间交替进行;在此期间滴落咸而热的汁液,它对因某种疾病而拘挛的筋腱大有裨益。所有这些疗法的共同之处在于消散那些沉重压迫心窝部、阻塞喉咙或在某个肢体中造成损害的物质。然而究竟何时使用何种方法,将在具体的疾病门类中予以叙述。

语法注3 条
  1. 2.17cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant

    cum eo, ut/ne 句式,表示限定性或附带的条件:“但条件是……”或“以……为限”。ne 从句中的现在时虚拟语气(sint, tumeant)规定了所须满足的否定条件。

  2. 2.17Ante uero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat

    由 ante... an postea quam(“是在他浸入热水之前还是之后应当……”)引导的间接疑问句。虚拟语气 debeat 为间接疑问从句的主动词,支配被动不定式 perungui,逻辑主语为 aliquis;demittat 则是 ante/postea quam 所引导的时间从句中的虚拟语气。

  3. 2.17contractis aliquo morbo neruis opitulatur

    动词 opitulor(“帮助”、“有益于”)支配与格,在此处其与格补足语为 contractis... neruis。aliquo morbo 为手段/原因夺格,修饰分词 contractis(意为“因某种疾病而拘挛的”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.17