- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.15-2.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节论述了受动运动(乘动)在慢性病及无热期病患中的适应症、禁忌与实施手段,随后讨论了主动锻炼在无热重症中的分阶段应用,以及绝食与节食的两种形式及其严格管理的重要性。
Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum reliquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gestatione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eiusmodi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri uolet, sic experiatur: si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor uisceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen solis neruis dolentibus,1 neque umquam increscente febre sed in remissione eius. Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt et pro uiribus cuiusque et pro opibus, ne aut inbecillum hominem nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est naui uel in portu uel in flumine, uehementior uel in alto mari naui uel lectica, etiamnum acrior uehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri: si ne id quidemst, at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et illuc manu inpellendus. Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ualentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et interdum in regio fit),2 aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis insania est, sine febre quamuis diu manent. In quibus adfectibus ea quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gererent, praecepimus.
乘动(受动运动)也最适合长期的、且已经衰退的疾病;它既有益于那些身体现在已完全退热却仍不能自行运动的人,也有益于那些体内留有顽固的疾病残留物且无法以其他方式驱除的人。阿斯克勒皮亚德斯甚至说过,在初发且剧烈、尤其是灼热的高热中,应当使用乘动来消散它。但这做法充满危险,此类病势以静养来承受更为妥当。然而,若有人想要尝试,应当如此尝试:即舌头不干糙,内脏、头部或心窝部底下没有肿胀、硬块或疼痛。而且,疼痛的身体无论痛苦是在全身还是局部,都绝不应当接受乘动,除非只是筋腱疼痛;也绝不可在发热加剧时进行,而须在发热缓解之时。乘动的方式有数种,必须兼顾每个人的体力和财力来施用,以免过度消耗虚弱者,或使贫困者无法负担。最温和的方式是在港口或河流中乘船,较为剧烈的则是在外海乘船或乘坐轿子,更为剧烈的则是乘马车:而这些方式本身也可以增强或放缓。若这些都不具备,应当将床铺悬吊起来晃动;若连这也办不到,至少要在床的一只脚下垫上支撑物,并以此用手将床推向此处和彼处。 轻微形式的锻炼固然适宜虚弱者,但更强有力的锻炼则适宜那些已经退热数日的人,或者那些察觉到严重疾病初期却依然没有发热的人(这既发生在痨病中,也发生在胃部疾患中,在水液渗入皮下时,有时也见于黄疸中),或者如癫痫、癫狂等某些疾病在无热状态下持续很久的情形。在这些病态中,那些我们在指导健康但并不强壮的人应当如何行事的地方所概括的锻炼种类,也是必需的。
Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil adsumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: neque enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse. Quod si sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia. Intemperantes homines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur: rursus alii tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum uindicant. Liberaliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt:3 quasi quaeratur quid medico liceat, non quid aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod adsumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur.
绝食与节食则有两种:一种是病人什么都不进食,另一种则是病人只进食应当进食之物。疾病之初首先需要饥饿与口渴,随后疾病本身则需要克制,以便既不进食适宜之物以外的食物,也不过量摄入该食物本身:因为在挨饿之后立即饱腹是不妥当的。如果在某种必然性造成饥饿之后,这即便对于健康的身体也是有害的,那么在患病的身体中岂不更加有害得多?没有任何事物比适时的节食更能帮助受病痛折磨的人了。在我们周围那些放纵不节的人自己,食物的[分量由他们决定],进食时间则交予医护人员;反之,另一些人将时间作为恩赐让给医生,却为自己争夺分量的决定权。那些将其他事情留给医生裁决、但在食物种类上放任自流的人,自以为行事慷慨:就好像问题在于准许医生做什么,而不在于什么有益于病人一样;而对于病人来说,每当在所摄入之物的时间、分量或种类中犯错时,都会遭受极大的损害。
- 2.15nisi tamen solis neruis dolentibus
在 nisi tamen 之后直接接独立夺格结构 solis neruis dolentibus(“仅有筋腱疼痛时”)的除外句式。它构成了对前文“凡有疼痛的身体绝不应接受乘动”这一普遍禁忌的特定例外。
- 2.15in regio fit
regio 省略了名词 morbus,指成语 morbus regius(“国王病”,即黄疸)。此处形容词作名词用,与前面的 tabe(痨病)、stomachi uitiis(胃病)并列,表示一种特定的疾病。
- 2.16qui cetera illorum arbitrio relinquant, in genere cibi liberi sunt
在 qui 引导的从句中使用虚拟式 relinquant,与主句的直陈式 liberi sunt 形成对比。此处的虚拟式带有特征(characteristic)或让步(“尽管将其他事项留给他们裁决”)的色彩,生动刻画了那些自以为听从医嘱却在食物种类上任意妄为的患者之特质。
