- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.14
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯阐述了阿斯克勒皮亚德斯所发挥的希波克拉底摩擦法原理及其单一的“去除”机制,并详细说明了根据发热与疾病阶段使用摩擦的规则,以及全身与局部按摩的手法差异和次数考量。
De frictione uero adeo multa Asclepiades tamquam inuentor eius posuit in eo uolumine, quod COMMVNIVM AVXILIORVM inscripsit, ut, cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit. Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere.1 Neque dubitari potest, quin latius quidem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esset, Asclepiades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod non a uetustissimo auctore Hippocrate paucis uerbis comprehensum sit, qui dixit frictione, si uehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri: si multa, minui, si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum aut adstringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et infirmum est. Quas tamen species si quis curiosius aestimet (quod iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa pendere, quae demit.2 Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat. Diuersarum uero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem multum interest. Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat autem hoc auxilium ualetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse increscentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, celerius tamen adhibito auxilio pelli. Quod duabus de causis necessarium est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui remanet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur. Potest morbus minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. Sed ut leuata quoque aduersa ualetudine recte frictio adhibetur, sic numquam adhibenda est febre increscente: uerum, si fieri potest, cum ex toto corpus ea uacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem autem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis implendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas id requirit aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius frictio leuat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet;3 maximeque cum a summis aut a mediis partibus corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfricamus. Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis perfricandus sit: id enim ex uiribus hominis colligendum est; et si is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest ducenties esse faciendum; inter utrumque deinde, prout uires sunt. Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in uiro, minus saepe in puero uel sene quam iuuene manus dimouendae sint. Denique si certa membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est: nam neque totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plurimum materiae digeri, siue id ipsum membrum siue per id aliud leuamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo nouae materiae fiat. In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, supra posui. Sed tunc quoque unicum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem euocauit, potest alicui medicinae locum facere.
关于按摩,阿斯克勒皮亚德斯在他题为《通用救治法》的那一卷中,竟宛如其发明者一般写了如此之多,以至于虽然他仅提及三项——按摩、水疗与乘车游动,却把绝大部分篇幅用在了这项按摩上。然而,我们既不应当在后世之人所发明或正确沿用的事情上剥夺他们的功绩,但也应当把那些在更早的古人那里已被陈述的事情归于其本来的作者。毫无疑问,阿斯克勒皮亚德斯确实更广泛、更明晰地指明了应当在何时以及如何使用按摩,然而他所发现的东西,没有一样不是由最古老的权威希波克拉底以简练的语言所概括的;希波克拉底曾说过,按摩若剧烈则使身体坚硬,若温和则使其柔软;若过多则使其削减,若适度则使其充盈。因此结论是:无论是迟钝的身体应当收紧,硬化的身体应当软化,抑或因过剩而造成危害之物应当在体内消散,还是消瘦虚弱的身体应当受到滋养,在这些时候便应当使用按摩。然而,若有人更精细地审视这些类别(这已不再属于医生的职责),便会轻易明白所有这一切都取决于“去除”这单一的原因。因为:某物被收紧,是因为去除了那介于其间导致其松弛之物;被软化,是因为抽去了那造成坚硬之物;而被充盈,并非由于按摩本身,而是由于随后渗透到通过某种消散作用而得以放松的皮肤之中的食物。然而,不同效果的原因在于手法的程度。再者,涂油与按摩之间有很大区别。因为即便在急性且新发的疾病中,给身体涂油并轻轻抚摩也是合适的,但须在缓解期以及进食之前。然而使用长时间的按摩,无论在急性病还是在加剧期的疾病中都是不适宜的,除非是为了使谵狂病人借此获得睡眠。但长期的、且已从最初势头衰退下来的疾病,却乐于采用这种辅助疗法。我也并非不知道有人说一切救助手段对于加剧中的疾病是必需的,而不是在疾病已经自行终结之时。事实并非如此。因为即便是将要自行终结的疾病,在施加辅助后也能更快被驱除。这出于两个理由是必需的:既为了尽可能快地获得健康,也为了留在体内的疾病不致即使因轻微原因而再度加剧。疾病可能变得不如先前严重,但并非因此就已解除,而是附着在某些残留物上,而施加某种辅助便可将其驱散。但是,正如在病情减轻时妥当施用按摩一样,在发热加剧时也绝不可施用;反之,若有可能,应当在身体完全没有发热时进行;若不行,至少也应在发热消退时进行。而且,按摩有时应当针对全身(如当某个虚弱的人需要充盈肉体时),有时则应当针对局部,这或是因为该肢体本身的羸弱需要它,或是因为另一肢体的缘故。因为头部的长期疼痛由摩擦头部本身得以减轻(但不在疼痛发作的势头上),瘫痪的肢体也由摩擦其自身而得到巩固。然而,远为常见的是在某一处疼痛时应当摩擦另一处;尤其是当我们想要从身体的最上部或中部引出病邪之物,并因此而摩擦末梢部位时。也不应当听信那些以数字限定某人应当被摩擦多少次的人:因为这必须从人的体力中推断出来;如果他极度虚弱,五十次可能就足够;如果更为强壮,可能需要做到两百次;在二者之间则视体力而定。由此便造成,在女性身上移动手掌应当少于男性,在儿童或老人身上少于青年人。最后,如果摩擦特定的肢体,需要较多且有力的摩擦:因为整个身体不可能通过局部而迅速衰弱,而且无论我们是缓解该肢体本身还是通过它缓解其他部位,都需要消散尽可能多的病邪物质。但是,当全身的虚弱要求在整个身体上施加这一治疗时,它应当更为短暂和轻柔,以便仅仅软化表皮,从而使其更容易容纳来自新近食物的新物质。身体外侧冰冷而内里伴有口渴而灼热时病人已处于恶性状态,这一点我在上文已经陈述。但即便在那时,唯一的保障依然在于按摩;如果按摩将热量唤回皮肤,它就能为某种药物创造机会。
- 2.14Oportet autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita sunt, auctoribus suis reddere.
neque ... et tamen ... 构成转折对合结构,意为“既不应当……但仍当……”。动词 fraudare 支配人的宾格(recentiores uiros)和介词短语 in iis(夺格),表示“在某人发现的事物上剥夺其应得的荣誉”。
- 2.14omnes ex una causa pendere, quae demit.
关系从句 quae demit 修饰先行词 una causa。“去除”这一动作规定了所有不同效用所依赖的单一原因的实质,具有同位语式或限定性的说明功能。
- 2.14Longe tamen saepius aliud perfricandum est, cum aliud dolet
主句中的 aliud 与从句中的 aliud 相对呼应(“当某一处疼痛时,应当摩擦另一处”),简明地表述了古医学中将体液引离病灶的“诱导/导引疗法”(revulsion)原则。
