← 凯尔苏斯

医学论

§2.12-2.13

灌肠法与催吐疗法的适应症与方法

在批评古人滥用导泻药的基础上,塞尔苏斯详述了无热疾病中药物的有限使用,以及依循阿斯克勒皮亚德斯的节制原则而实行的灌肠法的适应症、禁忌、操作步骤与灌肠液的选择;随后论述了针对胆汁质疾病、发热前恶寒及癫痫等病症的催吐疗法及使用藜芦的注意事项。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.12

Deiectionem autem antiqui uariis medicamentis crebraque alui ductione in omnibus paene morbis moliebantur; dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΙΔΑ ΧΑΛΚΟΥ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.1 Sed medicamenta stomachum fere laedunt: aluus si uehementius fluit aut saepius ducitur, hominem infirmat. Ergo numquam in aduersa ualetudine medicamentum eius rei causa recte datur, nisi ubi is morbus sine febre est, ut cum ueratrum nigrum aut atra bile uexatis aut cum tristitia insanientibus aut iis, quorum nerui parte aliqua resoluti sunt, datur. At ubi febres sunt, satius est eius rei causa cibos potionesque adsumere, qui simul et alant et uentrem molliant; suntque ualetudinis genera, quibus ex lacte purgatio conuenit. Plerumque uero aluus potius ducenda est; quod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen seruatum sit, uideo plerumque saeculo nostro praeteriri.2 Est autem ea moderatio, quam is secutus uidetur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum uel bis non omittatur: si caput graue est; si oculi caligant; si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant; si in imo uentre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, uel etiam pituita eo se umorue aliquis aquae similis confert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se uenter excernit, utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odorem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si sanguinem mitti, cum opus sit, uires non patiuntur tempusue eius rei praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potauit; aut si is, qui saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam. Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla cruditate substante;3 ne in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liquidam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum est, aluo continetur, regestumque in caput multo grauius periculum efficit.4 Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores eius partes madescant; tum inmittenda in aluum est, si leui medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo ualentiore, mulsa; si leni, ea, in qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit, [si reprimendi causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto; atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto uel oleo uel nitro uel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fereque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum ipsum mollit. Cum uero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere; et ne uires deficiant, utique eo die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius accessionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit.

古人几乎在所有疾病中都通过各种药物和频繁灌肠来谋求导泻;他们给予黑藜芦、水龙骨,或希腊人称之为lepis chalkou的铜鳞,或海大戟的乳汁(其一滴加在面包上便能充分通泻),或驴奶、牛奶、羊奶,向其中加入少许盐并煎煮,去掉凝结的部分后,强迫患者饮用留下的宛如乳清的液体。但是药物往往损伤胃;腹泻过于剧烈或过于频繁灌肠,会使人衰弱。因此,在疾病中为了这一目的而给予药物绝不妥当,除非该疾病不伴有发热,正如给那些受黑胆汁困扰的人、伴有忧郁而发狂的人,或某些部位筋腱麻痹的人给予黑藜芦那样。然而在有发热的地方,为了这一目的,宁可摄取既能滋养又能润肠的食物和饮品;也有些病症适合用乳汁导泻。 不过在多数情况下,更应当灌肠;这一疗法虽亦经阿斯克勒皮亚德斯适当调节而得以保留,但我看到在我们这个时代多数已被忽略。而他似乎遵循的那种节制是最适宜的,即这种疗法既不频繁尝试,然而若有以下情况,也不漏除一次或至多两次:若头部沉重;若眼睛昏花;若患有希腊人称为colon的大肠疾病;若下腹或髋部疼痛;若某些胆汁质的物质汇聚于胃中,甚至黏液或某种类似水的体液聚集于该处;若呼吸呼出较为困难;若肠道自身不排泄任何东西,特别是若粪便近在眼前却滞留于体内,或者患者未排便却从自己的气息中闻到粪便的气味,或者排泄物已经败坏;或者起初的断食未退除发热;或者需要放血而体力不允许或放血的时机已过;或者有人在患病前大量饮酒;或者平时经常自行或偶然通泻者突然闭结。但必须遵守以下规则:不可在第三天之前灌肠;不可在残留任何积食时灌肠;不可在衰弱且长期受病痛消耗的身体上灌肠,亦不可在肠道每日有充分排泄或排泄稀薄者身上灌肠;不可在发作的高潮时灌肠,因为那时灌入的液体会滞留在肠道中,倒流至头部造成严重得多的危险。病人为了适于接受此类治疗,前一天应当断食,当天在数小时前应当饮用温水,以使其上部湿润;然后,若我们满足于温和的治疗,应将清水注入肠中;若需要稍强一些的,注入蜂蜜水;若需要轻柔的,注入煎煮过胡芦巴、大麦麦乳或锦葵的水;海水或加盐的水刺激性强,两者煎煮过均更为合适。加入油、天然碱或蜂蜜会使其更为剧烈:越剧烈则引出越多,但也越难忍受。灌入之物既不可过冷也不可过热,免得因任一种方式造成损伤。灌入之后,病人应当尽可能在床上忍耐,不可立即屈服于初次的便意;唯有在确有必要时方可行腹。通常以此方式排除了致病物质,缓解了上部,疾病本身便得以缓和。然而,当有人按需要强迫的次数排便以排空自身后,应当稍事休息;为了不使体力衰竭,当天务必摄取食物;食物应当较为充裕还是微少,必须根据所预期或并不担忧的那次发作的情况来加以评定。

§2.13

At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessarius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit. Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est. Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra dictum est; satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque sumenda esse proposui. At ubi longi ualentesque morbi sine febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est. Id neque hieme neque aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi corpus umidius sit. Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere.

另一方面,催吐正如在健康时对胆汁质者往往必要一样,在由胆汁引发的那些疾病中亦然。因此,对于所有在发热前饱受恶寒与发抖困扰的人,所有患霍乱的人,所有伴有某种欣快而发狂的人,以及受癫痫压迫的人,催吐都是必要的。但若是急性疾病(如霍乱中),或若有发热(如恶寒发作时),则无需使用剧烈药物,正如上文关于导泻所述;为了催吐,只需服用我曾指出健康人亦当服用的那些物品即可。然而若是不伴发热的慢性剧烈疾病(如癫痫、如狂乱),则也必须使用白藜芦。此物在冬季和夏季均不宜使用,春季最佳,秋季尚可容忍。凡准备施用者,事先必须使接受者的身体更为湿润。应当知晓的是:作为汤药饮服的所有此类药物,对病人并不总是有益,而对健康人则总是有害。

语法注4 条
  1. 1aquod quasi serum supererat, bibere cogebant

    关系代词 quod 包含其先行词,在其所在的关系从句中作主语。quasi serum(宛如乳清)作为谓语性补语修饰 supererat,构成“强迫饮用那留下的宛如乳清之物”的句式结构。

  2. 2aquod ab Asclepiade quoque sic temperatum, ut tamen seruatum sit, uideo plerumque saeculo nostro praeteriri

    句首的 quod 是连接性关系代词(指代前文灌肠 aluum ducere 这一疗法),充当主句谓语 uideo 所引出的宾格不定式从句中被动不定式 praeteriri 的主语(即不定式的主语宾格)。ab Asclepiade... temperatum 为修饰 quod 的分词短语,并统辖结果从句 ut tamen seruatum sit。

  3. 2cne ulla cruditate substante

    独立夺格(ablative absolute: ulla cruditate substante)紧接在表示禁止或否定目的的连词 ne 之后。它与由 seruanda uero illa sunt 所统辖的一系列 ne 从句(如 ne ante tertium diem ducatur 等)平行排列;读者既可补出省略的虚拟式谓语,亦可直接将独立夺格视为表达需避免之前提条件的自立结构。

  4. 2cregestumque in caput multo grauius periculum efficit

    中性主格完成时被动分词 regestum 与前一分句的名词化主语 quod tum infusum est(那时注入之物)保持性数格一致。该分词在此作伴随或结果状语:“被倒灌/推回头部,从而引发严重得多的危险”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.12-2.13