← 凯尔苏斯

医学论

§2.11

放血杯的种类用法及作为替代疗法的适应症

阐述了青铜与角质放血杯的构造与使用步骤,说明了刺络放血与直接拔罐排气的两种用法,并论述了拔罐作为一种安全的替代疗法在局部病变与虚弱患者身上的适应症与局限性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.11

Cucurbitularum duo uero genera sunt, aeneum et corneum. Aenea altera parte patet, altera clausa est: altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum.1 In aeneam linamentum ardens coicitur, ac sic os eius corpori aptatur inprimiturque, donec inhaereat. Cornea corpori per se inponitur, deinde, ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cauum id clausum est, aeque inhaerescit. Vtraque non ex his tantum materiae generibus, sed etiam ex quolibet alio recte fit: ac si cetera defecerunt, caliculus quoque aut pultarius oris compressioris ei rei commode aptatur. Vbi inhaesit, si concisa ante scalpello cutis est, sanguinem extrahit, si integra est, spiritum. Ergo ubi materia, quae intus est, laedit, illo modo, ubi inflatio, hoc inponi solet. Vsus autem cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore sed in parte aliqua uitium est, quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem satis est.2 Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit,3 nisi cum profusionem sanguinis eo auertit, sed ei ipsi, quae dolet quaeque liberanda est. Opus etiam esse cucurbitula potest in morbis longis, quamuis iam eis spatium aliquod accessit, siue corrupta materia siue spiritu male habente: in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur; idque auxilium ut minus uehemens, ita magis tutum neque umquam periculosum est, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibetur. Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa uena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiamnum uitium est, huc potius confugiendum est, cum eo tamen, ut sciamus4 hic ut nullum periculum, ita leuius praesidium esse, nec posse uehementi malo nisi aeque uehemens auxilium succurrere.

放血杯(吸角)实有两种,青铜制的和角质的。青铜制的在一端敞开,另一端封闭;角质的同样在一端敞开,另一端则有一个微孔。将燃着的亚麻布屑投入青铜杯中,然后将其口贴合在身体上并向下按压,直至吸附。角质杯则直接置于身体上,随后,当用嘴在有微孔的那一端吸出空气,并从上面用蜡封住该孔穴时,它同样会牢固吸附。这两种器具不仅可以用这些材料制成,而且可以用任何其他材料妥善制作;若缺乏其余器具,小杯或收口较窄的粥碗也可以方便地适用于此目的。吸附之后,若皮肤预先用柳叶刀划破,它便吸出血液;若皮肤完好无损,则吸出气体。因此,当体内物质致病时,通常依前一种方式施用;当有积气膨胀时,则依后一种方式施用。然而,吸角的主要用途在于病患并非在全身,而是在某一部位,为了恢复健康只需排空该部位即可。这本身也证明了,当救治肢体时,用柳叶刀放血尤当取自已经受损的那个部位,因为除了将大出血转移到该处的情形之外,没有人会将吸角施加于不同部位,而总是施加于疼痛且亟待解脱的病患部位本身。在慢性疾病中也可能需要吸角,尽管病情已迁延了一段时间,无论是由于败坏的物质还是由于困扰的气;在某些急性疾病中亦然,若身体必须得以缓解,而体力又不允许从静脉放血。这种补救方法正如其不甚剧烈一样,也更为安全且绝无危险,即便在发热的高潮,即便在积食未化时使用也是如此。因此,当需要放血时,若切开静脉有猝然的危险,或者病变仍滞留在身体的某一部位,则应当更多地求助于此法;然而条件是,我们应当知晓,此处正如毫无危险一样,其庇护效果也较为微弱,若非同样剧烈的疗法,便无法救治剧烈的病痛。

语法注4 条
  1. 2.11altera cornea parte aeque patens altera foramen habet exiguum

    此句包含词序交错(hyperbaton)。主语 cornea(阴性单数主格,作名词用)被夹在夺格短语之中。整句骨架为 altera parte aeque patens 与 altera [parte] foramen habet exiguum 两相对衬,意为角质杯一端同样敞开,另一端则有微孔。

  2. 2.11quam exhauriri ad confirmandam ualetudinem satis est

    关系代词 quam(阴性单数宾格,先行词为 parte aliqua)充当被动不定式 exhauriri 的逻辑主语。整个“宾格加不定式”短语(quam exhauriri)作为非人称谓语 satis est 的真正主语。

  3. 2.11Idque ipsum testimonium est etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, esse mittendum, quod nemo cucurbitulam diuersae parti inponit

    复合长句结构。testimonium est 接宾格不定式从句(sanguinem ... esse mittendum)表明所证之事,其后由说明性的 quod 从句(quod nemo ... inponit)引出作为证据的具体事实(即“因为/即没有任何人会施加于不同部位……”)。

  4. 2.11cum eo tamen, ut sciamus

    习语性限制结构 cum eo, ut + 虚拟式(sciamus),表示“在……的条件下”、“怀着……的自知/认识”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.11