- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.10#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者详细阐述了放血的适当时机(发病天数与发热状态)及分两日进行的益处,随后论述了放血部位的选取、避开相邻神经与动脉的解剖操作要点,以及根据血液色泽与性状判断终止放血的标准。
At si morbi ratio patietur, tum demum nulla cruditatis suspicione remanente id fiet; ideoque ei rei uidetur aptissimus aduersae ualetudinis dies secundus aut tertius. Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.1 Quod si uehemens febris urget, in ipso impetu eius sanguinem mittere hominem iugulare est; expectanda ergo remissio est: si non decrescit, sed crescere desiit, neque speratur remissio, tum quoque, quamuis peior, sola tamen occasio non omittenda est. Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum diuidenda est: satius est enim in primo leuare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni ui effusa fortasse praecipitare. Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat. Mitti uero is debet, si totius corporis causa fit, ex brachio; si partis alicuius, ex ea ipsa parte aut certe quam proxima, quia non ubique mitti potest, sed in temporibus, in brachiis, iuxta talos. Neque ignoro quosdam dicere quam longissime sanguinem inde, ubi laedit, esse mittendum: sic enim auerti materiae cursum: at illo modo in id ipsum, quod grauat, euocari. Sed id falsum est: proximum enim locum primum exhaurit, ex ulterioribus autem eatenus sanguis sequitur, quatenus emittitur; ubi is suppressus est, quia non trahitur, ne uenit quidem. Videtur tamen usus ipse docuisse, si caput fractum est, ex brachio potius sanguinem esse mittendum; si quod in umero uitium est, ex altero brachio: credo quia, si quid parum cesserit, opportuniores hic eae partes iniuriae sunt, quae iam male habent. Auertitur quoque interdum sanguis, ubi alia parte prorumpens alia emittitur. Desinit enim fluere qua nolumus, inde obiectis quae prohibeant, alia dato itinere. Mittere autem sanguinem cum sit expeditissimum usum habenti, tum ignaro difficillimum est: iuncta enim est uenae arteria, his nerui. Ita, si neruum scalpellus attingit, sequitur neruorum distentio, eaque hominem crudeliter consumit. At arteria incisa neque coit neque sanescit; interdum etiam, ut sanguis uehementer erumpat, efficit. Ipsius quoque uenae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt. At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit: nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur. Ita multae res id difficile inscio faciunt, quod perito facillimum est. Incidenda ad medium uena est. Ex qua cum sanguis erumpit, colorem eius habitumque oportet attendere. Nam si is crassus et niger est, uitiosus est, ideoque utiliter effunditur: si rubet et perlucet, integer est; eaque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat;2 protinusque is supprimendus est. Sed id euenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit. Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat; quod quamuis ita est, tamen si iam satis fluxit, supprimendus est, semperque ante finis faciendus est, quam anima deficiat, deligandumque brachium superinposito expresso ex aqua frigida penicillo, et postero die auerso medio digito uena ferienda,3 ut recens coitus eius resoluatur iterumque sanguinem fundat. Siue autem primo siue secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est; ideoque protinus brachium deligandum habendumque ita est, donec ualens cicatricula sit; quae celerrime in uena confirmatur.
但若病势允许,唯有在毫无积食未化的嫌疑留存时,才行此事(放血);因此,发病的第二日或第三日似乎最适宜于此举。然而,正如有时即便在第一日也有必要放血一样,在第四日之后放血则绝无益处,因为随着时间的推移,那物质本身不仅已被耗尽,而且败坏了身体,以致抽除血液只能使身体虚弱,而不能使之康复。倘若剧烈的发热逼迫正急,在其发作的顶峰放血无异于扼杀病人;因此必须等待缓解:若热度并未减退,但已停止上升,且不再有缓解的希望,那么在此时,尽管是较差的机缘,却也是不可错过的唯一机会。此外,这种疗法在确有必要时,通常应当分作两日进行:因为在第一日缓解病人的负担,随后再彻底清除,胜过因一次性倾泻掉全部体力而可能将病人推向危局。如果对于脓液以及皮下的积水亦是如此奏效,那么在血液上岂不更当如此吗?确实,若为了全身的缘故而放血,应当取自手臂;若为了某特定部位,则应取自该部位本身,或至少尽可能接近之处,因为血液并非随处皆可抽取,而只能在太阳穴、手臂以及脚踝附近抽取。我也并非不知道有人主张,放血之处应当距离受损部位越远越好:因为据称如此便能扭转物质的流向,而若依前述方法,物质反倒会被招引至不堪重负的病灶本身。但这是一种谬见:因为放血首先排空最近的部位,而从较远部位而来的血液,其追随而至的程度仅与排出的量相当;一旦血流被止住,由于不再受到牵引,它甚至根本不会流过来。然而,经验本身似乎表明,若头部发生骨折,倒应当从手臂放血;若肩膀有某种创伤,则应当从另一侧的手臂放血:我认为这是因为,若有何不测之失,此处那些原本已受损的部位更容易遭到伤害。有时血液也可以被引导转移,即当它从一部位喷涌而出时,在另一部位予以放血。因为一旦在我们不愿其流血之处施加阻拦之物,并在他处给予通道,血液便会停止向该处流淌。然而,放血之事对于富有经验者而言固然轻而易举,但对于不通此道者而言却极其困难:因为动脉与静脉相连,神经又与它们相依。因此,若柳叶刀触及神经,随之而来的便是筋腱痉挛,而这会残忍地夺去人的性命。但动脉一旦被切开,既无法闭合亦无法愈合,有时甚至会导致血液剧烈喷涌。静脉本身若碰巧被完全切断,其断端便会收缩闭塞,不再排血。但若胆怯地刺入柳叶刀,则只会撕破表皮而未能切开静脉;有时静脉甚至隐匿难寻。就这样,对于熟练者而言至易之事,诸多因素却使之对生手而言变得极其艰难。静脉必须切至中央。当血液从中喷出时,应当留意其色泽与状态。因为血液若是浓稠发黑,便属败坏之物,因而放出是有益的;若色红而澄澈,则属健全之血,而这种放血非但毫无益处,反倒有害,必须立即予以制止。但这绝不可能发生在深知何种体质应当放血的医生手下。更常见的情形是,血液始终如第一日那般漆黑地流淌;尽管如此,若流出已然足够,仍须予以制止,且务必在病人虚脱晕厥之前终结操作,并将蘸有冷水且已拧干的海绵敷于其上包扎手臂;次日再用中指背面弹击静脉,使其新近闭合之处重新松解并再次流血。然而,无论是在第一日还是第二日,若最初流出的浓稠发黑之血开始变红且澄澈,便表明已抽除了足够的有害物质,余下的皆为纯正之血;因此必须立即包扎手臂并保持原状,直至形成坚实的小瘢痕;这种瘢痕在静脉上形成得最为迅速。
- 2.10ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum
由 ut 引导的结果从句。主语为 detractio,代词 id 指代前文的 corpus。inbecillum 与 integrum 均为 facere 的宾语补足语(谓语性宾格),构成对比结构:“以致抽除血液只能使它(身体)虚弱,却不能使它康复”。
- 2.10eademque missio sanguinis adeo non prodest, ut etiam noceat
习惯句式 adeo non... ut...(“不仅不……反而……”)。否定词 non 直接修饰 prodest,随后的结果从句接虚拟式 noceat,表示程度或结果,意为“这种放血不仅毫无益处,反而甚至有害”。
- 2.10postero die auerso medio digito uena ferienda
修饰 ferienda 的工具、手段夺格。auerso(“背向的”)与 auersa manu(“用手背”)一样作部分用法,意为“用中指背面”,借此击打静脉以松解前一日切口处刚愈合的闭锁,使之重新通血。
