- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.10#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
凯尔苏斯论述了放血疗法的适应证与禁忌证,强调体力而非年龄或外表才是决断的标准,并阐述了在危急情况下即使冒风险也应当施行放血的判定准则。
Sanguinem incisa uena mitti nouum non est: sed nullum paene esse morbum, in quo non mittatur, nouum est. Item mitti iunioribus feminis uterum non gerentibus uetus est: in pueris uero idem experiri et in senioribus et in grauidis quoque mulieribus uetus non est: siquidem antiqui primam ultimamque aetatem sustinere non posse hoc auxilii genus iudicabant, persuaserantque sibi mulierem grauidam, quae ita curata esset, abortum esse facturam. Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat. Interest enim, non quae aetas sit, neque quid in corpore intus geratur, sed quae uires sint. Ergo si iuuenis inbecillus est, aut si mulier, quae grauida non est, parum ualet, male sanguis emittitur: emoritur enim uis, si qua supererat, hoc modo erepta. At firmus puer et robustus senex et grauida mulier ualens tuto curatur. Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest; mulierique praegnati, post curationem quoque, uiribus opus est, non tantum ad se, sed etiam ad partum sustinendum. Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est,1 cum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam uideat, sed uires aestimet, et eo colligat, possit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo corpora simul sustineat.2 Interest etiam inter ualens corpus et obesum, inter tenue et infirmum: tenuioribus magis sanguis, plenioribus magis caro abundat. Facilius itaque illi detractionem eiusmodi sustinent: celeriusque ea, si nimium est pinguis, aliquis adfligitur; ideoque uis corporis melius ex uenis quam ex ipsa specie aestimatur. Neque solum haec consideranda sunt, sed etiam morbi genus quod sit, utrum superans an deficiens materia laeserit, corruptum corpus sit an integrum. Nam si materia uel deest uel integra est, istud alienum est:3 at si uel copia sui male habet, uel corrupta est, nullo modo melius succurritur. Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit; item uiscerum morbi, neruorum et resolutio et rigor et distentio, quicquid denique fauces difficultate spiritus strangulat, quicquid supprimit subito uocem, quisquis intolerabilis dolor est, et quacumque de causa ruptum aliquid intus atque collisum est; item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent.4 Fieri tamen potest, ut morbus quidem id desideret, corpus autem uix pati posse uideatur: sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque uia fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere. De quo dubitari in eiusmodi re non oportet: satius est enim anceps auxilium experiri quam nullum; idque maxime fieri debet, ubi nerui resoluti sunt; ubi subito aliquis ommutuit; ubi angina strangulatur; ubi prioris febris accessio paene confecit, paremque subsequi uerisimile est neque eam uidentur sustinere aegri uires posse. Cum sit autem minime crudo sanguis mittendus,5 tamen ne id quidem perpetuum est: neque enim semper concoctionem res expectat. Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem uomit, quamuis paulo ante sumpsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus adfligat; idemque etiam in aliis casibus repentinis, qui strangulabunt, dictum erit.
切开静脉放血并非新鲜之事;但几乎没有任何疾病不被放血,这才是新鲜之事。同样,对未怀孕的年轻女性放血是古老的惯例;然而在男童身上、在老年人身上以及在孕妇身上作同样的尝试,却不是古老的做法。因为古人认为,最初和最后的年龄段无法承受这种救济手段,并且他们确信,按这种方式治疗的孕妇必将流产。然而后来,经验表明这些规则中没有任何一条是绝对的,倒应当采用其他的观察标准,医治者的决断应当以这些标准为依归。因为关键不在于年龄为何,也不在于体内孕育着何物,而在于体质力量为何。因此,如果青年虚弱,或者未怀孕的女性力量不足,放血便是失策的;因为若还残留有任何生命力,一旦以这种方式被剥夺,便会消亡。相反,结实的男童、健壮的老人以及强健的孕妇则可被安全地治疗。然而,经验不足的医生在这些人身上尤其容易出错,因为那些年龄段通常内蕴较少的力量;而怀孕的妇女在接受治疗之后也同样需要力量,不仅要维持自身,还要维持胎儿。然而,并非凡需要用心与审慎的事都可以径直去做,因为此中最重要的医术在于:不数算岁数,也不单看受孕,而是评估体力,并由此推断,能否保留下那足以支撑男童、老人或在同一妇人体内同时支撑两具身躯的力量。强壮的身体与肥胖的身体之间,瘦的身体与虚弱的身体之间,也存在差异:较瘦者血液更丰,较丰满者肉更盛。因此前者更容易承受这种形式的抽除;而某人若是过度肥胖,便会更快因此衰竭;所以身体的力量最好从静脉而非从外貌本身来评估。而且需要考量的不仅是这些,还包括疾病的种类为何,是过剩的还是匮乏的物质造成了伤害,身体是受损的还是完好的。因为如果物质要么匮乏要么完好,那种疗法(放血)便是不适宜的;但如果物质因其自身的过剩而致病,或是已经变质,则绝没有比这更好的救治方式。因此,当身体发红、充盈的静脉鼓起时,剧烈的发热便需要放血;内脏的疾病、筋腱的麻痹、强直与痉挛,乃至一切因呼吸困难而扼住喉咙的病症、一切突然抑制发声的病症、任何难以忍受的剧痛,以及因任何原因造成体内破裂与挫伤的情形,亦复如是;同样,不良的体格状态以及一切急性疾病,只要如我上面所说,不是因虚弱而是因负担造成伤害,也都需要放血。然而,可能会发生这样的情况:虽然疾病确实需要放血,但身体似乎难以承受;但若是依然看不出有其他救济手段,而受苦之人除非通过冒险的途径得到救助否则便将丧命,在这种境况下,一位良医的职责乃是指出:若不放血便毫无希望,并坦承这一做法本身蕴含着多大的危险,唯有在那时,若被要求,才行放血。在这一类事情中对此不应犹豫;因为尝试一种凶险未卜的救济,胜过全无救济;而这尤其应当在以下情况实行:当筋腱麻痹时,当某人突然失语时,当因咽峡炎而窒息时,当先前一次发热的发作几乎将病人消耗殆尽、而同样严重的发作很可能随之而来且病人的体力似乎无法支撑时。此外,虽然绝不应当在食物未消化者身上放血,但即便是这一点也不是绝对的;因为事情并不总是等待消化完成。因此,如果有人从高处跌落,如果有人受到挫伤,如果有人因某种意外事故而呕血,哪怕他在不久之前刚进食,也必须立即抽除其物质,以免该物质若沉积下来便会侵害身体;在其他引起窒息的突发状况中,这一结论同样适用。
- 2.10Non quicquid autem intentionem animi et prudentiam exigit protinus faciendum est
字面意为“然而,并非凡需要用心与审慎的事都可以径直去做”。上下文表明,对于不熟练的医生容易失误的危险疗法(对儿童、老人、孕妇放血),绝不可因为需要小心翼翼就草率施治,紧接着的 cum 从句则阐明了真正的医学标准(评估生命力)。
- 2.10eo colligat, possit necne superesse, quod uel puerum uel senem uel in una muliere duo corpora simul sustineat
eo 为指示副词或来源夺格,意为“由此(推断)”,修饰 colligat。动词 colligat 是先行词 ars 的特征关系从句(由 quae 引导)中的虚拟式。possit necne superesse 作 colligat 的间接疑问宾语从句(“能否留存”),其动词 superesse 的主语是由关系代词从句 quod ... sustineat 所充当的名词性成分(“足以维持……的力量”)。
- 2.10istud alienum est
指示代词 istud 指代所讨论的治疗手段(放血)。形容词 alienus 意为“不相宜的、不恰当的”,在此表示在体液物质匮乏或完好无损的情况下施以放血在医学上是不适宜的。
- 2.10qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent
短语 qui modo 构成限制性关系从句,意为“只要它们……”。先行词为 omnes acuti morbi。该从句设定了适应证的限定条件:仅当疾病是通过体液过剩的“负担”(onus)而非患者自身的“虚弱”(infirmitas)造成危害时,才适用放血。
- 2.10minime crudo sanguis mittendus
crudo 是与动形词 mittendus 连用的与格(表受影响的人)。在医学拉丁语中,crudus 作名词指称胃中食物尚未消化之人(处于消化不良状态者)。整句意为“绝不应在食物未消化者身上放血”。
