← 凯尔苏斯

医学论

§2.1#1

季节天气对健康的影响与各季节常发疾病

阐述四季、天气与风向对健康的影响,说明中年与适中体格的优势,并详细列举从春至冬各季节易发或加重的各种疾病。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1#1

Igitur saluberrimum uer est, proxime deinde ab hoc hiemps; periculosior quam salubrior aestas, autumnus longe periculosissimus. Ex tempestatibus uero optimae aequales sunt, siue frigidae siue calidae; pessimae, quae maxime uariant; quo fit, ut autumnus plurimos opprimat.1 Nam fere meridianis temporibus calor, nocturnis atque matutinis simulque etiam uespertinis frigus est. Corpus ergo, et aestate et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur. Sed ut eo tempore id maxime fit, sic, quandocumque euenit, noxium est. Vbi aequalitas autem est, tamen saluberrimi sunt sereni dies; meliores pluuii quam tantum nebulosi nubiliue, optimique hieme qui omni uento uacant, aestate quibus fauonii perflant. Si genus aliud uentorum est, salubriores septentrionales quam subsolani uel austri sunt, sic tamen haec, ut interdum regionum sorte mutentur. Nam fere uentus ubique a mediterraneis regionibus ueniens salubris, a mari grauis est. Neque solum in bono tempestatium habitu certior ualetudo est, sed †prior morbi quoque, si qui inciderunt, leuiores sunt2 et promptius finiuntur. Pessimum aegro caelum est, quod aegrum fecit, adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit.3 At aetas media tutissima est, quae neque iuuentae calore, neque senectutis frigore infestatur. Longis morbis senectus, acutis adulescentia magis patet. Corpus autem habilissimum quadratum est, neque gracile neque obesum. Nam longa statura, ut in iuuenta decora est, sic matura senectute conficitur, gracile corpus infirmum, obesum hebes est. Vere tamen maxime, quae cum umoris motu nouantur, in metu esse consuerunt. Ergo tum lippitudines, pustulae, profusio sanguinis, abscessus corporis, quae apostemata Graeci nominant, bilis atra, quam ΜΕΛΑΝΧΟΛΙΑΝ appellant, insania, morbus comitialis, angina, grauedines, destillationes oriri solent. I quoque morbi,4 qui in articulis neruisque modo urguent modo quiescunt, tum maxime et inchoantur et repetunt. At aestas non quidem uacat plerisque his morbis, sed adicit febres uel continuas uel ardentis uel tertianas, uomitus, alui deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resoluit. Vix quicquam ex his in autumnum non incidit: sed oriuntur quoque eo tempore febres incertae, lienis dolor, aqua inter cutem, tabes, quam Graeci ΦΘΙΣΙΝ nominant, urinae difficultas, quam ΣΤΡΑΝΓΟΥΡΙΑΝ appellant, tenuioris intestini morbus quem ileon nominant, leuitas intestinorum, qui lienteria uocatur, coxae dolores, morbi comitiales. Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate tantum proxima pressos interemit, et alios nouis morbis conficit; et quosdam longissimis inplicat, maximeque quartanis, quae per hiemem quoque exerceant. Nec aliud magis tempus pestilentiae patet, cuiuscumque ea generis est; quamuis uariis rationibus nocet. Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in uisceribus mali contrahitur, inritat.

因此,春季最为健康,其次是冬季;夏季危险多于健康,秋季则是最为危险的。就天气而言,冷暖不论,恒定均一者最好,变化剧烈者最差;正因如此,秋季击倒的人最多。因为通常在正午时刻炎热,而在夜晚、清晨以及傍晚则寒冷。因此,身体既受夏季的松弛,又屡屡被正午的热气舒缓,便会骤然遭遇严寒。不过,尽管这种情况在秋季发生得最多,但无论何时发生,都是有害的。 但在均一的天气中,晴天最为健康;雨天胜过单纯多雾或多云的天气,而在冬季,全无风的日子最好,在夏季,有西风吹拂的日子最佳。若是其他风向,北风比东风或南风更利于健康,不过这也须看各地的地理格局而有时发生变化。因为普遍而言,从内陆吹来的风利于健康,而来自海洋的风则沉闷压抑。在良好的天气状态下,不仅健康更有保障,而且倘若患病,病势也较轻,痊愈得也更快。对病人而言,最恶劣的气候莫过于使他致病的气候,以至于即便转入在天性上更差的气候,在此时却也是一种有益健康的变化。 中年最为安全,既不受青年之燥热的侵扰,亦不受老年之寒冷的困扰。老年易患慢性病,青年更易患急性病。就体质而言,匀称壮实的身躯最为适应,既非羸弱亦非肥胖。因为高大的身材在青年时虽英挺,但在迟暮之年便受摧折;羸弱的躯体虚弱,肥胖的躯体迟钝。 然而在春季,随着体液流动而复发的病症通常最令人担忧。因此,彼时往往出现眼炎、脓疱、大出血、希腊人称为“脓疡”的身体脓肿、他们称为“忧郁症”的黑胆汁、癫狂、癫痫、咽峡炎、重感冒与黏膜炎。那些在关节与筋腱间时而发作、时而平息的病症,也大多在此季初发或复发。 夏季固然无法免除上述大部分疾病,而且还会增添持续热、灼热或间歇三日热、呕吐、泄泻、耳痛、口腔溃疡,以及其他部位、尤其是私密部位的坏疽,以及一切通过流汗而使人虚脱的症状。 这些病症在秋季几乎无一不发;但彼时还会出现不规则热病、脾脏疼痛、皮下水肿、希腊人称为“痨病”的消耗病、他们称为“尿淋症”的排尿困难、称为“肠梗阻”的小肠疾病、被称为“滑肠症”的肠道平滑、坐骨神经痛与癫痫。这同一季节既会夺去那些因久病而精疲力竭者的生命,也会夺去仅因刚度过的夏季而受压迫者的生命;它让另一些人因新病而衰竭,并让某些人陷入极其长期的疾病中,尤其是整个冬季都持续折磨人的四日热。无论何种类型的瘟疫,也没有哪个季节比秋季更容易招致,尽管它是以各种不同的方式造成危害。 至于冬季,则会引发头痛、咳嗽,以及在咽喉、胁肋与内脏中积聚的一切恶疾。

语法注4 条
  1. 2.1quo fit, ut autumnus plurimos opprimat

    由 quo fit ut 加虚拟语气构成的结果从句惯用结构,意为“由此导致……”、“因此……”。关系代词夺格 quo 指代前句所说的气候剧变,引出秋季致人患病最多的原因。

  2. 2.1†prior morbi quoque, si qui inciderunt, leuiores sunt

    此处手抄本流传有讹误,标注了残损符(†)。校勘者曾提出 per hos(意为“在这些天气中”)或 priores(意为“先前的”)等修正。从上下文来看,核心句法是:即便有疾病发生(si qui inciderunt),病情也会较轻(leuiores sunt);morbi 作复数主语,leuiores 作表语形容词。

  3. 2.1adeo ut in id quoque genus, quod natura peius est, in hoc statu salubris mutatio sit

    由副词 adeo 引出的 ut 结果从句。介词短语 in id quoque genus(“转变至那一种类”)修饰动作名词 mutatio(即 mutatio in...,对……的转变),quod 引导的关系从句修饰 genus。整体框架为:“以至于在这种情况下,即便是向本性上更差的气候的转变,也是一种有益健康的转变”。

  4. 2.1I quoque morbi

    I 为指示代词 is 的阳性复数主格形式 ii(或 ei)的正字法异体,修饰名词 morbi(“那些疾病亦……”),在句中作主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:2.1#1