- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.pr#5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯指出,面对新病症时医生应依据显见原因及病患个体的体质与生活习性而非隐秘原因,并批判性地审视了埃拉西斯特拉托斯对显见原因的否定,以及塞米松派(方法派)仅依据紧缩与弛缓等共性状态施治的主张。
Cum igitur talis res incidit, medicus aliquid oportet inueniat,1 quod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat.2 Petet autem nouum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est euidentibus causis. Interest enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an uigilia an fames fecerit, an cibi uinique abundantia, an intemperantia libidinis. Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa ualetudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an longa; quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi noua ratio ducenda est. Quamuis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam controuersiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex illis causis fieri morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricitarent; et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi uideri uolunt, Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes pertinere; satisque esse quaedam communia morborum intueri. Siquidem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo alia parte parum, alia nimium: haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui. Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, digerendum esse; si profluuio laborat, continendum; si mixtum uitium habet, occurrendum subinde uehementiori malo. Et aliter acutis morbis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsistentibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis. Horum obseruationem medicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi uiam quandam quam ΜΕΘΟΔΟΝ nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contemplatricem esse contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissentiant, quod3 in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab his eo, quod parum artis esse in obseruatione experimentorum credunt. Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa euidentia eius opinioni repugnat * * quia raro nisi post horum aliquid morbus uenit; deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne alteri quidem aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam subesse corpori uel ex infirmitate eius uel ex aliquo adfectu, quae uel in alio non sunt, uel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant. Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi uindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum uidetur. Potest autem id, dum solum est, non mouere, quod iunctum aliis maxime moueat. Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret; quod cotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut uera sit illa transfusio,4 tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit. Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, magis etiam quam ulli rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio nomine artis indiget, si modo, (quod primum est,) non memoriae soli sed rationi quoque insistit. Si, uero quod propius est,5 uix ulla perpetua praecepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, quilibet etiam inperitissimus uidet: quid autem conpressum corpus resoluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est medicus; si, ut ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab experientia, empericus.
因此,当此类情况发生时,医生应当找出某种即使不一定总是有效、但也较为经常奏效的方法。然而,他探求任何新方案,不应来自隐秘的事物(因为那些事物是存疑且不确定的),而应来自能够探明的事物,即显见的原因。因为究竟是疲劳引发了疾病,还是口渴、寒冷、炎热、失眠、饥饿、饮食葡萄酒过度,抑或是纵欲无度,这都是至关重要的。医生也不应不知晓患者的体质如何,其身体是偏于湿润还是偏于干燥,筋腱是强壮还是羸弱,生病是频繁还是稀少,而在发病时通常是剧烈还是轻微、短暂还是持久;他遵循了何种生活方式,是劳碌还是安逸,是奢侈还是节制:因为往往必须从这些及类似的考量中引申出治疗的新准则。 尽管这些事情也不应当这样被略过,仿佛它们不容任何争议似的。因为埃拉西斯特拉托斯就曾说过,疾病并非由那些原因引起,既然其他人在经历这些原因后、或者同一个人在其他时候经历这些原因后并不发热;而我们时代的某些医生正如他们自己希望看起来的那样,在始祖塞米松的名义下主张,知晓任何原因对于治疗都毫无关系,只要观察疾病的若干共性便已足够。在他们看来,这些共性共有三种类型:一种是紧缩,第二种是弛缓,第三种是混合。因为患者有时排泄过少,有时过多,有时某一处过少而另一处过多;而这些疾病类型有时是急性的,有时是慢性的,有时正在加剧,有时处于相持,有时正在减轻。因此,在辨明属于其中哪一种之后,如果身体处于紧缩,就必须予以疏解;如果患有流泻,就必须予以固摄;如果具有混合病症,就必须随即应对更为剧烈的恶端。而且对急性病须用一种方法医治,对慢性病用另一种方法,对发展中的疾病用一种方法,对相持中的用另一种方法,对已趋向痊愈的又用另一种方法。他们主张,对这些情状的观察就是医学;他们对医学做出如下定义,坚称医学宛如一条被他们称为‘方法’的道路,是对疾病中共性事物的观察。他们既不愿被归入合理派,也不愿被归入仅看重经验的经验派,因为他们与前者产生分歧的缘由在于不愿医学立足于对隐秘事物的推测,而与后者产生分歧的缘由在于认为经验的观察中缺乏技艺。 就埃拉西斯特拉托斯而言,首先,显而易见的事实本身就与他的观点相悖,因为若非在这些原因的某一种之后,疾病极少降临;其次,对别人不起作用或在其他时候对同一个人不起作用的事物,并不能推导出在另一时间它对其他人或对同一个人也没有害处。因为身体内部可能因其虚弱或某种不适而潜伏着某些状态,这些状态要么在他人身上不存在,要么在此人身上的其他时候不存在,它们本身虽不足以引发疾病,却使身体更容易受到其他侵害。然而,如果他充分把握了那些医生妄自宣称为己所有的对自然本性的沉思,他也就会明白:任何事情绝非仅因单一原因而发生,而是那看起来贡献最大的因素被抓取作为原因。单独存在时不起作用的因素,在与其他因素结合时却可能产生极大的作用。除这些之外,甚至连主张血液流入动脉导致发热、且这种情况发生于身体过分充盈之时的埃拉西斯特拉托斯本人,也未曾查明为何在同样充盈的两人之中,一人陷入疾病,另一人却免于一切危险;而这种情况显然每天都在发生。由此可以明了,即使那种血液流入的学说是真实的,它也并非在身体充盈时自身就会发生,而是在这些显见原因的某一种加入进来时才会发生。 至于塞米松的追随者们,如果他们所许诺的规则是恒常有效的,那么他们甚至比任何合理派都更为合理派。因为如果某人并不坚持另一位合理派所赞同的全部内容,只要他(这是首要的)不仅依据记忆而且也依据理性,便并不立刻需要为自己的技艺冠以另一个名称。然而,如果正如更接近事实的那样,医学这门技艺几乎不接受任何恒常的准则,那么他们就与那些仅仅依靠经验支撑的人毫无二致;尤其是因为,疾病究竟紧缩了某人还是弛缓了某人,即便最无经验者也能看清;然而,究竟何种东西能疏解紧缩的身体,何种东西能固摄弛缓的身体,如果这是从理性推导而来的,这位医生便是合理派;如果正如那位否认自己是合理派的人所必须承认的那样,这是来自经验的,他便是经验派。
- 1.prmedicus aliquid oportet inueniat
无人称动词 oportet 直接接续虚拟式 inueniat(省略连词 ut)。名词 medicus 并非作为不定式的宾格主语,而是作为从属分句的主格主语。
- 1.prquod non utique fortasse sed saepius tamen etiam respondeat
由关系代名词 quod 引导的关系从句使用特征虚拟式(respondeat),修饰不定先行词 aliquid。副词短语 non utique fortasse(“或许未必总是”)与后续的 saepius tamen etiam(“然而却更经常地”)形成对比修饰。
- 1.prab illis eo nomine dissentiant, quod...
短语 eo nomine, quod... 是表达理由的惯用结构(“以……为由”),后续的 quod 从句具体说明产生分歧的根据。紧随其后与经验派的对比(ab his eo, quod...)遵循相同的对应结构。
- 1.prut uera sit illa transfusio
此处为带虚拟式的让步 ut 从句(concessive ut),意为“即便那血液流入之说是真实的”,并在主句中由 tamen(tamen illam non per se... fieri)作为呼应。
- 1.prquod propius est
关系代词的插入从句用法(中性单数 quod 指代下文整体事实),是 id quod propius uero est 的省略表达,意为“正如更接近真理的那样”。
