← 凯尔苏斯

医学论

§1.pr#6

方法派的局限、个别观察与序言总结

凯尔苏斯批评方法派仅依赖疾病共性(紧缩与弛缓)而忽视具体原因和个体特异性的局限,借助古代权威和实际医案强调个别观察的重要性。最后他总结自己的立场:医学应当基于显见原因保持理性,解剖应限于尸体而非活人,并由此引向健康养生与疾病治疗的正文。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr#6

Ita apud eum morbi cognitio extra artem, medicina intra usum est; neque adiectum quicquam empericorum professioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum facillima, et non plus quam uulgaria. Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum suptilem medicinae rationem non nouerint, communia tantum uident; et qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere non sustinent, ad communia ista confugiunt. Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professionem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluentium morborum genera diuersa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum uomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum uacat. Nihil autem horum sic ut aliud curatur. Ita protinus in his a communi fluentis morbi contemplatione ad propriam medicina descendit. Atque in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: siquidem certae quaedam res sunt, quae in pluribus uentrem aut adstringunt aut resoluunt. Inueniuntur tamen, in quibus aliter atque in ceteris idem eueniat: in his ergo communium inspectio contraria est, propriorum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio saepe morbum soluit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit; qua ille epota cum uini uim miscendo fregisset, protinus febrem somno et sudore discussit. Quod auxilium medicus opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam proprium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut temporibus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum neque purgatione aluum sollicitet. Quae uera quidem sunt; a communibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis uolunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus anni sit, aegris uero non esse; quibus tanto magis omnis obseruatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Quin etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, facilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, facilius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus quam exercitatus homo sustinet: saepe autem in eo magis necessaria cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum, qui propria non nouit, communia tantum debere intueri; eumque, qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere;1 ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum. Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis.2 Incidere autem uiuorum corpora et crudele et superuacuum est, mortuorum discentibus necessarium: nam positum et ordinem nosse debent, quae cadauer melius quam uiuus et uulneratus homo repraesentat. Sed et cetera, quae modo in uiuis cognosci possunt,3 in ipsis curationibus uulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit. His propositis, primum dicam, quemadmodum sanos agere conueniat, tum ad ea transibo, quae ad morbos curationesque eorum pertinebunt.

因此在他看来,对疾病的认识处于技艺之外,医学被局限于实际应用之内;经验派的行当非但没有增加任何内容,反而被削减了,因为经验派环顾诸多事物,而这些人仅关注最容易的、绝不超过通俗层面的事物。事实上,那些医治牛群和驮兽的人,因为无法知晓喑哑动物各自的特异性,便仅依仗共同的性状;而外邦民族由于不懂得精微的医学理论,也只看得到共性;那些掌管大型疗养所的人,由于无法以极大的精力照应每一个人,便逃遁到那些共性之中。对赫拉克勒斯发誓,古代的医生们也并非不知道这一点,但他们并不满足于这些。因此,甚至连最古老的权威希波克拉底也曾说过,应当兼顾共性与个性来进行医治。而且他们这些人自身也绝不可能停留在自己的行业准则之内:因为紧缩性疾病与流出性疾病各自具有不同的类型,这在流出的疾病中更容易被察觉。因为吐血是一回事,吐胆汁是另一回事,吐食物又是另一回事;遭受腹泻之苦与遭受绞痛之苦是不同的;因出汗而消散与因痨病而衰竭是不同的。而且体液也会迸发到特定部位,如眼和耳;没有任何人体器官能够免于这种危险。然而,这些病症没有一种能以与另一种相同的方式得到治疗。因此在这些情形中,医学立即从对流出性疾病的普遍观察下降到了对个别特性的观察。此外,在这一特定观察中,常常又需要对个体特异性的另一种认识;因为即使在类似的情况下,相同的治疗手段也未必对所有人都有帮助:固然有某些确定的事物,在大多数人身上要么收紧腹部,要么通畅腹部。然而也能发现一些人,在他们身上同一事物所产生的结果与其他人截然不同:因此在这些人身上,对共性的考察是有害的,唯有对个性的考察才是有益的。而且对原因的评估也常常能驱散疾病。因此,甚至我们近代所见到的当代最聪颖的医生卡西乌斯,在得知一位发热且极度口渴的患者是在大醉之后开始受到压迫时,便给他灌服了冷水;当该患者喝下冷水、通过稀释消解了酒力之后,随即借助睡眠和出汗驱散了发热。这位医生适时提供这种救助,并非根据身体是紧缩还是流出,而是根据先前存在的那种原因。而且在这些作者的学说中,也存有某种地域和时间两者所特有的东西:当他们论及健康人应当如何行事时,他们告诫说,在气候严酷的地域或季节,应当更加规避寒冷、炎热、过饱、劳累、纵欲;并且如果有人感到身体沉重,在相同的地域或季节应当更多地静养,切勿因催吐而刺激胃部,亦勿因泻下而扰动肠道。这些固然是真实的;然而,除非他们试图让我们相信,健康人固然必须考虑何种气候、一年的何种季节,而病人却无需考虑,否则他们自己也是从共性下降到了某些具体的个性;对于病人而言,由于其虚弱更容易受到伤害,一切观察就越发显得必要。甚至在同一个人身上,疾病的特异性也各不相同;曾经用顺应的疗法医治无效的人,往往因相反的疗法而得以康复。在给予食物方面也能发现极多的差异,在此我仅举一例便觉足矣。因为比起孩童,少年更能忍受饥饿;在浓密的气候中比在稀薄的气候中更能忍耐;在冬季比在夏季更能忍耐;比起兼习惯吃午餐者,习惯只进一餐的人更能忍耐;未受锻炼者比受过锻炼者更能忍耐:然而在较不能耐受绝食的人身上,往往更需要迅速进食。根据这些情况,我推断出:不知道特异性的人应当仅注视共性;而能够知晓特异性的人,固然不应忽视共性,但也应当潜心于特异性;因此,在知识同等的情况下,相熟的医生终究比陌生的医生更为有用。 因此,为了回到我原本的论题,我确实认为医学应当是合理的,但应当由显见的原因所充实,一切晦涩的原因并非从医者的思考中、而是从医术本身中被剔除。然而,切开活人的身体既是残忍的又是多余的,但对于学习者而言切开死者的身体则是必要的:因为他们必须知晓位置与秩序,而尸体比活生生且受伤的人能更好地展现这些。至于那些仅能在活人身上知晓的其余事物,实践本身在对伤者的具体治疗中,虽略微迟缓但会温和得多地予以展示。 阐明了这些原则之后,我将首先论述健康人应当如何行事,然后我将过渡到那些涉及疾病及其治疗的事项。

语法注3 条
  1. 1.prnon illas quidem oportere neglegere, sed his quoque insistere

    指示代词‘illas’前指上文的‘共性(communia)’,而‘his’则指代紧邻的‘特异性(proprietates)’。两个不定式‘neglegere’与‘insistere’均由连词‘sed’连接并受非人称动词‘oportere’支配,其逻辑主语为对格短语‘eum qui nosse proprietates potest’。

  2. 1.probscuris omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis

    由‘obscuris omnibus’充当逻辑主语的独立夺格结构。修饰‘reiectis’的对比介词短语‘non ab... sed ab...’构成对照,意指晦涩的原因“并非从医者个人的思索中、而是从医术(医学体系本身)中被排除”。

  3. 1.prquae modo in uiuis cognosci possunt

    关系从句中的副词‘modo’在此并非表示时间的“刚才/现在”,而是限定副词(相当于‘tantum’,意为“仅仅/唯独”),修饰介词短语‘in uiuis’(“唯独在活人身上才能被知晓的”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.pr#6