← 凯尔苏斯

医学论

§1.pr#4

活体解剖的无用性与理性探求的折中

塞尔苏斯转述经验派的观点,抨击活体解剖残忍且无用,指出偶发创伤已足以提供解剖观察,随后提出自己的折中见解,认为对自然的探求与理性推论虽不能替代经验,却能启发智力,是完善医术不可或缺的要素。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr#4

Atque ea quidem, de quibus est dictum, superuacua esse tantummodo: id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; cum praesertim ex his, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino cognosci, alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, leuorem, mollitiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia integro fuerint, quia, cum corpora inuiolata sint, haec tamen metu, dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfectibus saepe mutentur; multo magis ueri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa noua sit, sub grauissimis uulneribus et ipsa trucidatione mutari. Neque quicquam esse stultius, quam quale quidque uiuo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo. Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine posse diduci: simul atque uero ferrum ad praecordia accessit et discissum transuersum saeptum est, quod membrana quaedam est quae superiores partes ab inferioribus diducit (ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uocant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum praecordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit. Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia uiui uiscera habeamus.1 Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine conspectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim gladiatorem in harena uel militem in acie uel uiatorem a latronibus exceptum sic uulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cognoscere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, idque per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant; quantum uero in uiuis cognosci potest, ipsa curatio ostendat. Cum haec per multa uolumina perque magnas contentionis a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subiciendum est, quae proxima uero uideri possint. Ea neque addicta alterutri opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, sed media quodammodo inter diuersas sententias; quod in plurimis contentionibus deprehendere licet sine ambitione uerum scrutantibus: ut in hac ipsa re. Nam quae demum causae uel secundam ualetudinem praestent, uel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus uel trahatur uel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia conprehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest. Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, tamen eas adiuuant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamuis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque. Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum ideo quoque maiores medicos extitisse. Ratione uero opus est ipsi medicinae, etsi non inter obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe * *: est enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non †cibus, non somnus subsequitur, sicut adsueuit. Rarius sed aliquando morbus quoque ipse nouus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra * * * quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspirauerit, sic ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium inuenerint. Quos ego nihil temptasse iudico, quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua uoluerit, ne occidisse, nisi seruasset, uideretur: ueri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.2 Ad quod medicinae genus neque semper similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogitare, quo potissimum medicamento sit utendum.

而且,以上所讨论的那些事情仅仅是多余的而已;但剩下的事情甚至堪称残酷,那就是切开活人的腹部与胸膈,使这门本为人类健康卫士的技艺不仅给人带来灾祸,甚至带来最残忍的灾祸;尤其是因为,在以如此巨大暴力探求的事物中,有些完全无法知晓,而有些即使不犯罪行也能知晓。因为颜色、光滑度、柔软度、坚硬度以及所有类似的属性,在被切开的身体中绝非如同在完好的身体中那样,因为即使身体不受伤害,这些属性也常常因恐惧、疼痛、饥饿、消化不良、疲倦以及无数其他轻微的情状而改变;那些具有更大柔软性、对光线本身亦属初次接触的体内脏器,在极严重的创伤和屠戮本身之下发生改变,则是远为合乎情理的。再也没有比认为行将就木之人、乃至已死之人体内的情形与活人体内相同更为愚蠢的想法了。因为对于并不那么切要的腹部,固然在人呼吸尚存时便能剖开;但一旦刀刃触及胸膈,切断了横向隔障,即某种将上部与下部分开的膜(希腊人称之为横隔膜),人便立刻丧命:因此,呈现在凶残如劫匪的医生眼前的死者胸膈及一切内脏,必然具有死者所具有的形态,而非活人曾经具有的形态。因此,医生的结果是残忍地宰杀了一个人,而不是知晓我们在活着时拥有怎样的内脏。然而,如果有任何东西能够在人尚有呼吸时呈现于眼前,偶然性往往会将其提供给施治者。因为有时斗兽场中的角斗士、战场上的士兵,或遭盗匪袭击的行旅,会受到使体内某处暴露出来的创伤,一人伤在此处,另一人伤在彼处;这样,一位谋求治愈而非谋求杀戮的明智医生,便能了解其位置、朝向、秩序、形状及其他类似的事物,并通过仁慈来获知其他人以可怖的残忍所获知的东西。基于这些原因,甚至对死者的解剖也是不必要的(即使这并不残忍,却令人作呕),因为大部分事物在死者体内都处于不同状态;而凡是在活人体内所能知晓的,治疗本身自会展现。 既然这些问题已被医生们在众多卷帙中以及激烈的争论中屡屡探讨且仍在探讨,就必须提出那些看起来最接近真理的看法。这些看法既不依附于任何一种主张,也不与两者过度偏离,而是在不同观点之间保持着某种中道;任何不带派系私心而探寻真理的人,在大多数争论中都能发现这一点,正如在这件事本身中一样。因为究竟何种原因带来健康或引发疾病,气息或食物究竟如何被吸入或消化,即使是传授智慧的人也无法通过确切知识来把握,而只能凭借推测去探求。对于缺乏确切认识的事物,其主观臆见并不能发现确切的疗法。而在具体的医治实践中,没有任何东西比经验贡献更大,这也是千真万确的。因此,尽管有许多事物严格来说并不属于技艺本身,但它们通过激发工匠的智力而对技艺有所助益:是以,对事物本性的这种沉思,虽不能造就医生,却能使医生更适合医学且更趋完美。合乎情理的是,希波克拉底和埃拉西斯特拉托斯,以及其他任何不满足于仅处理发热和溃疡、亦在某种程度上探究自然本性的人,固然并非因这种探究而成为医生,但也正因如此才展现为更伟大的医生。然而医学本身确实需要推论,即使并非在隐秘原因或自然生体机能之中,但常常亦需要:因为这门技艺是推测性的。而且不仅推测,常常甚至连经验都无法给医学提供确定的应答,有时发热、食物、睡眠也并不像往常那样按部就班地到来。更为罕见、但偶尔确实会发生的是,疾病本身也是崭新的:声称新疾病不会发生显然是荒谬的,因为在我们这个时代,就曾有一位妇人因私处脱出坏肉并干枯而在数小时内断气,以致最显赫的医生们既未能查明病因种类,也未能找到解救之法。据我判断,他们什么也没有尝试,因为在一位显贵人物身上,没有人愿意拿自己的推测去冒险,以免在未能救活时被视为杀人凶手;然而合乎情理的是,如果摒弃这种顾虑,他们本能够构想出某些方法,并且某人所尝试的疗法或许本会奏效。对于这种医学,类比并不总是能带来助益;但如果有时能带来助益,在相似的疾病与疗法种类之中思索究竟应当主要使用何种药物,这本身就正是合乎理性的举动。

语法注2 条
  1. 1.prItaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia uiui uiscera habeamus.

    不定式 consequi 的逻辑主语为对格 medicum(间接引语结构),意为“医生达成的结果是……”。其后的两个 ut 从句(ut... iugulet, non ut sciat)作为结果/实质宾语从句附属于 consequi,讽刺性地对比了实际带来的后果(残忍屠戮)与预期的目的(了解活体内脏)。

  2. 1.prne occidisse, nisi seruasset, uideretur: ueri tamen simile est potuisse aliquid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse id, quod aliquis esset expertus.

    间接引语中的过去与事实相反的虚拟条件句。条件从句 nisi seruasset(过去完成时虚拟式)表示“如果未能救活”。间接引语中的主句分别由 potuisse aliquid cogitare(完成时不定式 potuisse 代表直陈式过去或虚拟式过去完成时的潜能/反事实)以及复合未来不定式 responsurum fuisse(代表虚拟式过去完成时 respondisset)构成,独立夺格 detracta tali uerecundia 则充当附加的条件要素(“若放下此种顾虑”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.pr#4