← 凯尔苏斯

医学论

§1.pr#3

经验派的立场与理论探究的无益性

阐述了经验派的立场,主张对晦暗原因和自然机能的理论探究毫无意义,因为自然是不可理解的,而医学并非源于哲学思辨,而是源于治疗经验的积累。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr#3

Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, euidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur: obscurarum uero causarum et naturalium actionum quaestionem ideo superuacuam esse contendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit. Non posse uero conprehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos conueniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? cur huic potius quam Asclepiadi? Si rationes sequi uelit, omnium posse uideri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros perductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis uerba superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura locorum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, aliud in Gallia. Quod si morbos haec facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse.1 Saepe etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, uulneris, neque ex his patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa incerta, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus docuerit, sicut in ceteris omnibus artibus. Nam ne agricolam quidem aut gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diuersa de his senserint, ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse, quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud eos diuersae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, medendi uias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; leuatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecerant; eademque ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios exiguo; grauioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.2 Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse; nec post rationem medicinam esse inuentam, sed post inuentam medicinam rationem esse quaesitam. Requirere etiam se, ratio idem doceat quod experientia an aliud: si idem, superuacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen remedia exploranda summa cura fuisse; nunc uero iam explorata esse; neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medicinam. Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum. Neque enim se dicere medicum consilio non egere et inrationale animal hanc artem posse praestare; sed has latentium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed quid optime digeratur, siue hac de causa concoctio incidat siue illa, et siue concoctio sit illa siue tantum digestio. Neque quaerendum esse quomodo spiremus, sed quid grauem et tardum spiritum expediat; neque quid uenas moueat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus in utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam uincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.3

与此相反,那些因经验而自称为经验派的人,固然将显见原因视为必要而加以采纳,但他们坚称,对晦暗原因和自然生体机能的探究是多余的,因为自然是不可理解的。而自然不能被理解,从那些争论这些问题的人的分歧中便显而易见,因为在这件事情上,无论是在传授智慧的人(哲学家)之间,还是在医生们自己之间,都未达成一致。究竟为何有人应当相信希波克拉底甚于赫罗菲洛斯?又为何相信赫罗菲洛斯甚于阿斯克勒庇阿德斯呢?如果人们愿意听从理论推导,所有人的理论似乎都并非不可信;如果听从疗效,所有的这些人都能将病人带向健康。因此,任何人的论辩或权威都不应当被剥夺信任。如果推理能够成就医术,那么钻研哲理的人就应当是最伟大的医生了;然而事实是,他们辞藻有余,而医治的知识不足。此外,根据各地的自然环境,医术的种类也各不相同,在罗马需要一种,在埃及需要另一种,在高卢又需要另一种。如果是那些在各地都完全相同的因素导致了疾病,那么相同的疗法也本应当在各地都适用。而且,往往原因虽然显而易见,例如眼炎或创伤的原因,但疗法却并不能从中推导而出。既然显见原因都不能提供这种救治知识,那么存疑的原因就更不可能提供这种知识了。因此,既然那〔原因〕是不确定且不可理解的,就应当从确凿且已被检验的事物中寻求帮助,也就是说,正如在所有其他技艺中一样,应当求助于经验在实际治疗中所教导的东西。因为连农夫或舵手都不是靠论辩,而是靠实际经验培养出来的。而这些理论沉思与医学毫不相干,这一点也可以从以下事实中看出:对这些问题持不同见解的人,却将人们引向了同样的健康。他们之所以能够做到这一点,是因为他们并非从各人见解不一的隐秘原因或自然机能中汲取医治途径,而是根据在各人那里奏效的情况而从经验中得出途径的。医学在最初甚至根本不是从那些探究中引出的,而是从经验中引出的:在没有医生的病人中,一些人由于贪食而在最初几天立即进食,另一些人由于厌食而绝食;而绝食的人其病情得到了更大的缓解。同样,一些人在发烧正盛时进食,一些人在发热前不久进食,另一些人在退热后进食;随后结果最为良好的,是那些在发热结束后才进食的人。依同样的道理,在发病之初,一些人立刻进食较多,另一些人进食微薄;而那些饱食的人病情变得更为严重。当这些以及类似的情况每天都在发生时,细心的人们记录下了通常何种做法效果更好;随后便开始向患病者开出这些医嘱。医学正是如此诞生的,它在随后的岁月中借由一些人的康复和另一些人的死亡,将有害之物与有益之物区分开来。随后,在疗法已被发现之后,人们才开始讨论其背后的理据;并非在理据出现之后才发明了医学,而是在医学被发明之后才探求理据。他们还进一步质问,理性所教导的与经验所教导的究竟是相同的还是不同的:如果是相同的,理性便是多余的;如果是不同的,理性甚至是有害的。尽管起初必须极其审慎地检验各种疗法,但如今它们早已被检验完备;既没有发现新种类的疾病,也不需要新的医术。即便现在偶然发生某种未知的病症,医生也绝不需要因此去思考隐秘的事物,而是会立刻观察该疾病与哪种病症最为接近,尝试那些曾经屡屡救治过相近病痛的类似疗法,并通过其相似性寻得救助。因为他们并非声称医生不需要判断力(思虑),也不是说无理性的动物也能胜任这门技艺;而是说对隐匿事物的这些推测与治病并不相干,因为重要的不是何者致病,而是何者祛病;无论消化是由于这种原因还是那种原因发生,也无论那是消化还是仅仅是分散,重要的都不是它如何发生,而是何物最容易被消化。我们也不应探求我们是如何呼吸的,而应探求何物能够缓解沉重迟缓的呼吸;不应探求何物促使血管搏动,而应探求每种搏动类型意味着什么。而这些都是通过经验获知的。并且在所有此类思索中,人们都可以从正反两方面进行论辩;因此才智与辩才能够胜出,但疾病并不是靠雄辩而是靠疗法治愈的。如果一个口拙之人通过实践熟知这些经检验区分的事物,那么他将成为一名比没有实践而空自磨砺口舌之人远为伟大的医生。

语法注3 条
  1. 1.prQuod si morbos haec facerent, quae ubique eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse.

    间接引语中表示过去反事实的条件句。条件从句使用未完成过去时虚拟式 facerent 表示与事实相反的假设,而主句则采用表义务的动词 debeo 的完成时不定式 debuisse 搭配 esse,代表了在直接引语中表未履行的必要性的直陈式过去时(debebant / debuerunt)转入间接引语后的结构。

  2. 1.prsubinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa discernentem a salutaribus.

    现在分词 discernentem 修饰前面的阴性名词 medicinam(医学),将医学拟人化为一个主动区分的主体。夺格短语 aliorum salute, aliorum interitu 用作方式或伴随情况夺格,意为“通过一些人的康复与另一些人的死亡”。

  3. 1.prQuae si quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medicum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit.

    句首的 Quae 是指代前文所述事实的连接性关系代词(中性复数宾格),被 usu discreta(通过实践区分开的)修饰,并作为 norit 的宾语。主句处于间接引语中,构成 hunc ... futurum [esse] 的带宾格的不定式结构,并通过比较级 maiorem ... quam si 将两个从属的 si 从句(动词 norit 和 excoluerit 均为完成时虚拟式)进行对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.pr#3