← 凯尔苏斯

医学论

§1.pr#2

理性派的四个要素与解剖的合理性

塞尔苏斯阐述了理性医学派认为必不可少的四个要素(潜在原因、显见原因、自然生体机能、体内器官知识)。他特别论述了赫罗菲洛斯与埃拉西斯特拉托斯为理解体内解剖结构而进行的人体解剖及对罪犯实施活体解剖的合理性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr#2

Abditas causas uocant, in quibus requiritur, ex quibus principiis nostra corpora sint, quid secundam, quid aduersam ualetudinem faciat. Neque enim credunt posse eum scire, quomodo morbos curare conueniat, qui unde sint ignoret; neque esse dubium quin alia curatione opus sit,1 si ex quattuor principiis uel superans aliquod uel deficiens aduersam ualetudinem creat, ut quidam ex sapientiae professoribus dixerunt: alia, si in umidis omne uitium est, ut Herophilo uisum est; alia, si in spiritu, ut Hippocrati; alia, si sanguis in eas uenas, quae spiritui accommodatae sunt, transfunditur et inflammationem, quam Graeci ΦΛΕΓΜΟΝΗΝ nominant, excitat, eaque inflammatio talem motum efficit, qualis in febre est, ut Erasistrato placuit; alia, si manantia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit: eum uero recte curaturum, quem prima origo causae non fefellerit. Neque uero infitiantur experimenta quoque esse necessaria, sed ne ad haec quidem aditum fieri potuisse nisi ab aliqua ratione contendunt: non enim quidlibet antiquiores uiros aegris inculcasse, sed cogitasse quid maxime conueniret, et id usu explorasse, ad quod ante coniectura aliqua duxisset. Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint * * *, si a consilio tamen coeperunt. Et id quidem in multis ita se habere. Saepe uero etiam noua incidere genera morborum, in quibus nihil adhuc usus ostenderit et ideo necessarium sit animaduertere, unde ea coeperint; sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo potius utatur. Et ob haec quidem in obscuro positas causas persecuntur. Euidentes uero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt: occursurum enim uitio dicunt eum, qui originem non ignorarit. Naturales uero corporis actiones appellant, per quas spiritum trahimus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. Tum requirunt etiam, quare uenae nostrae modo summittant se, modo attollant; quae ratio somni, quae uigiliae sit; sine quorum notitia neminem putant uel occurrere uel mederi morbis inter haec nascentibus posse. Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio uidetur, huic potissimum insistunt; et duce alii Erasistrato teri cibum in uentre contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere; alii credunt Hippocrati per calorem cibos concoqui; acceduntque Asclepiadis aemuli, qui omnia ista uana et superuacua esse proponunt: nihil enim concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne diduci. Et haec quidem inter eos parum constant: illud uero conuenit, alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud uerum est: nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, eum, qui maxime calorem mouet: at nihil ex his esse quaerendum, si nihil concoquitur, ea uero sumenda, quae maxime manent, qualia adsumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus grauis est, cum somnus aut uigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa qualiter eueniant perceperit. Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum uaria genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, qui ipsas ignoret. Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos uiuos inciderint,2 considerarintque etiamnum spiritu remanente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, leuorem, contactum, processus deinde singulorum et recessus, et siue quid inseritur alteri, siue quid partem alterius in se recipit: neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quodque uiscus intestinumue sit, non cognouerit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret; et cum per uolnus alicuius uiscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine; similesque omnia, quae posita supra sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.3

他们将那些探求我们的身体由何种始基构成、何者导致良好健康、何者导致不良健康的原因称为“潜在原因”。因为他们不相信一个对疾病由何而来一无所知的人能够知道该如何适当地医治疾病;他们也不怀疑,如果正如某些传授智慧的人所说,四大始基中某种元素的过剩或匮乏造成了不良健康,就需要一种疗法;如果正如赫罗菲洛斯所认为的,所有的病患都在于体液,就需要另一种疗法;如果正如希波克拉底所认为的,在于气息,就需要另一种;如果血液正如埃拉西斯特拉托斯所主张的那样,灌入那些适应于气息的血管中,引发了希腊人称之为“弗勒格摩涅”的炎症,并且该炎症产生了发热中所见的那种搏动,就需要另一种疗法;如果正如阿斯克勒庇阿德斯所坚持的那样,流动的微粒因停留在不可见的孔隙中而阻断了通道,就需要另一种疗法;而唯有未曾被原因的最初根源所蒙蔽的人,才能正确地进行医治。他们确实并不否认经验也是必要的,但他们坚称,若非凭借某种理性,甚至连通向经验的途径都不可能开启:因为古代的人们并非把任意之物硬塞给病人,而是深思何者最为合适,并通过实际运用去检验此前某种推测所引导的方向。而且,即便现在绝大多数事情已被检验明了,只要它们最初仍是始于深思熟虑,这其间便没有任何区别。而在许多事情上情况确乎如此。然而,往往也会出现一些新种类的疾病,关于它们,实际运用迄今尚未展现出任何东西,因此有必要探明它们发端于何处;没有这一点,任何凡人都不可能查明为何应当使用这种疗法而非那种疗法。正是基于这些理由,他们去探求那些处于隐晦之中的原因。 而他们将那些探求是热还是冷、是饥饿还是饱食以及类似情况带来了疾病开端的原因,称为“显见原因”:因为他们说,只有并非不知晓根源的人,才能够克服病症。 他们将我们借以吸入和呼出气息、摄取并消化食物与饮品、以及同样借以将这些物品输送到肢体各个部位的机能,称为身体的“自然生体机能”。继而他们还探求,为何我们的脉搏时而平伏、时而高张;睡眠的法则是什么,觉醒的法则又是什么;他们认为,若缺乏对这些的认识,便无人能够应对或医治在这些机能中滋生的疾病。在这些机能中,既然消化似乎与治疗最为密切相关,他们便主要致力于此;一些人追随埃拉西斯特拉托斯,坚称食物是在胃中被磨碎的,另一些人追随普拉克萨戈拉斯的弟子普莱斯托尼科斯,坚称食物是腐烂的;另一些人相信希波克拉底,认为食物是通过热量消化的;阿斯克勒庇阿德斯的效仿者们也加入了进来,他们提出所有这些理论都是虚妄且多余的:因为没有任何东西被消化,而是未消化的物质按其被摄入时的原样被分散到全身。在这些观点上,他们之间罕有一致;但有一点确实是一致的,即如果这是真的,就应当给患者某种食物,如果那是真的,就应当给另一种食物:因为如果食物是在体内被磨碎的,就应当寻求最容易被磨碎的食物;如果是腐烂,就应当寻求其中腐烂最迅速的食物;如果是热量促成消化,就应当寻求最能引发热量的食物;但如果没有任何东西被消化,就绝不应当从这些当中去寻求,而应当摄取那些最能保持其被摄入时原样的食物。依照同样的道理,当呼吸困难时,当睡眠或不眠困扰时,他们认为,唯有事先明察这些现象自身是如何产生的人,才能够施以医治。 除此之外,既然在体内各个器官中会滋生疼痛和各类疾病,他们认为,对这些器官一无所知的人,便不可能对其施加救治。因此,解剖死者的尸体并探查其内脏和肠道是必不可少的;而赫罗菲洛斯和埃拉西斯特拉托斯做得最为卓越,他们从国王那里接收了狱中的罪犯,将其活着解剖,并在气息尚存时观察大自然此前封闭起来的那些部分,以及它们的位置、颜色、形状、大小、排列、硬度、柔软度、光滑度、接触感,随后观察每个器官的突出和凹陷,以及是否有什么插入另一个器官,或是否有什么将另一个器官的一部分容纳于自身之中:因为当体内发生疼痛时,不知道每个内脏或肠道位于哪个部位的人,不可能知道究竟是什么在疼痛;患病的部位也不可能被一个对其一无所知的人所治愈;并且当由于创伤而使某人的内脏暴露在外时,不知道各个健康部位颜色的人,便无法辨别何者健全、何者受损;因此甚至不可能救助受损的部位。当探明了体内器官的位置与形状并获知其大小之后,从外部施加疗法才更为妥当;上述的一切论据都具有类似的理据。而且,通过对有罪之人——且仅仅是极少数人——的惩罚,为世世代代无辜的人民寻求疗法,并不如大多数人所提出的那样残忍。

语法注3 条
  1. 1.prneque esse dubium quin alia curatione opus sit

    此句为间接引语中的“neque esse dubium quin...”(毫无疑问……)结构,其内部嵌套了非人称结构“opus est + 夺格(alia curatione)”,意为“需要另一种疗法”。随后根据关于病因的不同学说,在若干“si...”条件从句中平行重复承前省略的“alia (curatione opus sit)”。

  2. 1.prlongeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos uiuos inciderint

    主句的对格不定式结构“longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum”(赫罗菲洛斯和埃拉西斯特拉托斯做得最为卓越)统领一个由“qui”引导的表原因/特征的关系从句,从句中使用虚拟式完成时(inciderint, considerarint),这是间接引语内部从属从句的常规虚拟式用法。

  3. 1.prneque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri

    这是一个以“neque esse crudele”(并非残忍)为谓语的对格不定式结构,以被动不定式短语“remedia... quaeri”(寻求疗法)作其主语。“hominum nocentium... suppliciis”为方式/手段夺格,表示“通过对有罪之人的惩罚”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.pr#2