- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.pr#1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯概述了医学的起源与历史演变(从阿斯克勒庇俄斯、希波克拉底到医学三分立及经验派的兴起),介绍了理性派与经验派的争论,并列举了理性派所主张的基本要件。
Vt alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris MEDICINA promittit. Haec nusquam quidem non est, siquidem etiam inperitissimae gentes herbas aliaque promta in auxilium uulnerum morborumque nouerunt. Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis. Vt pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam adhuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii Podalirius et Machaon bello Troiano ducem Agamemnonem secuti non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt; quos tamen Homerus non in pestilentia neque in uariis generibus morborum aliquid adtulisse auxilii, sed uulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse proposuit. Ex quo apparet has partes medicinae solas ab is esse temtatas, easque esse uetustissimas. Eodem uero auctore disci potest morbos tum ad iram deorum inmortalium relatos esse, et ab isdem opem posci solitam uerique simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores,1 quos neque desidia neque luxuria uitiarant; siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit. Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari uiri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit; quae ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub isdem auctoribus nata sit: scilicet is hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione nocturnaque uigilia minuerant.2 Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accipimus, clarissimos uero ex is Pythagoran et Enpedoclen et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separauit, uir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diuersas curandi uias processerint. Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur. Primam ΔΙΑΙΤΗΤΙΚΗΝ secundam ΦΑΡΜΑΚΕΥΤΙΚΗΝ tertiam ΧΕΙΡΟΥΡΓΙΑΝ Graeci nominarunt. Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.3 Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit. Quem Apollonius et Glaucias et aliquanto post Heraclides Tarentinus et aliqui non mediocres uiri secuti ex ipsa professione se empiricos appellauerunt. Sic in duas partes ea quoque, quae uictu curat, medicina diuisa est, aliis rationalem artem, aliis usum tantum sibi uindicantibus, nullo uero quicquam post eos, qui supra comprehensi sunt, agitante, nisi quod acceperat, donec Asclepiades medendi rationem ex magna parte mutauit. Ex cuius successoribus Themison nuper ipse quoque quaedam in senectute deflexit. Et per hos quidem maxime uiros salutaris ista nobis professio increuit. Quoniam autem ex medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est. Et quia prima in eo dissensio est, quod alii sibi experimentorum tantummodo notitiam necessariam esse contendunt, alii nisi corporum rerumque ratione comperta non satis potentem usum esse proponunt, indicandum est, quae maxime ex utraque parte dicantur, quo facilius nostra quoque opinio interponi possit. Igitur ii, qui RATIONALEM medicinam profitentur, haec necessaria esse proponunt: abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde euidentium; post haec etiam naturalium actionum, nouissime partium interiorum.
正如农业向健康的身体许诺滋养,医学向患病者许诺健康。这门技术确实无处不在,因为即使是最未开化的民族,也知晓用草药及其他触手可及之物来救助创伤与疾病。然而,与其他民族相比,医学在希腊人中得到了相当多的发展,即便在他们中间,也并非始于最初,而是在我们之前数个世纪。从阿斯克勒庇俄斯被尊为最古老的始祖这一点便显而易见;他由于将这门此前粗糙通俗的知识钻研得稍显精妙,因而被列入神明之列。随后他的两个儿子波达利里俄斯与马卡翁在特洛伊战争中追随统帅阿伽门农,为战友们提供了不可忽视的帮助;然而荷马表明,他们并未在瘟疫或各种疾病中提供任何帮助,而通常只用手术刀和药物治疗创伤。由此可见,医学中仅有这些部分曾由他们尝试,而它们也正是最古老的。确实,从同一位作者处可以得知,当时的疾病被归咎于不死诸神的愤怒,人们通常向同一批神明祈求救助;并且很可能的是,在毫无对抗不良健康的救助手段的情况下,多数人仍能享有良好的健康,乃是得益于未被懈怠或奢侈所败坏的良好习惯;因为这二者首先在希腊、继而在我们中间败坏了身体,因此这种在昔日以及在其他民族中皆无必要的繁复医学,如今也勉强只能使我们当中的少数人活到老年的开端。 因此,即使在我所提到的那些人之后,也没有显赫的人物从事医学,直到人们开始以更大的热忱探讨学术;这门学问正如对心灵而言在一切事物中最不可或缺,同样对身体而言是有害的。起初,医治的知识被视为智慧的一部分,以至于疾病的治疗与自然本质的沉思发端于同一批学者:显而易见,正是那些因宁静的思索和夜间的失眠而削弱了自身体魄的人,最需要这种知识。因此我们得知,传授智慧的人中有许多人精通于此,其中最著名的当属毕达哥拉斯、恩培多克勒和德谟克利特。正如某些人所相信的那样,德谟克利特的弟子科斯岛的希波克拉底,是所有人中第一个值得铭记的人,他将这门学科从智慧的追求中分离出来,是一位在技艺与口才上皆卓越非凡的人物。在他之后,卡里斯托斯的狄奥克利斯,继而是普拉克萨戈拉斯和克律西波斯,然后是赫罗菲洛斯和埃拉西斯特拉托斯,他们以此种方式从事这门技艺,以至于走向了各不相同的治愈之道。 在同一时期,医学被分成了三个部分:一种以饮食调理,另一种以药物,第三种以手法进行治疗。希腊人将第一种命名为摄生学,第二种为药物学,第三种为外科学。而那门以饮食治疗疾病的医学中,最为著名的学者们试图探讨更为深奥的课题,将对自然之理的认识也归为己有,仿佛没有它,医学就会变得残缺而羸弱。在他们之后,塞拉皮翁第一个宣称这种理性学问与医学毫无关系,将医学仅仅建立在运用和经验之上。阿波罗尼奥斯、格劳基亚斯,以及稍后的塔兰托的赫拉克利德斯和若干非平庸之辈追随了他,并因其自身的主张而自称为经验派。就这样,那门以饮食治疗的医学也分成了两个部分,一方主张理性技艺,另一方仅主张实际运用;确实,在上述之人之后,没有人探讨过任何东西,除非是他所继承的学说,直到阿斯克勒庇阿德斯在很大程度上改变了医治的法则。在他的继承者中,泰米森最近也在晚年亲自改变了某些学说。正是通过这些人,我们这门有益健康的职业得到了极大的发展。 然而,既然在医学的各个部门中,治疗疾病的部分既最为困难,也最为著名,因此必须首要论述它。且由于首要的分歧在于:一些人坚持认为对他们而言仅仅需要经验知识,而另一些人提出,若不查明身体和事物的理据,实际运用便不足以奏效;因此必须指出双方各自主要陈述了什么,以便我们的观点也能更容易地介入其中。 因此,标榜理性医学的人提出以下诸项是必不可少的:对隐藏且包含疾病的深层原因的认识,其次是对显见原因的认识;此后是对自然生命机能的认识,最后是对体内各个部位的认识。
- 1.pruerique simile est inter * nulla auxilia aduersae ualetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores
这是由 uerique simile est(……是近乎真实的)引导的对格不定词结构(contigisse)。不定词的对格主语 eam 指代前文的 ualetudinis,构成“健康曾呈现为良好状态(bonam)”之意。尽管文本中存在脱文标记(*),但句子的主干语法结构是一目了然的。
- 1.prscilicet is hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione nocturnaque uigilia minuerant
短语 is requirentibus 是独立夺格结构(ablativus absolutus),代词 is(= iis)作为分词 requirentibus 的逻辑主语。先行词 is 受关系从句 qui... 的修饰,解释了哲学家们最需要这种医学知识的原因与背景。
- 1.prtamquam sine ea trunca et debilis medicina esset
连词 tamquam 引导带有未完成过去时虚拟式(esset)的从句,表达主句主语(重视饮食调理的医学学者)所持有的主观设想或理由(“仿佛若无它,医学便会残缺而羸弱”)。
