- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.4-1.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者论述了针对身体特定虚弱部位的养生法则,首先详细说明头部虚弱者的冷水冲洗、理发与饮食调理,继而提出针对眼疾卡他、慢性腹泻以及结肠疼痛(疝气)患者的运动与饮食调摄方案。
Proximum est, ut de iis dicam, qui PARTES aliquas corporis inbecillas habent. Cui caput infirmum est, is si bene concoxit, leniter perfricare id mane manibus suis debet; numquam id, si fieri potest, ueste uelare; ad cutem tonderi.1 Vtileque lunam uitare, maximeque ante ipsum lunae solisque concursum; sed nusquam post cibum2 * *. Si cui capilli sunt, cottidie pectere, multum ambulare, sed, si licet, neque sub tecto neque in sole; ubique autem uitare solis ardorem, maximeque post cibum et uinum; potius ungui quam lauari, numquam ad flammam ungui, interdum ad prunam. Si in balineum uenit, sub ueste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui; tum transire in caldarium; ubi sudauit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida. diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere; deinde id aliquamdiu perfricare, nouissime detergere et unguere. Capiti nihil aeque prodest atque aqua frigida: itaque is, cui hoc infirmum est, per aestatem id bene largo canali cotidie debet aliquamdiu subicere. Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere: sed cum ceteras partes adtingi nolit, demittere id, ne ad ceruices aqua descendat; eamque, ne quid oculis aliisue partibus noceat, defluentem subinde manibus regerere. Huic modicus cibus necessarius est, quem facile concoquat; isque, si ieiuno caput laeditur, adsumendus etiam medio die est; si non laeditur, semel potius. Bibere huic adsidue uinum dilutum leue quam aquam magis expedit, ut, cum caput grauius esse coeperit, sit quo confugiat.3 Eique ex toto neque uinum neque aqua semper utilia sunt: medicamentum utrumque est, cum in uicem adsumitur. Scribere, legere, uoce contendere huic opus non est, utique post cenam; post quam ne cogitatio quidem ei satis tuta est; maxime tamen uomitus alienus est.
接下来,我当论及那些身体某些部位虚弱的人。凡头部虚弱者,若消化良好,早晨应当用自己的手轻轻摩擦头部;若有可能,绝不要用衣物覆盖它;应当将头发剪至贴近头皮。避开月光也是有益的,尤其是在日月相合之前;但食后在任何地方都不可[……]。若有头发,当每日梳理,多走动,但如果允许的话,既不要在屋檐下也不要在阳光下走动;然而在任何地方都当避开烈日的炽热,尤其是在饮食和饮酒之后;宁可涂油而不沐浴,绝不要对着明火涂油,有时可对着炭火涂油。若进入浴场,首先当穿着衣服在温水浴室中稍微发汗,并在那里涂油;然后进入高温浴室;当出汗之后,不要下到浴池中,而当用大量热水从头上浇遍全身,继之以温水,然后用冷水。用冷水冲浇头部的时间应当长于其他部位;然后将头部摩擦片刻,最后擦干并涂油。对头部而言,没有什么与冷水同样有益的了:因此,凡此处虚弱者,在夏季应当每日在极其充沛的水流下冲浇片刻。此外,即使未经沐浴而涂油,且无法忍受冷却全身,也必须始终用冷水冲浇头部:但当他不希望其他部位被触碰时,当低下头,以免水流到颈部;当水流下时,应当频频用手向后拨弄,以免对眼睛或其他部位造成伤害。对此人而言,适度的饮食是必需的,以便他容易消化;如果空腹时头痛,甚至在中午也必须进食;如果不痛,则宁可一日一餐。对此人而言,经常饮用兑淡的稀薄之酒比饮水更为有利,以便当头部开始沉重时,他有可以求助之途。对他而言,无论是酒还是水,并非始终全然有益:当交替饮用时,二者皆是良药。对此人而言,书写、阅读、放声高呼都是不必要的,尤其是在晚餐之后;晚餐之后,甚至连思考对他来说都不够安全;然而最有害的莫过于呕吐。
Neque uero iis solis, quos capitis inbecillitas torquet, usus aquae frigidae prodest, sed iis etiam, quos adsiduae lippitudines, grauidines, destillationes tonsillaeque male habent. His autem non caput tantum cottidie perfundendum est, sed os quoque multa frigida aqua fouendum est; praecipueque omnibus, quibus hoc utile auxilium est, eo utendum est, ubi grauius caelum austri reddiderunt. Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui uel capitis uel arteriae dolores habere consuerunt, uel quoslibet alios oris adfectus. Vitari etiam grauedines destillationesque possunt, si quam minime qui his oportunus est loca aquasque mutet; si caput in sole protegit, ne incendatur, neu subito ex repentino nubilo frigus id moueat; si post concoctionem ieiunus caput radit; si post cibum neque legit neque scribit.
其实,冷水的使用不仅对那些受头虚之苦折磨的人有益,而且对那些受持续眼疾、头重、鼻涕粘痰以及扁桃体炎困扰的人也有益。然而这些人不仅应当每日冲浇头部,还应当用大量冷水漱涤口腔;而且所有受益于此种补救方法的人,当南风使气候变得沉重时,尤其应当采用此法。食后的精神紧张或激动对任何人都是无益的,而对那些习惯于头痛或气管痛、或有口腔任何其他疾患的人来说尤甚。凡易患这些病症者,如果尽可能少更换居所和水源;如果在阳光下保护头部以免受热,也不致因骤然的阴云带来的寒气所侵袭;如果消化之后在空腹时剃头;如果食后既不读也不写,那么头重和鼻涕粘痰也是可以避免的。
Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; uitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis uariis,4 minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant. Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus. Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.
然而,凡常受腹泻折磨者,必须用球类和类似活动来锻炼上身;空腹时散步;避开阳光和连续的沐浴;涂油至不出汗为度;不用多样的食物,尤其不要用多汤汁之物,或豆类与蔬菜,以及那些迅速下行的食物;总之当避开一切消化迟缓之物。野味、肉质坚实的鱼,以及家畜的烤肉最有助益。饮用含盐的酒绝无益处,清淡或甜腻的酒亦不可,当饮用干涩而醇厚、且非过陈之酒。若想使用蜂蜜酒,必须由熬煮过的蜂蜜制成。如果冷饮不紊乱其腹部,则最当使用冷饮。若在晚餐中感到任何不适,他应当呕吐,并在次日亦然;第三日当食用适量浸过酒的面包,配以罐装葡萄或浓缩葡萄汁浸泡之物及其他类似之物;然后恢复常态。然而,食后应当始终安静休息,既不要劳神,也不要因哪怕再轻微的散步而被打扰。
At si laxius intestinum dolere consueuit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur;5 utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.
但如果人们称之为结肠的较宽肠道习惯性疼痛,既然这不过是一种胀气,那么就必须设法促进消化;通过朗读及其他形式进行锻炼;使用温水浴,食物和饮料亦当温热,总之当以一切方式避开寒冷,同样避开一切甜食、豆类以及凡易引起胀气之物。
- 1.4ad cutem tonderi
不定式 tonderi 形式为被动态,但具有中间态或使役含义(“剃剪头发”/“让人理发”),由前文的 debet 支配。
- 1.4sed nusquam post cibum * *
此处手稿存在残缺(lacuna)。通常推测脱落了某种动词短语(如 ambulandum 或 sub divo esse 等),表述食后应当禁忌的某项行为。
- 1.4sit quo confugiat
由关系副词 quo 引导并接虚拟式 confugiat 的关系从句,置于 ut 目的从句内,表示特征或目的(“以便有可退避求助之处”)。
- 1.6Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; uitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis uariis
关系从句 quem ... exercet 前置,并由指示代词与格 huic 承接。非人称结构 opus est 与 huic 搭配,后面由一系列不定式(exercere, ambulare, uitare, ungi, non uti 等)并列作为其主语,指明应当采取的养生手段。
- 1.7id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur
动形容词短语 id agendum est(“应当设法/致力于”)后接起同位语作用的名词性 ut 从句(ut concoquat, ut ... exerceatur)。在古罗马医学中,lectio(大声朗读)被视为锻炼呼吸与腹部的一种身体训练形式。
