← 凯尔苏斯

医学论

§1.3#3

泻下药的应用与因时因龄调摄法

塞尔苏斯论述了便秘时使用药物泻下的适应症与注意事项,梳理了影响身体寒热、干湿及通便的诸般因素,并详述了依不同年龄及四季气候而定的饮食、锻炼与起居调摄法则。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3#3

Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi uenter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt. Quid enim inter haec adiuuare possunt quies et inedia * * *, quae per illas maxime eueniunt? Qui deicere uolet, primum cibis uinisque utetur is, qui hoc praestant; dein, si parum illa proficient, aloen sumat. Sed purgationes quoque, ut interdum necessariae sunt, sic, ubi frequentes sunt, periculum adferunt: adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit. Calefacit autem unctio, aqua salsa, magisque si calida est, omnia salsa, amara, carnosa; si post cibum est, balneum, uinum austerum. Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur. Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia; per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus; ea genera escae, quae ueniunt ex locis frigidis et pluuiis et inriguis. Contra siccat modica exercitatio, fames, unctio sine aqua, calor, sol modicus, frigida aqua, cibus exercitationi statim subiectus, et is ipse ex siccis et aestuosis locis ueniens. Aluum adstringit labor, sedile, creta figularis corpori inlita, cibus inminutus, et is ipse semel die adsumptus ab eo, qui bis solet; exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit,1 post cibum quies. Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae. Illud quoque scire oportet, quod uentrem uomitus solutum conprimit, compressum soluit; itemque conprimit is uomitus, qui statim post cibum est, soluit is, qui tarde superuenit. Quod ad aetates uero pertinet, inediam facillime sustinent mediae aetates, minus iuuenes, minime pueri et senectute confecti. Quo minus fert facile quisque, eo saepius debet cibum adsumere, maximeque eo eget, qui increscit. Calida lauatio et pueris et senibus apta est. Vinum dilutius pueris, senibus meracius: neutri aetati, quae inflationes mouent. Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest.2 Quibus iuuenibus fluxit aluus, plerumque in senectute contrahitur: quibus in adulescentia fuit adstricta, saepe in senectute soluitur. Melior est autem in iuuene fusior, in sene adstrictior. Tempus quoque anni considerare oportet. Hieme plus esse conuenit, minus sed meracius bibere; multo pane uti, carne potius elixa, modice holeribus; semel die cibum capere, nisi si nimis uenter adstrictus est. Si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid, et ipsum siccum sine carne, sine potione sumere. Eo tempore anni calidis omnibus potius utendum est uel calorem mouentibus. Venus tum non aeque perniciosa est. At uere paulum cibo demendum, adiciendum potioni, sed dilutius tamen bibendum est; magis carne utendum, magis holeribus; transeundum paulatim ad assa ab elixis. Venus eo tempore anni tutissima est. Aestate uero et potione et cibo saepius corpus eget; ideo prandere quoque commodum est. Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat; frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent. Vt saepius autem cibo utendum, sic exiguo est. Per autumnum propter caeli uarietatem periculum maximum est. Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri. Cibo uero iam paulo pleniore uti licet, minus sed meracius bibere. Poma nocere quidam putant, quae inmodice toto die plerumque sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur.3 Ita non haec sed consummatio omnium nocet; ex quibus in nullo tamen minus quam in his noxae est. Sed his uti non saepius quam alio cibo conuenit. Denique aliquid densiori cibo, cum hic accedit, necessarium est demi. Neque aestate uero neque autumno utilis uenus est, tolerabilior tamen per autumnum: aestate in totum, si fieri potest, abstinendum est.

然而,当下腹受阻而排泄稀少,并由此引起胀气、目眩、头痛以及身体上部的其他病患加剧时,也必须用药物求得泻下。因为在这些症状中,休息与绝食又能有什么助益呢?而这些病症恰恰多是由它们引起的。欲行泻下者,首先应当采用具有此种功效的食物和酒;然后,若这些效果不彰,便可服用芦荟。但泻下法正如偶尔确有必要一样,若过于频繁也会带来危险:因为尽管虚弱对一切疾病都是最易受害的,身体却会习惯于得不到滋养。 涂油、盐水(若是温水则更甚)、一切咸味、苦味和肉类之物,皆能使身体温热;若在餐后进行,沐浴和干涩的酒亦然。空腹时的沐浴、(若非过长的)睡眠、一切酸味之物、尽可能寒冷的水,以及与水混合的油,皆能使身体清凉。 使身体多湿的有:超出常态的劳作、频繁的沐浴、更为充沛的饮食、大量的饮水,以及随后的散步与不眠;就其本身而言,清晨剧烈的大量步行、锻炼后不立刻进食,以及产自寒冷、多雨且湿润之地的各种食物亦然。相反,适度的锻炼、饥饿、不用水的涂油、热力、适度的阳光、冷水、锻炼后随即进食,以及产自干燥酷热之地的食物,能使身体干燥。 劳作、久坐、涂抹在身上的陶土、减量的饮食(对于惯常一日两餐者而言即一日仅进一餐)、仅在摄入了打算摄入的全部食物之后才用的极少饮水,以及餐后的休息,皆能固肠涩便。相反,增加步行、饮食、餐后的运动,以及在进餐时频频掺入饮水,皆能通便利肠。还应当知道这一点:呕吐能使松弛的肠道收敛,使闭塞的肠道通畅;同样,饭后立即进行的呕吐能固肠,而较晚发生的呕吐能通便。 至于年龄,壮年人最容易忍受绝食,青年人次之,儿童和衰老羸弱之人最难忍受。每个人越难以忍受,便越当频繁进食;正在生长发育者最为需要。温水沐浴既适合儿童,也适合老人。兑水较多的酒适合儿童,较纯的酒适合老人;能引发胀气之物对两个年龄段皆不适宜。青年人吃什么以及如何调养,关系不大。年轻时腹泻者,在老年时通常便秘;少年时便秘者,在老年时往往腹泻。然而,青年人腹微泻、老年人腹微秘是较好的状态。 还必须考量一年的时令。在冬季,应当多食,少饮但饮较纯之酒;多用面包,肉类宁取水煮,少用蔬菜;一日进食一次,除非大便过于干燥。若有人用午餐,极少量的进食更为有益,且当干燥,不带肉类,不饮水。在一年的那个季节,更应当使用一切温热之物,或能生热之物。彼时性交并不同样有害。但在春季,应当从食物中略减,加于饮物,但仍当饮用较淡之酒;当多用肉类,多用蔬菜;从水煮肉逐渐过渡到烤肉。性交在一年的那个季节最为安全。然而在夏季,身体更频繁地需要饮与食;因此用午餐亦属合宜。最适合那个季节的有肉类与蔬菜,尽可能兑淡的饮品(以便既解渴又不使身体上火)、冷水浴、烤肉、冷食或能清凉之物。然而,正如进餐次数当更频繁一样,量当微薄。在秋季,由于气候多变,危险最大。因此既不当不穿衣裳,也不当不着鞋履出门,特别是在较为寒冷的日子里;亦不当夜间露宿,或者至少当盖严被褥。不过此时已可享用稍饱满的食物,少饮但饮较纯之酒。有人认为果实有害,其实果实通常是在整日里被毫无节制地食用,以至于并未从较实在的食物中减去分毫。因此,并非果实有害,而是一切食物的过量累积有害;然而在所有这些食物中,果实带来的害处最少。但果实的食用不当比其他食物更为频繁。总之,当加入果实时,必须从较实在的食物中扣除一部分。无论在夏季还是秋季,性交皆无益处,然而在秋季尚可容忍;在夏季,若有可能,则当全然戒绝。

语法注3 条
  1. 1.3exigua potio neque adhibita, nisi cum cibi quis, quantum adsumpturus est, cepit

    cibi 为部分属格,在语法上修饰与其相关的代词 quantum,此处因倒装(hyperbaton)被提前置于 nisi cum 之后。其骨干结构为 nisi cum quis cepit quantum cibi adsumpturus est(“除非一个人已经摄取了他打算摄取的分量的食物”)。

  2. 1.3Iuuenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest.

    非人称动词 interest 支配表示利害所属者的属格(Iuuenum),并以间接疑问从句(quae adsumant et quomodo curentur)作为实际主语,意为“对于青年人而言,摄取何物以及如何调养,重要性较小”。

  3. 1.3sic adsumuntur, ne quid ex densiore cibo remittatur

    副词 sic 后接由 ne 引导的表示否定结果或附带情况的从句。ne 虽多引导目的从句,此处与 sic 相关联,表达情态限制或结果性条件,意为“以一种毫不从实在食物中扣除分量的方式(被食用)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.3#3