← 凯尔苏斯

医学论

§1.8-1.10

胃弱调养、寒热影响与疫病旅行时的养生规则

作者阐述了针对胃弱、消化迟缓及关节痛的运动与饮食调养法,对比了寒与热对身体各部位的利弊,并论述了瘟疫期间及旅行时的预防养生法则。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.8

Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri; non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusatione non merentis stomachi habent.1 At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum uel ungui uel lauari; adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere.2 Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.

然而,若有人胃部患病,他应当大声朗读,并在朗读之后散步;然后通过球戏、操戈或其他能活动上身的方式进行锻炼;空腹时当饮温酒,而非饮水;一日进餐两次,但须保证容易消化;当饮清淡且干涩的酒,若在食后,则宁可饮用冷饮。此外,虚弱的胃表现为面色苍白、羸弱消瘦、心窝处疼痛、恶心、不自主的呕吐,以及空腹时的头痛;凡无此等症状者,其胃必属强健。我们绝不可轻信我们身边之人的托词,他们生病时渴望饮酒或冷水,便通过指责无辜的胃来为自己的纵欲寻找辩护。 另一方面,凡消化迟缓、心窝处因而胀满者,或因某种体热而夜间常觉口渴者,在就寝前应当通过一根细管饮用两三勺。大声朗读,随后散步,然后涂油或沐浴,也对迟缓的消化有益;常饮冷酒,食后当大饮一杯,但如上文所述,需通过导管;然后以冷水作为所有饮品的收尾。然而,凡食物容易变酸者,饭前应当饮微温的水并呕吐:但若因此引起频繁泻下,则每当腹泻停止,他最宜饮用冷饮。

§1.9

Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit. Sub diuo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit. Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremoresque nascuntur. At prodest iuuenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cauetur. Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant. Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam mouet. Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit. Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque uitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.

然而,若有人筋腱常发疼痛——这在足痛风或手痛风中十分常见——对此人而言,只要可能,受患部位便应当活动,并置于劳作与寒冷之中,除非疼痛已经加剧。在露天之下休息为最佳。性事始终是有害的;消化则如在身体的一切疾患中一样,是必不可少的:因为消化不良最损及它〔身体〕,每当身体受损,患处体会最深。 正如消化能够对抗所有疾患一样,寒冷同样有益于某些人,温热则有益于另一些人;每个人都应当根据自己的体质来遵行这些原则。寒冷对老人、瘦弱者、伤口、心窝、肠道、膀胱、耳部、髋部、肩胛骨、生殖器、骨骼、牙齿、筋腱、子宫和脑部是有害的。它同样使表皮苍白、干燥、坚硬、发黑;由此产生寒战和发抖。但它对青年人和所有体格充实者有益;在虽有寒冷但有所防备之处,心智更加振奋,消化亦更好。浇注冷水不仅有益于头部,亦有益于胃,有益于无溃疡的关节及其疼痛,若无疼痛,对于面色过红者亦然。而温热则有助益于一切受寒冷侵袭之物,同样有益于无痛无泪的眼炎患者,有益于收缩的筋腱,尤其是源于寒冷的溃疡。它同样使身体呈现良好气色,促进排尿。若过度,则使身体软弱,使筋腱松弛,败坏胃气。然而,当寒冷与温热突然降临于不习惯者时,绝非安全:因为寒气会引发胁痛及其他疾患,冷水会诱发瘰癧。温热则阻碍消化,剥夺睡眠,通过出汗耗损元气,使身体易患瘟疫之疾。

§1.10

Est etiam obseruatio necessaria, qua quis in PESTILENTIA utatur adhuc integer, cum tamen securus esse non possit. Tum igitur oportet peregrinari, nauigare, ubi id non licet, gestari, ambulare sub diu ante aestum leniter eodemque modo ungui; et, ut supra conprensum est, uitare fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem, multoque magis se continere, si qua grauitas in corpore est. Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum; neque ieiuno neque cenato uomendum est, neque mouenda aluus; atque etiam, si per se mota est, conprimenda est. Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque uitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit; qui tamen semel die tum commodius adsumitur, insuper etiam modicus, ne cruditatem moueat. Alternis diebus in uicem modo aqua modo uinum bibendum est. Quibus seruatis ex reliqua uictus consuetudine quam minimum mutari debet. Cum uero haec in omni pestilentia facienda sint, tum in ea maxime, quam austri excitarint. Atque etiam peregrinantibus eadem necessaria sunt, ubi graui tempore anni discesserunt ex suis sedibus, uel ubi in graues regiones uenerunt. Ac si cetera res aliqua prohibebit, utique retineri debebit a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus.3

此外,还有一项必要的法则,供人在瘟疫期间身体尚健全之时采用,因为此时人无法高枕无忧。因此,在那时应当出外旅行、航海;若无法成行,则当乘轿代步,在天热之前于露天下轻缓散步,并以同样方式涂油;并且如上文所言,当避免疲劳、消化不良、寒冷、炎热与纵欲,若身体有任何沉重感,则更当克制自己。那时既不当早起,亦不当赤脚行走,尤其在食后或沐浴后更不可如此;空腹或晚餐后皆不可催吐,亦不可通便;即便自然泻下,亦当加以抑制。若身体较肥硕,则宁可禁食,同样当避免沐浴、出汗和午睡,尤其是在食后;然而此时一日进食一次更为适宜,且须分量适度,以免引发消化不良。当隔日交替,一时饮水,一时饮酒。遵循这些原则的同时,其余生活习惯当尽可能少作变动。然而,虽然在一切瘟疫中皆当如此行事,但尤以南风所激起者为甚。对于在一年中恶劣时节离开家园的旅行者,或到达恶劣地区的旅行者,同样的规则亦是必需的。若有任何事情阻止其余做法,无论如何,上述由酒到水、由水到酒的交替过渡,都必须予以恪守。

语法注3 条
  1. 1.8deliciarum patrocinium in accusatione non merentis stomachi habent

    deliciarum(纵欲、快乐)作 patrocinium(辩护、托词)的宾格性属格。non merentis stomachi 为带现在分词的属格短语,依附于 accusatione(指责),意为“指责不应受责的胃”。全句指病人在生病想饮酒或冷水时,借口胃不适来为自己的放纵辩解。

  2. 1.8omnes potiones aqua frigida includere

    includere 此处意为“以(冷水)收尾、封顶、结束”。夺格 aqua frigida 表示手段,omnes potiones 为对格宾语。指示在所有的饮酒或饮水之后,最后当以冷水作为总结。

  3. 1.10a uino ad aquam, ab hac ad uinum qui supra positus est transitus

    关系代词 qui 的先行词是后置的名词 transitus(过渡、转换),介词短语 a uino ad aquam, ab hac ad uinum 被前置,构成倒置结构(hyperbaton)。ab hac 指代前文的 aquam。句子的核心结构为“qui supra positus est transitus a uino ad aquam, ab hac ad uinum”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.8-1.10