- 底本
- Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.3#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
塞尔苏斯阐述了每个人当明了自身体质并采取相反的调摄法,列举了使身体丰满或消瘦的各种因素。随后他讨论了呕吐的利弊与功用,否定了因纵欲而催吐的做法,并为出于健康目的的呕吐提供了具体的操作步骤与注意事项。
Ante omnia autem norit quisque1 naturam sui corporis, quoniam alii graciles, alii obessi sunt, alii calidi, alii frigidiores, alii umidi, alii sicci; alios adstricta, alios resoluta aluus exercet. Raro quisquam non aliquam partem corporis inbecillam habet. Tenuis uero homo inplere se debet, plenus extenuare; calidus refrigerare, frigidus calefacere; madens siccare, siccus madefacere; itemque aluum firmare is, cui fusa, soluere is, cui adstricta est: succurrendumque semper parti maxime laboranti est. Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum; contracta aluus, modicum frigus hieme, somnus et plenus et non nimis longus, molle cubile, animi securitas, adsumpta per cibos et potiones maxime dulcia et pinguia; cibus et frequentior et quantus plenissimus potest concoqui. Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est; ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia; somnus nimium uel breuis uel longus, per aestatem durum cubile; cursus, multa ambulatio, omnisque uehemens exercitatio; uomitus, deiectio, acidae res et austerae; et semel die adsumptae epulae; et uini non praefrigidi ieiuno potio in consuetudinem adducta. Cum uero inter extenuantia posuerim uomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt. Reiectum esse ab Asclepiade uomitum in eo uolumine, quod DE TVENDA SANITATE composuit, uideo; neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui cotidie eiciendo uorandi facultatem moliuntur. Paulo etiam longius processit; idem purgationes quoque eodem uolumine expulit: et sunt eae perniciosae, si nimis ualentibus medicamentis fiunt. Sed haec tamen summouenda esse non est perpetuum,2 quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur.3 Ergo ille quoque ipse, si quid iam corruptum esset, expelli debere confessus est: ita non ex toto res condemnanda est. Sed esse eius etiam plures causae possunt; estque in ea quaedam paulo subtilior obseruatio adhibenda. Vomitus utilior est hieme quam aestate: nam tunc et pituitae plus et capitis grauitas maior subest. Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus: utilis plenis, biliosis omnibus, si uel nimium se replerunt, uel parum concoxerunt. Nam siue plus est quam quod concoqui possit, periclitari ne conrumpatur non oportet:4 siue corruptum est, nihil commodius est quam id, qua uia primum expelli potest, eicere. Itaque ubi amari ructus cum dolore et grauitate praecordiorum sunt, ad hunc protinus confugiendum est. Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliua uel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est; similiterque ei, qui uel caelum uel locum mutat; isque, quibus, si per plures dies non uomuerunt, dolor praecordia infestat. Neque ignoro inter haec praecipi quietem, quae non semper contingere potest agendi necessitatem habentibus, nec in omnibus idem facit.—Itaque istud luxuriae causa fieri non oportere confiteor: interdum ualetudinis causa recte fieri experimentis credo cum eo tamen, ne quis,5 qui ualere et senescere uolet, hoc cottidianum habeat. Qui uomere post cibum uolt, si ex facili facit, aquam tantum tepidam ante debet adsumere; si difficilius, aquae uel salis uel mellis paulum adicere. At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere. Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant. Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint. Qui uomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare; si post cenam, postero die lauari et in balneo sudare. Inde proximus cibus mediocris utilior est isque esse debet cum pane hesterno, uino austero meraco et carne assa cibisque omnibus quam siccissimis. Qui uomere bis in mense uult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem uomuerit, nisi haec mora grauitatem pectori faciet.
然而,在一切事情之前,人人都应当了解自己身体的禀性,因为有些人瘦弱,有些人肥胖;有些人体热,有些人偏寒;有些人多湿,有些人偏燥;有些人受便秘之苦,有些人受腹泻之困。身体没有哪一部位虚弱的人是极为少见的。事实上,瘦人应当使自己丰满,丰腴之人应当使自己消瘦;体热者当清凉,体寒者当温热;多湿者当干燥,干燥者当润泽;同样,腹泻者当固肠,便秘者当通便;并且应当始终救援受困最甚的部位。 使身体丰满的有:适度的锻炼、较为频繁的休息、涂油,以及(若在午餐之后)沐浴;坚实的下腹、冬季适度的寒冷、充足且不太长久的睡眠、柔软的床榻、心神的安定、通过饮食摄入的尤为甘甜和肥腻之物;更为频繁且尽可能在消化能力限度内的饱餐。使身体消瘦的有:热水——若有人浸入其中,特别是如果是盐水的话;空腹时的沐浴、如一切热力一样灼人的骄阳、忧虑、不眠;过短或过长的睡眠、夏季坚硬的床铺;奔跑、大量的步行,以及一切剧烈的锻炼;呕吐、泻下、酸涩之物;一日仅进一餐;以及空腹饮用不太凉的酒并形成习惯。 不过,既然我已将呕吐与泻下归入消瘦之法中,关于它们也须专门讲述某些事项。我看到阿斯克勒庇阿德斯在他所著的《论保持健康》一书中否定了呕吐;倘若他是对那些企图通过每日催吐来获得狼吞虎咽之能的人的恶习感到厌恶,我并不指责他。他甚至走得更远了一点:他在同一卷书中也同样排斥了泻下法;而这些做法如果是用药性过猛的药物进行的,确实有害。然而,将这些一概摒弃并非颠扑不破的原则,因为身体与时令的考量能够使它们成为必要,只要是在适度且非必要不用的前提下施行即可。因此,甚至他本人也承认,若有任何食物已经腐败,就应当被排出;所以这一做法不应全盘受到谴责。但这件事情还可以有更多的原因,在其中必须运用稍加精细的观察。 呕吐在冬季比在夏季更为有益:因为彼时痰饮更多,头部的昏重感更为深伏。它对瘦弱者及胃弱者无益;对丰腴者以及所有胆汁质者,若他们饮食过饱或消化不良,则甚有益处。因为无论是食物超出了所能消化的限度——此时不应当冒其腐败的风险;还是已经腐败——此时没有什么比顺着最先能将其排出的途径将其吐出更为合宜的了。因此,凡有伴随心窝疼痛与闷胀的苦味嗳气时,必须立即求助于呕吐。同样,对于胸中烦热、唾液频频或恶心者,或耳鸣、目泪、口苦者,呕吐皆有益处;对于变换气候或居所者,以及数日不吐便心口剧痛难忍之人,亦是如此。我并非不知道在这些症状中通常被开出的是休息,但对于那些必须劳作者而言,休息并非总能获得,且并非对所有人产生同样的效果。——因此我承认,为了纵欲之故是不应当催吐的;但我凭经验相信,为了健康之故有时确当施行,但附带这个条件:凡欲保持健壮与得享长寿者,绝不可将其作为每日的常规。饭后欲呕吐者,若呕吐容易,事前只当饮用温水;若较为困难,当在水中加入少许盐或蜂蜜。但若欲在清晨呕吐,事前当饮蜂蜜酒或海索草茶,或吃少许小萝卜,随后如上文所写饮用温水。古代医家所嘱咐的其他一切东西,无一不伤胃。呕吐之后,若胃部虚弱,当品尝少许适当的食物,并饮用三勺冷水,但以呕吐未曾擦伤咽喉为限。呕吐之人,若在清晨进行,当散步,随后涂油,接着进晚膳;若在晚膳之后进行,次日当沐浴并在浴室中发汗。此后下一顿饭以适量更为有益,且应当由昨日的陈面包、干涩未兑水的酒、烤肉以及尽可能干燥的一切食物组成。每月欲呕吐两次者,若连吐两日,比在第十五日后再吐更有益于调养,除非这一间隔会给胸部带来沉重闷胀感。
- 1.3norit quisque
norit 是 nosco 的完成时虚拟式第三人称单数,由于该动词的完成时形式具有现在时含义("知道"),此处作劝告/命令性虚拟式,相当于现在时用法("人人都应当了解")。quisque(每个人)是其主语。
- 1.3non est perpetuum
意为"并非绝对的/并非普遍适用的原则"。前面的宾格不定式短语 haec tamen summouenda esse(然而将这些做法排除)在逻辑上充当主语,说明全面禁止催吐与泻下并非绝对的准则。
- 1.3dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur
dum 引出带有虚拟式 adhibeantur 的限制/条件从句("只要……"、"在……条件下")。此处并列了两个条件:et modo("有节度地")与 non nisi cum opus est("非必要时不用")。
- 1.3periclitari ne conrumpatur non oportet
periclitari("冒……的危险")支配由 ne 引出的从句("以免其腐败/冒着其腐败的风险")。无人称动词 non oportet 统摄不定式 periclitari,整句意为"不应当冒其腐败的风险"。
- 1.3cum eo tamen, ne quis
cum eo 后接 ut 或 ne 是表达限制或限定条件的固定句式("但附带这个条件……/前提是……")。ne quis 引出否定从句("任何人都不……")。
