← 凯尔苏斯

医学论

§1.3#1

环境与习惯变化的适应及疲劳调摄法

本段论述了应当避免气候与生活习惯的骤变而采取渐进式适应,并针对劳作、行旅、暴晒、受寒及晕船等各种原因引起的疲劳,提出了以沐浴与饮食为核心的具体调摄方法。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3#1

Atque haec quidem paene perpetua sunt. Quasdam autem obseruationes desiderant et nouae res et corporum genera et sexus et aetates et tempora anni. Nam neque ex salubri loco in grauem, neque ex graui in salubrem transitus satis tutus est. Ex salubri in grauem prima hieme, ex graui in eum, qui salubris est, prima aestate transire melius est. Neque ex multa uero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est. Periclitaturque et qui semel et qui bis die cibum incontinenter contra consuetudinem adsumit. Item neque ex nimio labore subitum otium neque ex nimio otio subitus labor sine graui noxa est. Ergo cum quis mutare aliquid uolet, paulatim debebit adsuescere. Omnem etiam laborem facilius uel puer uel senex quam insuetus homo sustinet. Atque ideo quoque nimis otiosa uita utilis non est, quia potest incidere laboris necessitas. Si quando tamen insuetus aliquis laborauit, aut si multo plus quam solet etiam si qui adsueuit, huic ieiuno dormiendum est, multo magis etiam si os amarum est uel oculi caligant, aut uenter perturbatur: tum enim non dormiendum tantummodo ieiuno est, sed etiam * in posterum diem permanendum, nisi cito id quies sustulit. Quod si factum est, surgere oportet et lente paulum ambulare. At si somni necessitas non fuit, quia modice magis aliquis laborauit, tamen ingredi aliquid eodem modo debet. Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis: ubi paulum ambulauerunt, si balneum non est, calido loco uel in sole uel ad ignem ungui atque sudare; si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium; tum multo oleo ungui leniterque perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fouere. Balineum his feruens idoneum non est. Ergo si nimium alicui fatigato paene febris est, huic abunde est loco tepido demittere se inguinibus tenus in aquam calidam, cui paulum olei sit adiectum, deinde totum quidem corpus, maxime tamen eas partes, quae in aqua fuerunt, leuiter perfricare ex oleo, cui uinum et paulum contriti salis sit adiectum. Post haec omnibus fatigatis aptum est cibum sumere, eoque umido uti, aqua uel certe diluta potione esse contentos, maximeque ea, quae moueat urinam. Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est atque etiam, cum sudor se remisit, itinere fatigatis inutilis. A balineo quoque uenientibus Asclepiades inutilem eam iudicauit; quod in iis uerum est, quibus aluus facile nec tuto resoluitur quique facile inhorrescunt; perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri. Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse.1 Solet etiam prodesse post uarium cibum frequentesque dilutas potiones uomitus, et postero die longa quies, deinde modica exercitatio. Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum. Leuatque lassitudinem etiam laboris mutatio; eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit.2 Fatigato cotidianum cubile tutissimum est: lassat enim quod contra consuetudinem, seu molle seu durum est. Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur. Hunc reficit in ipso quoque itinere frequens frictio, post iter primum sedile, deinde unctio; tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat.3 Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput; deinde in solium bene calidum descendendum est; tum multa aqua per caput infundenda, prius calida, deinde frigida. At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum inuoluto sedere, donec insudet; tum ungui, deinde lauari; cibum modicum, deinde potiones meracas adsumere. Is uero, qui nauigauit et nausea pressus est, si multam bilem euomuit, uel abstinere a cibo debet uel paulum aliquid adsumere. Si pituitam acidam effudit, utique sumere cibum, sed adsueto leuiorem: si sine uomitu nausea fuerit, uel abstinere uel post cibum uomere. Qui uero toto die uel in uehiculo uel in spectaculis sedit, huic nihil currendum sed lente ambulandum est. Lenta quoque in balineo mora, dein cena exigua prodesse consuerunt. Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum; si id non est, eodem modo frigida aqua sumpta.

这些准则固然几乎是普遍适用的。然而,新的情势、身体的类型、性别、年龄以及时令,也需要某些特定的调摄。因为无论是从宜人之地迁往浊重之地,还是从浊重之地迁往宜人之地,都不够安全。在初冬从宜人之地迁往浊重之地,在初夏从浊重之地迁往宜人之地,是更为妥当的。极度饥饿之后的过度饱食,或者过度饱食之后的饥饿,均不适宜。无论是一日一次还是一日两次违背习惯而放纵进食者,都会陷入危险。同样,在过度劳作之后突然闲置,或在过度安逸之后突然劳作,都免不了造成严重的损伤。因此,当有人想要有所改变时,应当逐渐去适应。而且,无论是少年还是老人,承受任何劳作都比未曾习惯之人更容易。也正因如此,过度闲散的生活并无益处,因为劳作的必然性随时可能降临。然而,若有未习惯之人偶尔劳作了,或者即便是已习惯之人劳作得比往常多得多,此人应当空腹睡眠;若口中有苦味,或双目昏蒙,或肠胃紊乱,则更应如此:因为在那种情况下,不仅应当空腹入睡,而且除非休息迅速消除了那种不适,否则还须把绝食持续到次日。若不适已除,则当起床慢慢行走片刻。但若并非必须睡眠——因为劳作只是稍多一些而已——他仍应以同样的方式步行片刻。 随后,对于疲劳之后即将进食者,有一套通用的做法:当他们稍作步行之后,若没有浴室,则当在温暖之处——或在阳光下或在火旁——涂油并发汗;若有浴室,首先当坐在微温室中,随后在稍事休息后,进入并下到热水池中;接着涂抹大量橄榄油并被轻柔揉擦,再次下到水池中,在此之后用温水、继而用冷水洗涤口面。滚烫的沐浴对他们并不适宜。因此,若极度疲劳之人几近发烧,对他而言,在温热的地方将身子浸入加了少许油的温水中直至鼠蹊部,随后用加了酒和少许碎盐的油轻轻擦拭全身、尤其是浸入水中的部位,便已足够。在此之后,对所有疲乏之人而言,进食是适宜的,当食用湿润的食物,满足于饮水或至少是稀释的饮料,尤其是利尿的饮料。还须明白的是:对于劳作发汗之人,冷饮是极其有害的;而且即便汗水已退,对于行旅疲劳之人亦是无益的。对于刚从浴室出来的人,阿斯克勒庇阿德斯亦认为冷饮无益;这在那些大便易溏泄且不安全、以及极易发冷打颤之人身上是确实的;但这并非对所有人都普遍适用,因为受热的胃因饮物而冷却、受冷的胃因之温热,反而更为合乎天性。我以这样的方式作此规诫,即仍然承认:即便为了这个缘故,尚在出汗之人仍绝不可饮用冷的东西。在杂食与多次饮用稀释饮料之后,催吐亦往往有益,次日当长久休息,继而进行适度锻炼。若持续的疲劳难以缓解,应当水与酒交替饮用,且少入浴室。变换劳作亦能减轻疲乏;若有人被某种不习惯的同类劳作所压垮,习以为常之劳作反而能使其复原。对于疲惫者,日常睡卧的床榻是最为安全的:因为违背习惯的床铺,无论柔软还是坚硬,都会令人劳乏。 某些事项专门涉及因步行而疲乏之人。在行旅途中频繁的揉擦亦能使他复原;行程结束后,首先当就座,随后涂油;接着在浴室中,让温水温抚其上半身胜于下半身。若有人在烈日下晒伤,此人应当立即前往浴室,将油浇淋身体与头部;随后下到温热宜人的水池中;然后将大量的水倾倒于头上,先温后冷。但对于彻底受寒受冻之人,必须首先裹紧衣物坐在浴室中,直至出汗;随后涂油,接着沐浴;进食宜适度,随后饮用未掺水的浓酒。乘船而受恶心晕船折磨之人,若呕吐出大量胆汁,应当禁食或稍进饮食。若吐出酸性痰浊,务必进食,但须比平素更为轻淡:若只有恶心而未呕吐,或当禁食,或当在食后催吐。整日坐于车辆中或坐于剧场观戏之人,绝不可奔跑,而须缓慢步行。在浴室中徐缓逗留,随后微进晚膳,亦往往有益。若有人在浴室中受热郁闷,口含并含蓄食醋可使之复原;若无食醋,以同样方式口含冷水亦可。

语法注3 条
  1. 1.3ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse

    采用动形容词被动迂说法(passive periphrastic)的间接引语。sudanti 为施动者与格(dativus auctoris),表示承担义务的主体;frigidum 作实质化的中性宾格主语(“冷的东西”),在主动意义上相当于“尚在出汗之人不应当饮用冷饮”。

  2. 1.3eumque, quem nouum genus eiusdem laboris pressit, id quod in consuetudine est, reficit

    结构上呈现语序倒置(hyperbaton)。主动词 reficit 的宾语代词 eum 及其关系从句(quem nouum genus eiusdem laboris pressit)被置于句首,而真正的主语 id quod in consuetudine est(“习以为常的事物”)则后置于动词之前。需注意主语与宾语位置的反转。

  3. 1.3tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat

    foueat 为第三人称单数的劝告或命令式独立虚拟式。calida aqua 在此作主格主语而非手段夺格,构成以无生命事物为主语的表述:“让温水温抚其上半身胜于下半身”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0836.phi002.humanitext-lat6:1.3#1